⌂ |
Chronica conventus Sancti Marci de Florentia OP ■ Firenze, Bibl. Laurenziana, S. Marco 370 ■ |
||
|
|
|145r| Hic infra scribentur nomina fratrum filiorum huius conventus qui pro tempore morientur.
<Q>uemadmodum in parte quae proxime antecedit, professiones fratrum comprehensę sunt sub priorum temporibus quibus illos contigit profiteri, ita in hac parte huius chronices ultima, obitus fratrum annotabuntur sub illorum priorum tempore quibus fratres mori contigerit, ut annualibus temporalibusque proventibus, exitus quoque, respondeant; et ut si quid in recipiendis patribus priores ipsi laetati sunt, dum quos amiserint hic inspexerint, et ipsis pro eorum aeterna requie Altissimo praeces effundant et subditis effundendas iniungant.
Tempore igitur primi prioris, fratris videlicet Cypriani, infrascripti fratres obierunt, crassante tunc peste sevissima, quae in religiosos magis quam in saeculares desevit, cuius laetale initium fuit anno Domini Mccccxxxvij.
1. Frater igitur primus qui in hoc conventu, a fratribus nostris nuper receptus, obiit frater Antonius de Ragusio, conversus. In sua professione non parum utilis, vir magnae devotionis et rectitudini. Qui peste percussus, anno Domini 1437 ex hac vita migravit. Erat autem nativus fesulani conventus.
■ Numerazione seriale non originale; la introduco per facilitare rinvii e indicizzazione.
■ R. Creytens, AFP 27 (1957) 301-306 = ed. di ff. 145r-147r.
2. Frater Mattheus Theuthonicus, clericus devotissimus et ad plurima utilis. Filius nativus huius conventus, diaconus ordine, eodem anno peste correptus migravit ad Dominum.
3. Frater Marcus Barpth(olome)i de Bartholinis de Florentia, nativus fesulanus, ordine sacerdos, gravis et modestissimus, eodem anno peste subtractus est.
4. Frater Mattheus de Saona, conversus, huius conventus nativus, mirę devotionis, plurimę utilitatis, in omnibus circumspectus. Ipso anno, saucius peste, spiritum reddidit Creatori.
5. Frater Thomas de Fesulis, fesulani conventus, ordine sacerdos. Moribus et conversatione Deo et hominibus acceptissimus, offitio confessor gratissimus, arte cantor modulatissimus. Peste ipso anno defunctus est.
6. Frater Paulus de Saona, saonensis conventus filius, ordine sacerdos, in audiendis confessionibus acceptus admodum, iunioribus presertim. Eo tempore, ex ea peste, humanis exemptus est.
7. Frater
Antonius Casentinas de Puppio, novitius in hoc conventu. Propter pestem Fesulas iussus secedere, nec ibi pestem latuit invadentem, unde ipso tempore summa cum devotione, spiritum efflavit.■ Casentinas (-atis) = casentinese. Casentinus legge R. Creytens, AFP 27 (1957) 302.
8. Frater Bartholomeus de Linari, nativus fesulanus, ordine sacerdos. Autoritate sanctitatis et summę prudentię reverendus, opinione fratrum omnium prior huius conventus proxime futurus, propter pestem Pistorium transmissus, illuc ipsum insequuta intra paucos dies devotione precipua, ex hac luce subtrhaxit.
9. Frater Paulus de Ungaria, conversus, viribus potens, a potentiore peste per idem tempus ad terram prostratus est.
|145v| 10. Frater
Dominicus de Venetiis, aetate senior, in nostra religione huius conventus novitius, precipuę devotionis et mirę erga fratres aegrotantes officiosae sedulitatis, per idem tempus peste defunctus est.11. Frater N. . . , novitius, de Alemannia. Huius conventus novitius, eodem tempore devote peste defunctus est.
■ Frater N.: antroponimo (Nomen) ignoto al cronista, non dall'iniziale N (almeno così nell'antica tradizione!).
12. Frater Bernardus de Signa castro, fesulanus nativus, ordine sacerdos, vitę irreprehensibilis, egregius praedicator. Postquam ad ordinem complures attraxit, ipso eodem tempore vita ipse ex peste subtractus est.
