precedente successiva

Libro de' novizi e figlioli di San Domenico di Fiesole
(= Libro di vestizione e professione)

■  1636-1761 ca.  ■

 

(...|p. 123 |...)

Die 6 iulii 1730

424. Vocatus fuit ab admodum reverendo patre priore fratre Philippo Maria Castagni  Ioseph Maria Vannetti conversus post expletum annum probationis, et post prẹmissum consuetum examen protestatum est ei coram infrascriptis patribus an libere et sponte velit profiteri (qui respondit ut infra), etiam quod incurret professionem tacitam die 16 supradicti mensis, hora quintadecima. Ad qu omnia respondit ut infra:

Io fra Giuseppe Maria Vannetti dico di volere fare la santa profesione liberamente e spontaniamente, e di incorere la  profesione tacita nel sopradetto giorno e hora, e in fede mano propia.

Ego frater Antoninus Dionigi, magister novitiorum, fui prsens prdict protestationi et acceptationi, manu propria.

Ego Clemens Antoninus, lector sacre scriptur, fui prsens prdict protestationi et acceptationi, manu propria.

425. Quod e regione[1] sub die 24 decembris 1729 apparet de professione fratris Hominisboni, casu prẹtermissa est prẹcedens eiusdem vocatio facta ab admodum reverendo patre priore fratre Philippo Maria Castagni, examen eiusdem per patres consiliares, sicut eorumdem totiusque conventus acceptatio per vota secreta, quod accidit quinque ante diebus et in hoc libro manu scripto - ut dictum est - exscribi debuit, et hic suppletur, quod inquam factum est et non adnotatum. Adiiciendo etiam prtermissam subscriptionem fratris Hominis Boni, qu et sequitur:

Io fra Omobono del Grande, richiesto dal molto reverendo |p. 124 | padre priore Filipo Maria Castagni, priore di San Domenico di Fiesoli, di fare la profesione santa, confesso qui d'avere accettato, come ancho chiesto santa misericordia e come feci la notte della vigilia del Natalle[sic] del Signore mille sette ciento ve<n>ti nove.

Ego frater Hyacinthus Cianfogni, supprior, fui prsens predict protestationi et acceptationi, manu propria.

Ego frater Antoninus Dionigi, magister novitiorum, fui prsens prdict protestationi et acceptationi, manu propria.

Die 21 iulii 1730

426. Frater Ioseph Maria Vannetti retro adnotatus, tacite (ut ei indicatum fuerat) prius professus, hac die in manibus admodum reverendi patris prioris(?) fratris Ioseph Mari Gaffur fecit suam solemnem professionem post completorium.

Frater Antoninus Dionigi, magister novitiorum.

Die vigesimo martii 1730

427. Vocatus fuit ab admodum reverendo patre priore fratre Ioseph Maria Gaffurro frater Lazzarus Cenni Puppiensis, novitius conversus, et prdictus prior protestatus est ei an velit libere et sponte profiteri expleto su probationis anno, scilicet die 24 martii, hora 10, nullum habens impedimentum ex memoratis nostris constitutionibus. Qui respondit ut infra:

Io fra Lazzaro Cenni accetto la sud(ett)a protesta, e non avendo alcuno inpedimento come sopra, intendo di professare liberamente |p. 125 | e spontaneamente il giorno venti quattro di marzo 1730, a ore dieci, e in fede mano propria.

Ego frater Hyacinthus Cianfogni, supprior, fui prsens predict acceptationi et protestationi, et in fide manu propria.

Ego frater Nicolaus Maria Marchi fui prsens predict acceptationi et protestationi, et in fide manu propria.

Die 27 martii 1731

428. Frater Lazzarus Cenni antedictus iam tacite professus, ut ei indictum fuerat, hac die vigesima septima martii solemnem professionem emisit in manibus admodum reverendi patris prioris fratris Ioseph Mari Gaffurro post preces mactutinas eiusdem diei, hora octava.

Frater Clemens Antoninus Visani, magister novitiorum, manu propria.

Die 6 iulii 1731

429. Prẹdicta die sexta iulii habitum tertiari recepit Zenobius Francisci Formigli ab admodum reverendo patre priore fratre Iosepho Maria Gaffurro circa horam vigesimam quartam, mutato nomine Zenobii in Romulum Mariam.

