precedente successiva

Libro de' novizi e figlioli di San Domenico di Fiesole
(= Libro di vestizione e professione)

■  1636-1761 ca.  ■

 

|f. 40v|

Die 19 septembris 1686

176. Supradicta die vocatus fuit frater Augustinus Dominicus Buratti ab admodum reverendo patre fratre Sebastiano Marzari, priore huius conventus, coram infrascriptis patribus, et protestatus est illi an vellet sponte et libenter profiteri, et quod incurret professionem tacitam die 23 septembris, circa horam 22 cum dimidia, nisi aliud ei notificatum fuerit. Et respondit ut infra:

Ego frater Augustinus Dominicus Buratti accetavi supradictam protestationem et fateor me sponte et libenter profiteri velle, et subscripsi manu propria.

Ego frater Laurentius Pittei, lector et magister novitiorum, fui presens supradictẹ protestationi et fateor ita e(??), manu propria.

Ego frater Seraphinus Puccius, lector primarius, fui prẹsens supradictẹ protestationi et fateor ita esse, manu propria.

Supradictus frater Augustinus Dominicus Buratti suam solennem emisit professionem die 24 septembris 1686.

Die 25 novembris 1686

177. Admodum[1] reverendus pater provincialis romanus, pater frater Thomas Betti, cum supradicta die esset in actuali visitatione huius conventus et audivisset non esse signatam in hoc libro affiliationem patris fratris Ioannis Thomẹ Bertolini ad hunc conventum Sancti Dominici de Fẹsulis, ne aliqua lis oriretur mandavit ut scriberetur ut infra:

Licentia reverendissimi magistri Ordinis

Nos <frater?> Antonius de Monroy, archiepiscopus compostellanus et magister generalis Ordinis Prdicatorum, petitionibus tuis - quantum in Domino |f. 41r| possumus - annuere cupientes, iuvante prsentium nostrique aucthoritate officii, tibi reverendo patri lectori fratri Ioanni Thomẹ Bertolini facultatem concedimus transferendi tuam affiliationem a conventu Sancti Dominici Perusii provinciẹ romanẹ ad conventum benevolum eiusdem provinciẹ, cum beneplacito tamen tui provincialis et maioris partis filiorum existentium in dicto conventu benevolo ubi eris affiliandus.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Quibuscumque etc. In quorum fide etc.

Datum Romẹ, in conventu Sanctẹ Mariẹ super Minervam, die 25 maii 1686.

Fuit specialiter dispensatus super assensu filiorum conventus a quo recedit.

Frater Antonius de Monroy

archiepiscopus compostellanus et magister Ordinis

Frater Ioannes Baptista Ciardius, socius

Regist. fol. 107.

Licentia admodum reverendi patris provincialis romani

Reverendo patre lettore, salute. Avendo v(ostra) p(aternità) ottenuto licenza dall'illustrissimo e reverendissimo monsignor Monroy, arcivescovo e generale dell'Ordine, di potervi sfigliorare dal nostro convento di Perugia e affigliolarvi a qualche altro convento della nostra provincia romana con il mio consenso e beneplacito, in virtù di questa mia, tal consenso e beneplacito gl'appresto, e alle sue orazioni mi raccomando con i compagni.

Roma, li 25 maggio 1686.

P.V.

Co(nfide?)ns in Domino frater Thomas Betti

provincialis romanus

a tergo: Al reverendo padre lettore fra Giovanni Tommaso Bertolini

San Domenico di Fiesole, prior    |     Firenze, provincialis

|f. 41v| In fine licentiẹ reverendissimi magistri Ordinis erant infrascripti:

Die 29, 1686

Ego frater Sebastianus Marzari, prior Sancti Dominici de Fesulis et filius huius conventus, affirmo qualiter, cum essemus in eodem conventu tres filii, pater lector frater Ioannes Thomas Bertolini fuit a nobis unanimiter acceptatus in filium eiusdem; ita manu propria.

Ego frater Ioannes Caccini, filius huius conventus, affirmo ut supra, manu propria.

Ego frater Ioannes Baptista Pelletier, filius conventus, affirmo ut supra, manu propria.

Omnia supradicta ita sunt, Laurentius Pittei, magister novitiorum.

Die 25 novembris 1686

178. Supradicta die admodum reverendus pater frater Thomas Betti, provincialis romanus, proposuit in filios huius conventus tres novitios professos in hoc conventu, qui nondum erant alicui conventui affiliati, scilicet fratrem Zenobium Mariam Brocchi, fratrem Vincentium Mariam Ricordi et fratrem Augustinum Dominicum Buratti, attenta speciali dispensatione reverendissimi patris magistri generalis Ordinis quod possent affiliari huic conventui, quamvis non compleverint quod quadriennum requisitum iuxta ordinationem reverendissimi Roccaberti olim magistri Ordinis, cui ordinationi pro nunc reverendissimus pater generalis specialiter dispensavit. Qui omnes in consilio patrum, deinde a toto conventu, fuerunt approbati et acceptati.

