<Nota quod dyabolus comparatur apro propter sex >[1].
1° quia sicut aper est immundus. Luc. 11[,24]: «Cum immundus spiritus exierit».
2° quia fortis. Mt. 12 [= Luc. 11,21]: «Cum fortis armatus custodit atrium suum».
3° quia crudelis. Iere. 6[,23]: «Crudelis est et non miserebitur».
4° quia superbus. Iob 40 [= 41,25]: «Ipse est rex super o(mnes) filios superbie».
5° quia lutum diligit et ibi quiescit. Iob 40[,16]: «In umbra dormit, in secreto calami, in locis humentibus».
6° quia dentibus ferit et spumat. Eccli. 21[,3]: «Dentes leonis dentes eius, interficientes ‑ scilicet ‑ animas hominum» sicut dyabolus membra ecclesie exterminans, idest extra terminos virtutum ponens, in quibusdam spumat per luxuriam, immundus est per gulam, in umbra dormit per accidiam, lutum diligit per avaritiam, dente ferit per invidiam, crudelis est per iracundiam, superbus per elationem, fortis per detentionem in istis; et sic destruitur ecclesia, quia in Ps. [79,14]: «Exterminavit eam aper de silva».
Nota quod leguntur duodecim apparitiones Domini post resurrectionem et ante ascensionem:
1° qua apparuit soli Marie Magdalene ad monumentum ploranti. Io. 20.
2° qua apparuit aliis mulieribus cum eadem recedentibus a monumento. Io. 20.
3° Simo<n>i Petro. Luc. [24, 34].
4° duobus discipulis euntibus in Emaus. Luc. ultimo.
5° decem apostolis absente Thoma. Io. 20 [,19‑24].
6° octava die Thoma presente. Io. 20[,26-29].
7° Petro piscanti et sotiis eius ad mare Tiberiadis. Io. 21[,3‑14].
8° undecim discipulis in monte Galilee. Mt. ultimo.
9° discipulis in cenaculo s<cilicet> cenaculo Syon recumbentibus in die ascensionis. Mr. ultimo.
X° eisdem, in monte Oliveti ascendens in celum. Act. 1.
XI ° Iacobi Alphei episcopo ierosolimitano. I Co. 15[,7].
XII°quingentis fratribus. I Co. 15[,6]. Sed post ascensionem apparuit Paulo, ut ibidem dicitur.
Nota quod apostoli dicuntur civitatis Dei:
- fundamenta. Ps. [86,1.3]: «Fundamenta eius etc. civitas Dei».
- porte. Apo. 21[,12]: porte civitatis duodecim.
- muri. Ysa. . . [60,18]: «Occupabit salus muros tuos».
- fenestre. Ysa. 60[,8]: «Quasi columbe ad fenestras».
- luminaria. Gen. 1[,14]: «Fiant luminaria in firmamento celi».
- principes. Ps. [44,17]: «Constitues eos principes super omnem terram».
- senatores. Prov. ultimo [= 31,23]: «Nobilis in portis [in poetis scr.] vir eius quando sederit cum senatoribus».
- iudices. Mt. 19[,28]: «Sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel».
Nota quod apostolus utitur aliquando et aliquando:
- scripturis divinis. Gal. 4[,22]: «Scriptum est quoniam Abraham habuit duos filios».
‑ legibus humanis. Gal. 3[,15]: «Fratres, secundum hominem dico etc.».
‑ consuetudinibus approbatis. Gal. 4 [,1]: «Quanto tempore etc.».
‑ rationibus certis. I Co. 6 [= 11,13]: «Vos ipsi iudicate. Decet etc.».
‑ naturalibus exemplis. I Co. 15[,36]: «Insipiens, quod tu seminas non vivificabitur».
‑ auctorita<ti>bus poeticis. Act. 8 [= 17,28]: «Sicut quidam poetarum etc ».
Nota quod sunt aque decem:
1° sunt temporalium tribulationum. Ysa. 43[,2]: «Cum transieris per aquas».
2° sunt miseriarum humanarum. II Reg. 14[,14]: «Omnes morimur et quasi aque dilabimur».
3° sunt delitiarum. Ps. [104,29]: «Convertit aquas eorum in sanguinem».
4° sunt culparum. Ps. [68,2]: «Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aque
. . . . . . . . . . .
|268r| 6° sunt scripturarum sanctarum. Prov. 5[,16]: «Et in plateis aquas divide».