Tempore prioratus [1439-44] immortalis memorię fratris Antonini ser Nicolai de Florentia obierunt infrascripti in hoc conventu. Requiescant in pace, Amen.
13. Frater Iohannes Theuthonicus, filius huius conventus. In minoribus existens, mortuus est febre consumptus 1439.
Inde aliquot annis elapsis, nullus fratrum in hoc conventu decessit, pręterquam tempore prioratus fratris Baptistae de Reate.
14. Frater quidam Dominicus, natione Gallus, nativus conventus bononiensis. Iter agens ad urbem, ubi ut hostis ad hunc conventum divertit, mox febribus arreptus ac per mensem defatigatus, tandem spiritum reddidit 1446.
Tempore secundi prioratus [1448-54] fratris Iuliani Lapaccini de Florentia, peste iterum acriter debacchante, infrascripti ex ea defuncti sunt Mccccxlviij°.
15. Frater Benedictus Petri de Mugello, filius nativus et tunc prior existens fesulani conventus, germanus fratris Iohannis illius tam mirandi pictoris, cuius arte picturae fere omnes huius conventus extant. Hic, re et nomine Benedictus, moribus et vita integerrimus fuit, et sine querela in ordine conversatus. Extitit autem excellentissimus non modo suorum sed et plurimorum temporum scriptor et miniator; cuius manu, litteris, cantus nota et minio, sunt omnes fere libri chori huius ecclesię Sancti Marci, antiphonaria videlicet, gradualia et psalteria, dempto ultimo dumtaxat festivo graduali. Hic ex ea peste invasus, alacer mortem intuitus, sacramentis omnibus rite perceptis, in Domino requievit ipso anno Mccccxlviij, sepultus in communibus fratrum sepulchris. Requiescat in pace, Amen.
■ scriptor = copista professionale (non scrittore!).
16. Frater Nicolaus de Carmignano, fesulani conventus nativus, quartus huius conventus prior. Suae professionis observantissimus, in liberalibus artibus et theologia peritus, gradu bacalarius. Peste correptus, in conventu cortoniensi diem clausit extremum ipso eodem tempore.
17. Frater Thomas Dati de castro Sancti Donati, huius conventus ac etiam fesulani nativus, Fesulis ex peste defecit.
18. Frater quidam ungarus, rediens ab urbe, ubi conventum subiit, mox peste correptus requievit in Domino.
19. Frater Christophorus Lombardus, conversus, nativus huius conventus, eodem tempore peste extinctus est.
|146r| 20. Frater Albertus de Sancta Maria in Balneis, nativus conventus pistoriensis, tunc huius conventus supprior, vir religiosus et in pluribus utilis, et in audiendis confessionibus admodum gratus. Per idem tempus, in hoc conventu magna cum devotione ex peste defunctus est.
21. Frater quidam Antonius, conversus, de Regno. Tunc veniens ad conventum, peste invasus obiit sepultusque fuit in cappella que Sancti Dominici nuncupatur.
22. Frater Bartholomeus Iuliani de Florentia, huius conventus nativus. Dilectus Deo et hominibus, naturaque benignus, eodem tempore in conventu peste vitam excessit.
23. Frater Antonius Ieremię de Scarperia, huius conventus nativus, devotus diaconus. Per mensem peste vexatus, tandem ipso eodem tempore vita defunctus est.
24. Frater Alexius de Albizis de Florentia, huius conventus nativus. Romę peste correptus, ibi mortuus et sepultus est.
25. Frater Benedictus de Lenzis de Florentia, nativus conventus maioris Sanctę Marię Novellae, gradu bacalarius, aetate octuagenarius, vir honestissimae et integerrimae vitę atque summae omnibus clericis et saecularibus semper opinionis et reverentiae. Ad quem catervatim confluebant hominem consulturi, vel etiam confitendorum criminum gratia. Qui ab omnibus ut sanctissimus habitus est, et vere sic erat, quantum perspici ab hominibus poterat. Hic in senio lepra percussus est. Quem fratres remote provide gubernarunt usque ad obitum, qui sibi laudabiliter et probe contigit in die sanctae resurrectionis dominicę Mccccliiijto.