Frater Clemens Antoninus Visani, magister novitiorum, manu propria.

Die 22 iunii 1732

430. Prẹdicta die vigesima secunda iunii, anni millesimi septingentesimi trigesimi secundi, hora vigesima secunda, ab admodum reverendo patre |p. 126 | priore huius conventus fratre Iosepho Maria Gaffurro habitum clericalem nostr religionis accepit frater Dominicus Paulinus Torzetti, antea Ferdinandus Antonii de Torzettis de Florentia in seculo dictus, tatis vero su anno sexto decimo expleto, receptusque fuit in filium Congregationis nostrẹ, ut moris est.

Frater Clemens Antoninus Visani, magister novitiorum, manu propria.

Die duodecima septembris 1732

431. Frater Vincentius Thomas Maria Batacchi, Octavianus quondam Dominici de Batacchis in seculo dictus, expletis tatis su annis novemdecim et mensibus quatuor, et frater Ioannes Angelicus Maria Giordani, qui antea in seculo vocabatur Ioannes Baptista Gherardi de Iordanis, Liburnensis, cum esset annorum decem et octo et unius mensis, ex commissione admodum reverendi patris lectoris fratris Alberti Mariẹ Tortoris, vicarii generalis Congregationis nostrẹ Sancti Marci de Florentia, ambo in conventu Sanctẹ Catharinẹ Senensis de Liburno a patribus examinati et approbati et a toto conventu recepti et accepatati, ibidem clericalem habitum nostrẹ religionis acceperunt die octava septembris, hora quinta decima, ab admodum reverendo patre lectore fratre Sebastinano Marzari predicti conventus priore. Quẹ omnia clare patent ex fide predictorum patrum ad nos transmissa[2]. Deinde ad hoc cenobium Sancti Dominici Fesularum venientes, ibidem ab admodum reverendo patre vicario generali coram patribus ad consilia indictus eis fuit annus probationis et novitiatus, principium die duodecima septembris, hora duodecima; receptique fuerunt pro nostra Congregatione, ut moris est.

Frater Clemens Antoninus Visani, magister novitiorum, manu propria.

|p. 127 |

Die 3 decembris 1732

432. Admodum reverendus pater frater Angelicus Maria Nardi, prior huius conventus Sancti Dominici Fesularum, induit habitum nostrẹ religionis pro nostra Congregatione dominum dominum Ignatium Cerbault Liburnensem, filium domini Augusti Cerbault, ẹtatis annorum 19 et quinque mensium expletorum, et Ioannem Baptistam, filium domini Petri Iacoponi de Casciano dicesis Sanminiatensis, ẹtatis suẹ annorum 18 et 11 mensium, hora vigesima quarta, cum prius subiissent consuetum examen coram patribus a consiliis, et postea fuissent capitulariter a toto conventu acceptati; qui, mutatis nominibus, vocati sunt primus frater Ioannes Franciscus Cerbault et secundus frater Antoninus Maria Iacoponi, cum esset vicarius generalis nostr Congregationis admodum reverendus pater lector frater Albertus Maria Tortori et magister generalis totius Ordinis reverendissimus pater magister frater Thomas Ripoll.

Ita est, frater Ioseph Maria Gaffuro magister novitiorum.

Die 15 ianuarii 1732/33

433. Supradictus frater Antoninus Iacoponi, cum magna corporis indispositione affectus esset, ob quam gravamen religionis ferre non posset, sponte habitum dimisit coram testibus et redii ad proprias.

Ita est, frater Ioseph Maria Gaffuro magister novitiorum.

Die 2 februarii 1732/33

434. Admodum reverendus pater frater Angelicus Maria Nardi, prior huius conventus Sancti Dominici Fesularum, induit habitum nostrẹ religionis pro nostra Congregatione dominum Raphaelem, filium Thom Iustiniani |p. 128 | nobilis chiensism ẹtatis suẹ annorum 18 et mensium 11 expletorum, hora vigesima tertia, cum prius subiiset examen consuetum coram patribus a consiliis, et postea capitulariter a toto conventu accepatatus; qui, mutato nomine, vocatus fuit frater Hyacinthus Maria, cum esset vicarius generalis nostr Congregationis admodum reverendus pater lector frater Albertus Maria Tortori et magister generalis totius Ordinis reverendissimus pater frater Thomas Ripoll.

