precedente successiva

Libro de' novizi e figlioli di San Domenico di Fiesole
(= Libro di vestizione e professione)

■  1636-1761 ca.  ■

 

|f. 47r|

Die 26 decembris 1691

212. Supradicta die vocati fuerunt, coram infrascriptis patribus, ab admodum reverendo patre lectore fratre Laurentio Pittei, priore huius conventus, frater Ciprianus Vestri et frater Paulus Maria Medici, et protestatus est primo an vellet sponte et libere profiteri, et quod non incurreret professionem prius quam sibi dicatur, et respondit ut infra; secundo vero quod non incurreret professionem ante quam dictum ei fuerit ab eodem patre priore et patribus a consiliis.

Ego frater Ciprianus Vestri acceptavi supradictam protestationem et fateor me sponte velle profiteri, et in fide manu propria.

Ego frater Paulus Maria Medici accepto hanc protestationem et affirmo ut supra, manu propria.

Ego frater Ioannes Philippus Baldinucci, magister novitiorum, interfui supradictẹ protestationi et fateor ita esse.

Ego frater Amadeus Germani interfui supradictẹ protestationi et fateor ita esse.

Die 18 februarii 1691

213. Supradicta die vocatus fuit ab admodum reverendo patre priore, patre lectore fratre Laurentio Pittei, supradictus frater Ciprianus Vestri, et illi protestatus est quod crastina die, circa meridiem, incurreret tacitam professionem.

F(ra) Cipriano Vestri.

Die 7 martii 1691

214. Supradicta die frater Ciprianus Vestri suam emisit solennem professionem pro conventu Sanctẹ Mariẹ super Saxum in manibus admodum reverendi patris lectoris fratris Laurentii Pittei, prioris huius conventus, sub reverendissimo patre fratre Antonino Cloche magistro Ordinis.

Supradicta die, post vesperas, frater Dominicus Maria, in seculo Dominicus filius Antonii Marsilii, accepit habitum tertinorum ab admodum reverendo patre lectore priore fratre Laurentio Pittei, sub reverendissimo patre fratre Antonino Cloche magistro Ordinis.

F(ra) Dom(enico) Maria Marsilii.

Die 23 martii 1691

215. Supradicta die vocatus fuit, coram infrascriptis patribus, frater Thomas Driden ab admodum reverendo patre priore lectore fratre Laurentio Pittei, et protestatus est illi an vellet sponte et libere profiteri, et quod non incurreret professionem tacitam prius quam sibi dicatur. Et respondit ut infra:

Ego frater Thomas Dryden acceptavi supradictam protestationem et fateor me sponte et libere velle profiteri, et in fidem manu propria.

Ego frater Amadeus Germani interfui supradictẹ protestationi et fateor ita esse.

|f. 47v|

 Die 24 martii 1691

216. Die supradicta, post horam septimam, frater Antoninus, in seculo Laurentius, filius Laurentii Berti, expleto anno 20 accepit habitum terzinorum ab admodum reverendo patre lectore priore fratre Laurentio Pittei, sub reverendissimo patre fratre Antonino Cloche magistro Ordinis.

Die 6 aprilis 1692

217. Die supradicta frater Thomas Driden suam emisit solemnem professionem pro conventu Sanctorum Ioannis et Pauli de Roma ex provincia Angliẹ in manibus admodum reverendi patris prioris fratris Laurentii Pittei, sub reverendissimo patre fratre Antonino Cloche magistro Ordinis.

Die 16 maii 1692

218. Die supradicta, post horam 23, frater Vincentius Maria, in seculo Hilarius, filius Dominici Scapini, expleto anno 23 accepit habitum terzinorum ab admodum reverendo patre lectore priore huius conventus, fratre Laurentio Pittei, sub reverendissimo patre fratre Antonino Cloche magistro Ordinis.

Die 31 maii 1692

219. Die supradicta frater Dominicus Maria, in seculo Cosmus, filius domini Sebastiani Sandrini, annorum 17 et mensium 7, habitum recepit clericorum circa horam 22am, ab admodum reverendo patre lectore priore huius conventus, fratre Laurentio Pittei, sub reverendissimo patre fratre Antonino Cloche magistro Ordinis.

Die 7 settembris 1692

220. Die supradicta frater Ioannes Angelicus, in seculo Ioannes Andreas, filius domini Benedicti Comparini, annorum 17 et mensium 3, habitum recepit clericorum circa horam 22am, ab admodum reverendo patre lectore priore huius conventus, fratre Laurentio Pittei, sub reverendissimo patre fratre Antonino Cloche magistro Ordinis.

Die 15 novembris 1692

221. Frater Riccardus Albertus Maria, in seculo Riccardus, filius illustrissimi domini Riccardi Louitt, londinensis, etatis sue annorum circiter 19, accepit habitum clericorum in conventu Sanctorum Ioannis et Pauli de Urbe fratrum Prẹdicatorum[1], ab admodum reverendo patre provinciali Angliẹ fratre Thoma Bianchi pro filio eiusdem conventus die supradcta; et incepit annum sue professionis in hoc conventu Sancti Dominici de Fẹsulis, sub die 15 novembris 1692 ante meridiem, sub admodum reverendo patre lectore fratre Laurentio Pittei, priore huius conventus.