7° sunt gratiarum. Ysa. 12[,3]: «Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris».
8° sunt penarum eternarum. Iob 24[,19]: «Ab aquis nivium transeant ad calorem nimium».
9° sunt celestium intelligentiarum. Ps. [148,4]: «Benedicite aque omnes que super celos».
X° sunt eternarum consolationum. Ysa. 52[= 55,1]: «Omnes sitientes venite ad aquas» . . . . . . . [3]
Nota quod vir iustus comparatur arbori propter octo:
1° propter pedis idest fidei immobilitatem. Ro. 11[,20]: de gentili inserto arbori credentium, «tu autem fide stas». Non sic illi de quibus Sap. 4[,3]: «adulterine plantationes[4] non dabunt radices altas nec stabile firmamentum collocabunt».
|268va| 2° propter stipitis idest spei erectionem et proceritatem. Dan. 4[,8]: arbor magna et alta et proceritas eius tangens celum. Non sic ille de quo Iob 19[,10]: «Quasi avulse arbori abstulit spern meam».
3° propter radicis idest caritatis humorem. Eph. 4[= 3,17]: «In caritate radicati et fundati». Sed heu Osee 9[,16]: «Percussus est Effraym - vento scilicet temptationis ‑ radix eorum exsiccata est».
4° propter ramorum idest virtutum cardinalium expansionem. Osee ultimo [= 14,6‑7]: «Erumpet radix eius ut Libani, ibunt rami eius». Sed heu quia in multis coniunguntur rami inconsummati.
5° propter florum idest morum pulcritudinem et honestatem. Eccli. 24[,23]: «Flores mei fructus honoris et honestatis». Sed heu Ysa. 40[,7]: «Exsiccatum est fenum, cecidit flos».
6° propter foliorum idest verborum sanitatem. Apo. ultimo: «folia eius in medicinam»[5].
7° propter fructuum idest operum utilitatem. Mt. 7[,17]: «Arbor bona fructus bonos facit» et e contra.
8° propter umbre idest misericordie protectionem. Osee ultimo [= 14,8]: «Convertentur sedentes in umbra eius». Sed heu de multis dicitur, ca(noni)ca[6] Iude [12], «Arbores autupnales infructuose».
Nota quod peccator aret et aridus est:
- in corde vel intellectu ad bene cogitandum. Ps. [101,5]: «Percussus sum ut fenum et aruit cor meum quia etc.».
- in animo vel affectu ad bene volendum. Num. 11[,6]: «Anima nostra arida est».
- in lingua ad bene loquendum. Ysa. 41[,17]: «Lingua eorum siti aruit».
- in manu ad bene operandum. Luc. 6[,6]: «Erat ibi homo et manus eius dextera erat arida».
- in brachio ad bene supportandum. Çach. 11[,17]: «Brachium eius ariditate siccabitur».
‑ in ossibus ad bene standum. Eçe. 27[= 37,4]: «Ossa arida, audite verbum Domini».
‑ in toto corpore ad bene movendum vel utendum. Io. 16[= 15,6]: «Mictetur foras sicut palmes et arescet».
Nota quod virtutes dicuntur arma lucis multiplici ratione:
l° propter celestem originem. Iac. 1[,17]: «Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum»; et Eph. 6 [,11]: «Induite vos armaturam Dei» idest a Deo datam etc.».
2° propter impassibilitatem. I Mach. 4 [= II Mach. 10,29‑30]: Apparuerunt quinque viri quorum duo «medium habentes armis suis circumseptum incolumen conservabant».
3° propter levitatem. Iudit . . .[8] «Accipiat unusquisque arma sua et exite cum impetu». Mt. 11[,30]: «Iugum meum suave est».
4° propter subtilitatem sive penetrabilitatem. I Co. 10 [= II Cor. 10,4]: Arma nostra «non sunt carnalia sed potentia ad destructionem inimicorum etc.».
5° propter splendorem sive claritatem. I Mach. 6[,39]: «Refulsit sol in clippeos etc.».
6° propter pulcritudinem. II Mach. 11[,8]: «Apparuit eques[9] precedens eos in veste candida armis aureis»; aurum decorat omnia.