Ita est, frater Ioseph Maria Gaffuro magister novitiorum.

Die 20 februarii 1732/33

435. Frater Ioseph Antoninus Maria Torelli tertiarius, qui tunicam nostri Ordinis recepit in conventu Sancti Dominici de Cortonio ab admodum reverendo patre fratre Vincentio Maria Nardi priore illius conventus, cum esset annorum 27, de Romagnana[3] dicesis Novariensis in Lombardia, die 6 iulii 1732 assignatus fui in nostro conventu Sancti Dominici de Fesulis ab admodum reverendo patre vicario generali nostr Congregationis fratre Alberto Maria Tortori ad hoc ut cum aliis tertiariis et novitiis educaret, et suo tempore annum probationis incipere posset.

Ita est, frater Ioseph Maria Gaffuro magister novitiorum.

Die 13 iunii 1733

436. Vocatus fuit ab admodum reverendo patre lectore fratre Angelico Maria Nardi, priore huius conventus Sancti Dominici de Fesulis, frater Dominicus Paulinus Torzetti Florentinus novitius, et coram infrascriptis patribus requisivit al illo an vellet sponte et libere profiteri revoluto anno su probationis, dummodo nullum habeat |p. 129 | impedimentum ex memoratis a nostris constitutionibus; et protestatus est illi quod nullum habens impedimentum prdictum et volens sponte et libere profiteri, suam incurret professionem tacitam die 22 huius mensis iunii, hora 22. Et respondit ut infra:

Ego frater Dominicus Paulinus Torzetti acceptavi supradictam protestationem, et fateor me velle libere et sponte profiteri (nullum habens impedimentum, ut supra) die et hora supradictis, et in fidem manu propria.

Ego frater Augustinus Dominicus Buratti fui prsens supradict protestationi et acceptationi. Ita testor manu propria.

Ego frater Zenobius Maria Brocchi fui prsens supradict protestationi et acceptationi. Ita testor manu propria.

Die 2 iulii 1733

437. Supradictus frater Dominicus Paulinus Torzetti suam solemnem emisit professionem in manibus admodum reverendi patris lectoris fratris Angelici Mari Nardi prioris, cum prius in curia fesulana omnibus suis bonis renuntiaverit in favorem domini Antonii Torzetti patris eiusdem, sub admodum reverendo patre lectore fratre Alberto Mari Tortori vicario generali nostr Congregationis et reverendissimo patre magistro fratre Thoma Ripoll generali totius Ordinis nostri.

Ita est, frater Ioseph Maria Gaffuro magister novitiorum.

Die 8 septembris 1733

438. Admodum reverendus pater lector frater Albertus Maria Tortori, vicarius generalis |p. 130 | nostr Congregationis, in actuali visitatione huius conventus vocavit coram duobus patribus a consiliis infrascriptos novitios, videlicet fratrem Vincentium Thomam Mariam Batacchi et fratrem Ioannem Angelicum Mariam Iordani; et primo, scilicet fratri Vincentio Thom Mari Batacchi, protestatus est quod non incurret suam professionem tacitam nisi denuo vocatus et in consilio patrum examinatus, ab ipsis assignatus fuerit dies su prdict professionis; secundo vero, scilicet fratri  Ioanni Angelico Mari Iordani, protestatus est quod incurret suam professionem tacitam die 12 huius mensis, hora duodecima, dummodo velit libere et sponte profiteri, nullum habens impedimentum ex memoratis a nostris constitutionibus. Et ambo responderunt ut infra:

Ego frater Vincentius Thomas Maria Batacchi acceptavi supra scriptam protestationem eo modo quo supra(?), et in fidem propria manu subscripsi.

Ego frater Ioannes Angelicus Maria Giordani acceptavi suprascriptam protestationem et fateor me velle libere et sponte profiteri, nullum habens impedimentum ut supra, die et hora supradictis, et in fidem manu propria.

Ego frater Augustinus Dominicus Buratti fui prsens supradict protestationi et acceptationi. Ita testor manu propria.