■ Cr SMN n° 654, † 1.IV.1453. Cf. S. Orlandi, “Necrologio”... I, 160-61 (testo da ricontrollare sull'originale e da correggere in molti luoghi). Esempio: «Mitissimam nostro in conventu vitam egit. ut cum quoddam signum querularum inesset eum ut medium quidam eligerent» (“Necrologio”... I, 160). Da leggere: «Mitissimam nostro in conventu vitam egit ut cum quid si quando querularum inesset, eum ut medium quoddam eligerent».
Tempore primi prioratus [1456-58] venerabilis fratris Sanctes Schiattesii de Florentia, infrascripti in hoc conventu in Domino quieverunt:
26. Frater Iulianus Benedicti Lapaccinus de Florentia, in nativum huius conventus datus per rev.mum [rev.mi scr.] ordinis magistrum Martialem Auribellum, ut in prima chronicę huius parte apparet; in quo et prior bis extitit et pro quo plus omnibus laboravit, ut ex ipsa prima chronicę parte perspici potest. Qui exemplar huius chronicę usque ad tempora sua manu propria prosequutus est. Vir utique genere, moribus et scientia clarus, praedicator admodum gratiosus. Mantuam a reverendo vicario generali transmissus, ut in ea urbe per futuram tunc proxime quadragesimam declamaret, ibi ilium dolore vexatus, vite suae diem clausit extremum die xxia februarii Mcccclvij, anno aetatis sue xlv vel xlvjto. Cui omnes fratres in posterum plurimum tenentur, cum conventus hic noster sempiterna munera per eum adeptus sit, ut supra apparet.
Tempore secundi prioratus [1459-60] eiusdem fratris Sanctis, obierunt in hoc conventu:
27. Frater Gaeorgius de Bergomo, receptus in hoc conventu adhuc novitius, genere nobilis, professus tacitus, in bona devotione diem clausit extremum 5 iunii 1459. Qui, cum genere clarus et litteris eruditus mediocriter foret, ex humilitate tamen clericorum recusans habitum, ad conversorum habitum recipi voluit.
|146v| 28. Frater Benedictus de Sancto Geminiamo obiit conversus die < . . > mensis < . . > anno < . . >.
29. Frater Thomas de Dulcinio, iuvenis summae religionis, paucos ante dies sacerdotio initiatus ut vix tres missas potuerit celebrare. Is iuvenis, spiritus timoris Domini repletus, sedulis meditationibus et lectionibus invigilabat. Qui cum acutissimi foret ingenii, iamque plurimum profecisset in studio liberalium artium, spem bonam futurę in religione utilitatis pre se ferebat. Et cum totus religiosis operibus deditus esset, phthisi contabuit; qua paulatim consumptus, tandem ecclesiasticis sacramentis rite perceptis, in Domino feliciter obdormivit ija novembris Mcccclxo, anno aetatis sue xxiij vel xxiiij. Cuius anima cum Deo placita esset, raptus est ne malitia immutaret cor eius.
Tempore prioratus [1460-62] fratris Honophrii Andreę Romuli Fiorentini:
30. Frater Antonius Angeli, bibliopolae. Huius conventus nativus, in quo per duos ferme annos probe admodum egerat. Vir industrius, mansuetus, humilis, pudicus et religiosis moribus ornatissimus, fratribus cunctis dilectus. Hic spem plurimam futurae utilitatis pre se ferens, mox febre invasus, paucos infra dies, receptis omnibus rite sacramentis et fratres collacrymantes deosculatus, spiritum reddidit Creatori vija augusti Mcccclxjo, anno aetatis sue xxxmo.
Tempore prioratus fratris Honophrii adhuc:
31. Frater Iohannes Dominici, lanifici, de Florentia. Nativus huius conventus, cantor optimus et egregius praedicator. Obiit Romę in conventu Minervę viija iulii Mcccclxjo, primo anno videlicet quo fratres lombardi eum conventum reformarant, aetatis suae anno xxvjto.