7° propter hostium excecationem. I Mach. . . [= II Mach 10,30]: Unde et illi «confusi cecitate et repleti turbatione cadebant». Eccli. 44 [= 43,4]: «Radiis suis obcecans oculos».
8° propter pretiositatem. Ps. [34,2]: «Apprehende arma et scutum etc.». Sap. 8[,7]: «Quibus nichil est utilius in vita hominibus».
Nota quod armatos in acie virtutum apropriate loquendo:
- prudentia instruit. Deuter. 1[,41]: «Cumque instructi armis pergeretis in montem etc.».
- temperantia succingit. I Mach. 3[,3]: «Succinxit se Iudas arma bellica in prelium».
- iustitia induit. Eph. 6[,11]: «Induite vos armatura Dei». II Co. 6 [,7]: «per arma iustitie».
- fortitudo roborat. Eph. 6 [,13]: «Accipite armaturam Dei ut possitis resistere». Can. 4 [,4]: «Mille clippei pendent ex ea, omnis armatura fortium».
- fides illuminando preambulat. I Mach. 11 [= II Mach 11,7]: Iudas «primus sumptis armis ceteros exhortatus est».
- spes confidendo animat. I Mach. 8 [= II Mach 8,18]: «Illi quidem in armis confidunt et audaciam etc.».
- caritas hostes fugando debellat. I Mach. 6[,6]: «Fugatus est Lisias a facie Iudeorum et invaluerunt armis et viribus».
Ergo ex hoc apparet quod virtutes bene dicuntur arma, sed ex primo apparet quare dicantur arma lucis.
Nota quod Christus ascendit multipliciter:
p° super humanam naturam in incarnatione. Ysa. 19 [,1]: «Ascendet Dominus super nubem levem et egr(edietur)».
2° super crucem in passione. Can. 8 [= 7,8]: «Ascendam in palmam et apprehendam».
3° super mortem in resurrectione. Ps. [67,5]: «Qui ascendit super occasum, Dominus nomen illi».
4° super celos in ascensione. Eph. . . [4,10]: «Qui ascendit super omnes celos».
In quo ascensu dicitur ascendisse multipliciter, scilicet:
‑ in altum, in quo glorie dignitas. Ps. [67,19]: «Ascendisti in altum, cepisti captivitatem».
‑ in celum, in quo loci sublimitas. Io. 3[,13]: «Nemo ascendit in celum nisi qui descendit de celo».
- super celum, in quo subiectio totius creature corporalis. Eph. [4,10]: «Ascendit super omnes celos».
- super cherubim, in quo subiectio totius creature spiritualis. Ps. [17,11]: «Ascendit super cherubim et volavit».
‑ ad orientem, in quo claritas corporis gloriosi. Ps. [67,34]: Psallite Domino «qui ascendit super celum ad orientem».
‑ ad Patrem, in quo fruitio spiritus beati. Io. . . [20,17]: «Ascendo ad Patrem meum».
‑ in iubilo, in quo ineffabilitas gaudii. Ps. [46,6]: «Ascendit Deus in iubilo».
Nota quod vita et via istius seculi habet sex malas conditiones propter quod multum oportet attendere:
1° quia est obscura per ignorantiam. Prov. 4[,19]:«Via impiorum tenebrosa»; et Ps. [81,5]: «In tenebris ambulant».
2° quia est lubrica per luxuriam. Tren. 4[,18]: «Lubricaverunt vestigia vestra in itinere plathearum vestrarum». Sicut enim in via lubrica statim cum ponitur pes hic lubricat illuc, ita aspectus statim lubricat in cogitationem, cogitatio in affectionem, affectio in delectationem, delectatio in consensum, consensus in operationem, operatio in consuetudinem.
3° quia est preceps per superbiam, maxime quoad illos qui sunt in alto honorum et dignitatum constituti. «Quanto enim in loco superiore tanto in periculo maiore versantur», sicut dicit Augustinus in Regula. Alta enim edificia ventis et tempestatibus infestata citius ruunt. Unde prepositioni unum accidit, casus tantum, quia ad minimum ventum, idest temptationis impulsum, cadunt.
4° quia est laqueis plena per avaritiam. I Thi. 6[,9]: «Qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et in laqueum diaboli etc.».
5° quia est inimicis, idest demonibus, circumdata per multiplicem eorum astutiam. Ps. [31,7]: «Erue me a circumdantibus me»; et Iob 19[,12]: «Obsederunt |266vb| in giro tabernaculum meum».