Die 27 novembris 1686

179. Frater Albertus Maria, in seculo Antonius Ioseph filius Hiacinti Portori, florentinus, annorum quasi 16, et frater Thomas |f. 42r| Maria, in seculo Ottavius Taddei Chiari, annorum 15 et duorum mensium, acceperunt habitum clericorum ab admodum reverendo patre provinciali romano fratre Thoma Betti, circa horam 16 cum dimidia, die supradicta, existente priore reverendo patre fratre Sebastiano Marzari et reverendissimo generali fratre Antonino Cloche, die 27 novembris 1686.

Die 27 decembris 1686 ab Incarnatione

180. Frater Niccolaus Angelicus, in seculo dominus   .    .    .   Veracini, accepit habitum terzinorum die supradicta ab admodum reverendo patre priore fratre Sebastiano Marzani, sub reverendissimo patre fratre Antonino Cloche; et propter infirmitates, et precipue propter dolores renium, rediit ad propria sponte die 18 octobris 1687. Rediit sponte ad propria propter dolores renium.

Die 17 maii 1687

181. Supradicta die vocati fuerunt frater Ioannes Baptista Lomellini et frater Antoninus Bacherelli et frater Thomas Ricordo ab admodum reverendo patre priore fratre Sebastiano Marzani, coram infrascriptis patribus, et protestatus est illis an vellent sponte et libenter profiteri, et quod incurrent professionem tacitam, scilicet frater Ioannes Baptista quando certificatum ei fuerit, et frater Antoninus Bacherelli die 19 maii, et frater Thomas Ricordo die 4 iunii 1687. Et responderunt ut infra:

Ego frater Ioannes Baptista Lomellini acceptavi supradictam protestationem et fateor me velle sponte et libenter profiteri, et in fidem propria manu subscripsi.

Ego frater Antoninus Bacherelli acceptavi supradictam protestationem et fateor me velle sponte et libenter profiteri, et in fidem propria manu subscripsi.

Ego frater Thomas Ricordus acceptavi supradictam protestationem et fateor me velle sponte et libenter profiteri, et in fidem propria manu subscripsi.

Ego frater Laurentius Pittei, magister novitiorum, interfui supradictẹ protestationi et fateor ita esse.

Ego frater Ioannes Thomas Bertolini, lector novitiorum, interfui supradictẹ protestationi et fateor ita esse.

|f. 42v|

Die 4 iunii 1687

182. Supradictus Ioannes Baptista Lomellini suam solemnem emisit professionem pro conventu Sancte Marie super Minervam, habita prius eiusdem acceptatione ab eodem conventu, die 4 iunii 1687. Et eodem die suam solemnem emiserunt professionem frater Antoninus Bacherelli et frater Thomas Ricordo in manibus reverendi patris lectoris fratris Sebastiani Marzari, prioris eiusdem conventus, sub reverendissimo patre fratre Antonino Cloche.

Eodem die accepit habitum conversorum frater Marcus Moschini pro conventu Sancti Marci Florentiẹ, hora 22 elapsa, supradicto reverendo patre priore.

Die 9 novembris 1687

183. Supradicta die vocati fuerunt frater Albertus Maria Portori et frater Thomas Maria Chiari ab admodum reverendo patre priore fratre Sebastiano Marzari, coram infrascriptis patribus, et protestatus est illis an vellent sponte et libenter profiteri, et quod incurrent professionem tacitam die 27 novembris 1687, nisi aliud eis notificatum fuerit. Et responderunt ut infra:

Ego frater Albertus Maria Portori acceptavi supradictam protestationem et profiteor me sponte et libenter velle profiteri, et in fidem manu propria.

Ego frater Thomas Maria Chiari acceptavi supradictam protestationem et profiteor me velle sponte et libenter profiteri, et in fidem manu propria.

Ego frater Dominicus Sanmartini interfui predictis duobus protestationibus, manu propria.

Ego frater Seraphinus Puccius, lector primarius, predictis duobus protestationibus interfui, et ita esse attestor manu propria.