Tempore prioratus [1462-63] fratris Antonii Syculi:
32. Frater Laurentius de Mugello, vir vitę per omnia venerabilis, fratribus cunctis et saecularibus acceptissimus, de quo nec suspicio quidem mala habita est. Tantę modestię et circumspectionis extitit; atque inter cetera, cum audientię confessionum mulierum quasi semper incumberet, nulla umquam querela de ipso exorta est. Hic longiori morbo vexatus, tandem generali absolutione praemissa, omnibus ecclesiasticis sacramentis devote perceptis, vitam excessit xvija iunii 1462, aetatis sue anno xlvito, a religione 27mo.
33. Frater Raphael Petri de Florentia obiit in conventu pistoriensi die < . . > iulii 1463.
Tempore tertii prioratus [1463-70] fratris Sanctis Schiattesii de Florentia:
34. Frater Anselmus Matthei de Scarperia, huius conventus nativus, professus in manibus venerabilis fratris Iuliani Lapaccini 2a vice prioris. Qui in religione honeste et laudabiliter vixerat annos xv circiter, verbi Dei praedicator non mediocris effectus, conversatione sua Deo et hominibus carus. Dum se tandem pro salute proximorum, imminente peste periculo exposuisset, die < . . > xmbris 1463 Faventię obiit, reddens Deo animam quam posuit pro fratribus suis, hac dilectione maiorem non habens.
35. Frater Petrus Paulus domini Pogii de Florentia, qui habitum ordinis in hoc conventu receperat a venerabili patre fratre Sancte Schiattesio, |147r| in cuius manibus professus etiam fuerat. Post annos circiter sex in ordine laudabiliter actos, dum prior in conventu Sanctę Marię supra Minervam Romę resideret, tandem die vja septembris 1464 defunctus est. Qui animam suam posuit pro fratribus suis. Nam cum fratres peste percussos, nimia charitate succensus viseret, gubernaret et solaretur, ipse morbo eodem sauciatus interiit; magnum utique sibi lucrum dum vadit ad Christum, ordini vero et fratribus dum eius privantur solatio, ope atque consilio, magnum comparans detrimentum. Hic filius extitit illius eruditissimi viri qui et scriba dominationis fuit et domini pape secretarius, quique doctrinę et ingenii sui monumenta plura reliquit.
36. Frater Barptholomeus Pauli Benci de Florentia, sacerdos, defunctus est xxvij decembris 1467, peste percussus.
■ Barptholomeus sic, e non per involontario lapsus da emendare, ma perché tholomeus giocava tradizionalemnte con ptholomeus: →..\nomen1\tolo21.htm.
37. Frater Antonius Philippi de Fesulis, diaconus, die ianuarii 3a 1467, dominica die paulo post ortum solis, simili peste percussus, occubuit.
Tempore quarti prioratus [1474-75] fratris Sanctis Schiattesii de Florentia:
38. Frater Sanctes Iohannis Schiattesii, huius conventus nativus et quarta vice prior, vir vita et doctrina incomparabilis. De cuius moribus et doctrina paucula prelibata sunt in huius chronices 2a parte, in primo videlicet et quarto eius prioratu; iccirco non oportet hic ea repetere. Die xxvja ianuarii 1475 in Domino faeliciter requievit, urbe Florentia et filiis fratribusque maerentibus. Qui sicut in terris positus columna firmissima urbis huius et conventus extitit, ita nunc in caelis et urbem et conventum suis praecibus protegat et defendat.
■ R. Creytens, AFP 27 (1957) 301-306 = ed. di ff. 145r-147r.
Tempore [1475-77] venerabilis patris fratris Alexandri Rinuccinii de Florentia:
39. Frater Andreas de Terzolla, filius Antonii de Bonizis, huius conventus nativus, in quo semel extitit prior. Vir magnae erga proximos charitatis; et vere evengelicus predicator, qui non in verborum falerato lenocinio sed in spiritu et fervore circuiens villas et castra, animarum salutem operabatur; disseminansque spiritalia, abunde pro conventu temporalia metebat. Hic ergo dum aquilani conventus prior existeret, in hoc conventu diem clausit extremum, anno < . . >, mense < . . >, die < . . >, hora < . . >.