Die 4 martii 1692

222. Frater Thomas Angelicus, in seculo Petrus Maria, filius domini Dominici Papi florentini, etatis su annorum circiter 16 et trium mensium, accepit habitum clericorum circa horam 23 ab admodum reverendo patre lectore priore huius conventus, fratre Laurentio Pittei, sub reverendissimo patre fratre Antonino Cloche magistro generali ordinis Predicatorum.

|f. 48r|

223. Supradicta die frater Ioseph Maria, in seculo Ioannes Battista, filius domini Stephani Marioni pisani, etatis su annorum 17 et trium dierum, accepit habitum clericorum circa horam supradictam, ab admodum reverendo patre lectore supradicto.

Die 25 martii 1692

224. Frater Angelus Maria, in seculo Ioannes Carolus, filius domini Silvestri Bruci florentini, etatis su annorum 17 et 7 mensium, accepit habitum tersinorum circa horam 22 ab admodum reverendo patre lectore priore fratre Laurentio Pittei, sub reverendissimo patre fratre Antonino Cloche magistro generali ordinis Predicatorum.

Die 17 aprilis 1693

225. Frater Vincentius Maria, in seculo Franciscus domini Cosimi Fantoni florentini, etatis su annorum     .     .     .     .     , accepit habitum clericorum circa horam 23 ab admodum reverendo patre lectore fratre Laurentio Pittei, priore huius conventus, sub reverendissimo patre fratre Antonino Cloche magistro generali ordinis Predicatorum.

Eodem die eademque hora frater Romualdus, in seculo Ioannes Dominicus Fanciullacci, filius Michaelis Angeli, annorum 20, accepit habitum terzinorum die supradicta ab admodum reverendo patre lectore fratre Laurentio Pittei, priore huius conventus.

Die 30 maii 1693

226. Supradicta die vocatus fuit, coram infrascriptis patribus, frater Dominicus Maria Sandrini ab admodum reverendo patre lectore priore fratre Laurentio Pittei, et protestatus est illi an vellet sponte et libere profiteri, et quod incurreret professionem tacitam die 31 huius mensis[2], hora circiter 22a, nisi aliter ei notificatum fuerit. Et respondit ut infra:

Ego frater Dominicus Maria Sandrini acceptavi supradictam protestationem et fateor me sponte velle profiteri, et in fide manu propria.

Ego frater Ioannes Thomas Bertolini, lector primarius et magister novitiorum, interfui supradictẹ protestationi et fateor ita esse.

Ego frater Philippus Maria Rossi interfui supradictẹ protestationi et fateor ita esse.

Suam solemnem emisit professionem in manibus supradicti prioris.

|f. 48v|

Die 21 maii 1693

227. Supradicta die frater Petrus Martir, in seculo Ioannes Battista Chieradoni, filius domini Ioannis Chieradoni de castro dicto Casciana, annorum 15 et 6 mensium, accepit habitum clericorum circa horam 22 ab admodum reverendo patre priore huius conventus, patre lectore fratre Laurentio Pittei, sub reverendissimo patre fratre Antonino Cloche magistro Ordinis.

Die 20 iunii 1693

228. Supradicta die frater Dominicus Caietanus, in seculo dominus Dominicus Maria Comandoli, filius domini Ferdinandi Comandoli, florentinus, annorum 16 et 11 circiter mensium, accepit habitum clericorum circa horam 23 ab admodum reverendo patre priore huius conventus, patre lectore fratre Laurentio Pittei, sub reverendissimo patre fratre Antonino Cloche magistro Ordinis.

Die 22 augusti 1693

229. Supradicta die vocatus fuit coram infrascriptis patribus frater Ioannes Angelicus Comparini ab admodum reverendo patre priore, patre lectore fratre Laurentio Pictei, et protestatum est illi an vellet sponte et libere profiteri, et quod incurreret professionem tacitam die 7 settembris, hora circiter 22a, nisi aliter ei notificatum fuerit. Et respondit ut infra:

Ego frater Ioannes Angelicus Comparini acceptavi supradictam protestationem et fateor me sponte velle profiteri, et in fide manu propria.

Ego frater Dominicus Franciscus Sammartini supprior presens fui.

Ego frater Ioannes Thomas Bertolini presens fui supradictẹ protestationi, et in fide manu propria.

Supradictus frater Ioannes Angelicus Comparini suam solemnem emisit professionem die 15 septembris 1693  in manibus admodum reverendi patris lectoris fratris Ambrosii Catharini Spannocchi prioris huius conventus.

230.


[1]  Circa il convento romano dei Santi Giovanni e Paolo vedi Indices generales, «Archivum Fratrum Praedicatorum» 51 (1981) p. 361b. G. ANSTRUTHER, The English Dominicans in Rome, «Archivum Fratrum Praedicatorum» 29 (1959) 168-99.  ID., ibidem 28 (1958) p. 337.

[2]  die 31 huius mensis ] die 31 prima huius mensis nell'originale, senza correzione alcuna. Son rimasto a lungo perplesso circa i rapporti sintattici dell'intera proposizione (prima huius mensis hora...), i significati ed interpunzione da proporre. Verosimile (e simpatico!) impasto tra articolazione mentale "die trigesima prima" e sua eccedente conversione scritta "die 31 prima".


precedente successiva