Ego frater Ambrosius Caterinus Maria Balotti, lector primarius, fui prsens prdict protestationi et acceptationi. Ita testor manu propria.

Die 12 septembris 1733

439. Supradictus frater Ioannes Angelicus Maria Giordani suam |p. 131 | solemnem emisit professionem in manibus admodum reverendi patris lectoris fratris Alberti Mariẹ Tortori, vicarii generalis, in actuali visitatione huius conventus, cum prius in cuira fesulana - per acta domini Francisci Xaverii Chiarenti notarii - omnibus suis bonis renuntiaverit in favorem domini Gherardi Giordani patris eiusdem, sub reverendissimo patre magistro generali Ordinis fratre Thoma Ripoll.

Ita est, frater Ioseph Maria Gaffuro magister novitiorum.

Die 28 octobris 1733

440. Admodum reverendus pater lector frater Angelicus Maria Nardi, prior huius conventus Sancti Dominici Fesularum, induit hac die, hora vigesima tertia, habitu nostr religionis dominum Niccolaum Caietanum, filium Matthi Falciani civis florentini, tatis su annorum quindecim et mensium undecim, cum prius subiisset examen consuetum coram patribus a consiliis et postea capitulariter a toto conventu acceptatus; qui mutato nomine vocatus fuit frater Thomas Maria, cum esset magister generalis totius Ordinis reverendissimus pater frater Thomas Ripoll, et vicarius nostrẹ Congregationis admodum reverendus pater lector frater Albertus Maria Tortori.

Ita est, frater Ioseph Maria Gaffuro magister novitiorum.

Die 21 novembris 1733

441. Vocatus fuit ab admodum reverendo patre lectore fratre Angelico Maria Nardi, priore huius conventus Sancti Dominici de Fesulis, frater Ioannes Franciscus Cerbault novitius, et coram infrascriptis patribus requisivit ab illo an vellet sponte et libere |p. 132 | profiteri revoluto anno su probationis, dummodo nullum habeat impedimentum ex memoratis a nostris constitutionibus, et protestatus est illi quod non incurret suam professionem tacitam die 3 decembris, qua die induit habitum nostr religionis, sed quando ab eodem admodum reverendo patre priore supradicto novitio notificatum fuerit. Et respondit ut infra:

Ego frater Ioannes Franciscus Gerbault[4] acceptavi supradictam protestationem, et nullum habeat impedimentum, ut supra, fateor me velle libere et sponte profiteri - ut supra dicitur -, et in fidem manu propria.

Ego frater Hyacinthus Cianfogni, vicarius conventus, fui prsens predict protestationi et acceptationi, manu propria.

Ego frater Dominicus Maria Corsi fui prsens predict protestationi et acceptationi, et in fidem manu propria.

Die 30 novembris 1733

442. Admodum reverendus pater lector frater Angelicus Maria Nardi, prior huius conventus Sancti Dominici Fesularum, induit hac die, hora vigesima tertia, habitu nostr religionis dominum Iosephum Bartholomum Clementem, filium domini advocati Angeli Mariẹ Sereni florentini, ẹtatis suẹ annorum quindecim expletorum, cum prius subiisset consuetum examen coram patribus a consiliis, et postea capitulariter a toto conventu acceptatus esset, qui mutato nomine vocatus fuit frater Philippus Maria, cum esset magister generalis totius Ordinis reverendissimus pater frater Thomas Ripoll et vicarius generalis nostr Congregationis admodum reverendus pater lector frater Albertus Maria Tortori.

Ita est, frater Ioseph Maria Gaffuro magister novitiorum.

|p. 133 |


[1]  Quod e regione... = "Quanto è qui di fronte, o di rimpetto..." (in latino iperdotto?). Quel testo circa fra Omodeo (24.XII.1729, n° 422) si trova infatti a fine pagina precedente 122, proprio a fronte di questo item di fine pagina 123!

[2]  Rinvia al foglio volante inserito tra pag. 126 e pag. 127.

[3]  Romagnana = Romagnano Sesia, prov. di Novara.

[4]  Gerbault in questa sottoscrizione autografa, mentre nei ricorsi precedenti i cronisti scrivono Cerbault.


precedente successiva