6° quia specialiter sacerdotes et prelati sunt pastores custodientes gregem Domini in medio luporum; sunt rectores custodientes civitatem munitam, idest ecclesiam, in medio inimicorum; sunt paranimphi custodientes sponsam dilectissimam in medio lupanarium; sunt dispensatores bonorum Domini sui custodientes thesaurum pretiosissimum in medio latronum.
Contra 1.m dicitur II Pe. 1[,19]: «Cui attendentes benefacitis quasi lucerne ardenti in caliginoso loco».
Contra 2.m dicitur Prov. 7[,10.24‑26] ubi loquitur de muliere vaga et garrula ornatu meretricio preparata: «Fili mi attende verbis oris mei, ne abstrahatur in viis illius mens tua neque decipiaris in sernitis illius; multos enim vulneratos deiecit et fortissimi quique interfecti sunt ab ea».
Contra 3.m Eccli. 1[,38]: «Attende in illis ne forte cadas et adducas anime tue inhonorationem».
Contra 4.m Osee 5[,1]: «Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus Israel et domus regis, auscultate, quia cum nobis est iudicium, quoniam laqueus facti estis speculationi ‑ idest subditis quos debebatis speculari ‑ et sicut rethe expansum super Thabor».
Contra 5.m Eccli. 6[,13]: «Ab inimicis tuis separare et ab amicis tuis attende»; et 13[,16]: «Cave tibi et attende diligenter auditui tuo quoniam cum subversione tua ambulas», idest cum illis qui non querunt nisi subversionem tuam.
Contra 6.m dicitur Act. 20[,28]: Attendite vobis et universo gregi quoad primum, in quo Spiritus sanctus posuit vos regere quoad secundum, ecclesiam Dei que est eius sponsa quoad tertium, quam acquisivit sanguine suo quoad quartum.
Nota quod avarus dicitur ydolatra quia cultum Deo debitum ydolo, idest nummo, impendit, quod patet 4 quia:
l° impendit ei divinam amicitiam. Unde magis diligit tenebras quam lucem; ideo Eccli. 10[,10]: «Nichil iniquius quam amare pecuniam».
2° divinam obedientiam. Citius enim currit pro nummo quam pro Deo. Eccles. . . [10,19]: «Pecunie obediunt omnia».
3° divinam confidentiam. Ps. [48,7]: «Confidunt in virtute sua et in multitudine divitiarum suarum gloriantur»; contra quod dicitur Iob 31[,24]: «Si putavi aurum robur meum et obriço dixi: fiducia mea es»[11].
4° divinam reverentiam. Mt. 6[,24]: «Non potestis Deo servire et mammone»[12].
[1] Tutta la distinctio è scritta al margine destro superiore di f . 268r. Caduti un rigo o due per taglio del bordo superiore della carta. Esponente APER e avvio della distinctio è restituito per congettura dall’editore.
[2] La distinctio AQUE è scritta in parte a f. 267v, margine destro inferiore (nn. 1-4), in parte a f. 268r, margine sinistro inferiore (nn. 6‑10).
[3] La rifilatura della carta ha asportato il membro n° 5 e parte di n° 10.
[4] adulterine plantationes variante testimoniata nel testo parisiensis delle bibbie medievali (ed. Venetiis 1495, f. 611ra; Summa Britonis, ed. Daly, Padova 1975, 21); spuria vitulamina nella Vulgata sisto-clementina ed ed. critica.
[5] Alla lettera Ezech. 47,12; affine il testo di Apo. 22,2.
[6] epistole canonice in Remigio e bibbie medievali, contro epistole catholice della Vulgata.
[7] Il n° 14bis, non numerato, è scritto al margine sinistro di f. 268v, con segno di richiamo prima di n° 15 ARMA.
[8] Iudith 14,2; dopo «Iudit» spazio di 2/3 lettere coperto da macchia.
[9] eques corretto su equester
[10] Segno di richiamo a f. 268v, marg. destro, rinvia a f. 266v, dove è trascritto senza numerazione il n° [17 bis].
[11] contra quod... fiducia mea es aggiunto in calce con linea di richiamo
[12] fine colonna b di f. 268v; al centro del margine inferiore della. medesima carta, racchiuso entro tratto circolare di penna: Baptisma.