40. Frater Stephanus de Florentia obiit Pisis xxiija novembris 1476, quo consilio medicorum fuerat destinatus. Cum enim phthisi contabesceret, opinati sunt pisanum aerem salubriorem sibi fore. Et vere sic fuit. Dum enim illuc applicuisset, paucos intra dies phthisi et omni morbo levatus corporeo, spiritum purissimum reddidit Creatori.
41. Frater Gabriel de Mantua obiit in hoc conventu die < . . >, mense < . . >, anno < . . >, hora < . . >.
42. Frater Torellus de Torellis de Florentia, nativus huius conventus. Obiit in conventu geminianensi die < . . >.
Tempore prioratus [1479-81] fratris Nicolai de Pisis:
43. Frater Marcus Dominici ??ti de Caregio, conversus, kalendis augusti 1479 in Domino requievit.
44. Frater Sebastianus Ducci de Aldimaribus de Florentia, huius conventus nativus, 24 iulii 1479 Romę defunctus est. Hic vir vitę venerabilis extitit et magne sanctitatis. Qui genere clarus et prudentia summa praeditus foret, |147v| vilissimus tamen et humilis fuit in oculis propriis. Erga Deum in orationibus et vigiliis et in edomanda carne religiosus, erga fratres mirę mansuetudinis erat. Fuit in hoc conventu novitiorum magister plurimo tempore et vicarius tempore pestis; ut fratres secederent cohortatus, ipse cum paucis in conventu remansit.
Cum igitur Sixtus quartus pontifex maximus urbem apostolico interdicto per idem tempus supposuisset, quod a cathedrali ecclesia minus servatum, ab hac quoque ecclesia Sancti Marci simili exemplo et ratione haud servatum est. Prior tamen prędictus frater Nicolaus de Pisis et huius conventus patres, ut securitati suarum conscientiarum consulerent, patrem hunc Romam miserunt, ut ibi eius interdicti efficacia intellecta, absolutionem - quatenus opus foret - fratribus a sede apostolica obtineret. Qui ad Urbem accedens, ad mortem infirmatus, pro obedientia et fratrum salute animam suam ibi tandem reddidit Creatori.
45. Frater Iohannes Massarii de Petra, huius conventus nativus, ordine sacerdos, prędicator ubique valde acceptus, orationibus deditissimus; sui corporis austerus, in cuius cęlla inventae sunt post eius obitum cilicinae camisia hispidę plurimum. Sui ordinis et professionis zelantissimus observator. Comes extitit venerabilis patris fratris Iuliani memorati, quem ut in vita dilexerat, ab eo nec separatus fuit in morte. Nam et ipse Romam perveniens et ad mortem infirmatus, charitatis et obedientię pręmium adepturus requivit in Domino in festo apostoli Iacobi, mense iulio 1479. Cuius anima oret Deum pro nobis peccatoribus, amen.
46. Frater Nicolaus Baptiste de Pisis, huius conventus nativus, et tunc prior existens obiit in capitulari congregatione Lombardiae habita Venetiis (ut aiunt), peste percussus, die xvija maii 1481. Vir fuit plurium virtutum, quas enumerare longissimum foret. Genere nobilis, moribus prestans, facie formosus, iucundus et albus, corpore mollis et admodum delicatus, ut numen quoddam videretur in carne. Scientiis liberalibus et theologia eruditissimus. Praedicator egregius, sermocinator efficax; consilio discretissimus, suae religionis observantissimus. Deo denique et hominibus dilectus. Plurimo maerore affecti sunt ex eius obitu quotquot viri consuetudinem praedicantis, consulentis, confessiones audientis vel quomodolibet habuerunt. Post igitur plurimos ad Christum attrhactos, post bonorum operum cursum, faelix migravit ad Christum.
■ Praedicator egregius, sermocinator efficax: più che un'iterazione, il primo potrebbe riferirsi alla predicazione in volgare, il secondo a quella in latino (in contesti clericali).