precedente successiva

Chronica conventus Sancti Spiritus de Senis, parte IV:

catalogus fratrum in hoc conventu decedentium

■  ASS, Patrim. resti eccles., Reg. 2348 ■

 

 

 

R. Creytens, Les actes capitulaires de la congrégation Toscano-romaine O.P. (1496-1530), AFP 40 (1970) 195-22: talune biografie da questa cronaca, p. 196 n° 7; pp. 204, 208, 212, 222.

 

 

IV.      (ff. 90-96v) [IV libro]: Quarta atque ultima in huius libri parte catalogus fratrum in hoc conventu decedentium una cum anno, mense ac die quibus obierint annotabitur.

 

|91v|

Frater Gabriel Manninus de Florentia, hic eodem supradicto anno [1521], eodem mense februarii, die vero 14, longa infirmitate calculi detentus, annorum circiter lxv diris cruciatibus ac continuis fatigatus, migravit ad Dominum, receptis omnibus sacramentis, filius nativus conventus Sancti Marci de Florentia.

 

|92r|

Frater Zenobius Pierius de Florentia, qui olim acceperat habitum in conventu fesulano, cum esset provincialis provincie Romane super fratres tam observantes quam de vita laxiori, institutus a Clemente pontifice 7, anno Domini 1530, et pergeret Romam, infirmari cepit in hoc conventu in die Sancti Hieronimi presbiteri, et inde crescente infirmitate, receptis omnibus sacramentis, obiit die 11 octobris 1531, hora nona precedentis noctis, sepultusque est in ecclesia, in sepulcro fratrum ante altare Crucis. Hic agebat annum 53, et in religione reformata vix erat annis 37. Fuerat in studio parisiensi, et doctus in theologia evaserat, eratque solers disputator et gratus predicator, ac prior fuerat Florentia in Sancto Marco, et deinde vicarius Congregationis Thuscie. Tandem, ut diximus, prior provincialis Romane provincie existens, migravit ad Dominum.

 

|92v|

Venerabilis pater frater Robertus Ubaldinus de Gagliano, florentinus, iam septuagenarius, qui quadraginta et quinque annis mansit in religione et filius conventus Sancti Marci de Florentia. Qui multos labores pro religione substinuit. Tandem in senectute bona obiit in hoc conventu, receptis sacrosanctis ecclesię sacramentis, die 3 mensis ianuarii 1534, et sepultus in sepulchro fratrum quod est ante altare Sancte Crucis. Requiescat in pace. Fuit hic pater prior in hoc conventu et in aliis.

Rev.dus parer frater Antonius de Prato, filius nostri conventus pratensis, cum esset prior Sancte Marie super Minervam et Romam pergeret, infirmatus moritur die 8 novembris 1537; qui 25 annis vixit laudabiliter in religione, fuitque suo tempore lector artium satis gratiosus et clarus, et fervidus predicator.

|93r|

Venerandus pater frater Iohannes Maria de Tolosanis a Colle Vallis Else, filius conventus Sancti Marci, grandevus migravit ad Dominum die 22 ianuarii 1548, omnibus sacramentis devote susceptis, qui fuit bonus religiosus et gnarus astronomie et predicator.

 

 

219r, alla fine del testo: "Ego frater Nicolaus supradictus confirmo omnia sunt(?) dicta".

 

precedente successiva