Supradicti frater Albertus Maria Portori et frater Thomas Maria Chiari suam solemnem emiserunt professionem die 28 novembris 1687, in manibus admodum reverendi patris fratris Thomẹ Betti provincialis romani, sub reverendissimo patre fratre Antonino Cloche magistro Ordinis.

|f. 43r|

Die 22 decembris 1687

184. Frater Hyacinthus Cianfogni, in seculo Bonaventura filius Dominici Cianfogni, Florentinus, annorum quindecim et quinque mensium, et frater Raimundus Bacherelli, in seculo Antonius filius Francisci Bacherelli, Florentinus, annorum quindecim et unius mensis quasi cum dimidio, acceperunt habitum clericorum ab admodum reverendo patre provinciali romano fratre Thoma Betti, die supradicta, hora prima noctis, existente priore reverendo patre fratre Sebastiano Marzari, et sub reverendissimo patre fratre Antonino Cloche magistro generali Ordinis.

Die 13 aprilis 1688

185. Frater Dominicus Mignianelli, in sẹculo Anibalis Dominicus filius domini Ioannis Mignianelli nobilis senensis, annorum quindecim cum dimidio, accepit habitum clericorum pro conventu Sanctẹ Mariẹ Novellẹ ab admodum reverendo patre fratre Sebastiano Marzari, priore huius conventus, sub reverendissimo patre fratre Antonino Cloche magistro generali Ordinis.

Die 17 aprilis 1688

186. Frater Petrus Martir de Lazaris accepit habitum conversorum die supradicta ab admodum reverendo patre fratre Sebastiano Marzari, priore huius conventus, hora 23, sub reverendissimo patre fratre Antonino Cloche magistro Ordinis.

A dì 23 maggio[2]

187. Il sopradetto giorno fu chiamato, dal molto reverendo padre priore fr. Sebastiano Marzari, fr. Marco Moschini converso e li fu notificato se voleva spontaneamente professare, e che non incorrerà nella professione tacita fin che non gli sia detto altro dall'istesso molto reverendo priore. E rispose come segue:

Io fra Marco Moschini ho accettato la sopra detta protesta e confesso di volere spon??nte, com fede mano propria.

|f. 43v| Io f(rate) Serafino Pucci, l(ecto)r m(agiste)r, fui presente alla sopradetta protesta, mano propria.

Io fr. Giovanni Tommaso Bertolini, l(ecto)r de' NN [= novizi], fui presente alla sopradetta protesta, mano propria.

Supradictus frater Marcus Moschini suam solemnem emisit professionem pro conventu Sancti Dominici de civitate Prati die 7 iunii 1688 in manibus reverendi patris fratris Sebastiani Marzari, prioris huius conventus, sub reverendissimo patre fratre Antonino Cloche magistro Ordinis.

Die 21 decembris 1688

188. Supradicta die vocati fuerunt frater Hyacinthus Cianfogni et frater Raimundus Bacherelli coram infrascriptis patribus ab admodum reverendo patre priore fratre Sebastiano Marzari, et protestatus est illis an vellent sponte et libenter profiteri, et quod incurrent professionem tacitam die 22 decembris 1688, hora prima noctis, nisi aliud eis notificatum fuerit. Et responderunt ut infra:

Ego frater Hiacintus Cianfogni acceptavi supradictam protestationem et profiteor me velle libere et sponte profiteri, et in fidem manu propria subscripsi.

Ego frater Raimundus Bacherelli acceptavi supradictam protestationem et profiteor me velle libere et sponte profiteri, et in fidem manu propria subscripsi.

Ego frater Laurentius Pittei, magister novitiorum, interfui supradictis protestationibus, et in fidem manu propria.

Ego frater Petrus della Rena interfui supradictis protestationibus, et in fidem manu propria.

Supradicti frater Hyacinthus Cianfogni et frater Raimundus Bachelleri suam solemnem emiserunt professionem pro conventu Sancti Dominici Fesularum, acceptati in filios, in manibus reverendi patris lectoris fratris Sebastiani Marzari, prioris huius conventus, sub reverendissimo patre fratre Antonino Cloche die 24 decembris 1688.

189.


[1]  Quanto segue sotto il n° 177 è preziosa testimonianza dello stato giuridico della filiazione conventuale nell'Ordine domenicano (convento per il quale - non necessariamente nel quale! - una persona veste l'abito religioso ed emette promessione, e che implica diritti ereditari); cosa ben distinta dall'assegnazione, che regola la legale convivenza in un determinato convento. E' il maestro generale che ha competenza circa la trasfiliazione («licenza dall'illustrissimo...  generale dell'Ordine di potervi sfigliorare dal nostro convento di Perugia e affigliolarvi a qualche altro convento», nel simpatico lessico vernacolare!). Questo Libro de' novizi e figlioli di San Domenico di Fiesole documenta specificamente siffati stati religiosi e loro varianti.

[2]  Primo caso di atto legale di notifica di professione tacita (23.V.1688) redatto in lingua volgare; il contraente è frate converso. Altra mano redige poi in latino l'atto di professione solenne (7.VI.1688).


precedente successiva