precedente successiva

Chronica conventus Sancti Marci de Florentia OP
parte IV: filii huius conventus qui pro tempore morientur, ff. 145r-200v (1437-1612)

■  Firenze, Bibl. Laurenziana, S. Marco 370  

 

 

 

Appendice

30.IX.1612, ultima data di parte IV della Chronica: f. 200v (566).


ff. 201r-207v bianchi

Tra le pagine lasciate bianche e destinate agli aggiornamenti, due inserzioni eterogenee: Memoria de expensis factis a conv. Sancti Marci pro hospitio Lecceti, f. 208r-v; Mirabilis punitio Dei contra patrem maledicentem filium religosum (1520), f. 219r.

|208r| Hic fit memoria de expensis factis a conventu Sancti Marci de Florentia pro hospitio Lecceti, et pro terris ibidem a fratribus Sancti Marci emptis. 

A comunitate Gangalandi habuimus staiora 30 terrę boschate, quam terram comunitas prefata donavit fratri Dominico de Guerruccis, professo ispius conventus, de qua terra per singulos annos libram cerę solvimus dicte comunitati pro censu et recognitione patronatus.

A comunitate prefata emimus staiora terrҿ 237 ??? ut supra, de qua emptione extat contractus in deposito conventus. Pecuniҿ autem huiusmodi habite sunt in elemonam a Hieronimo Rosso, qui postea fuit nostri ordinis professus et filius istius conventus.

A magistro Marco chirurgico de Florentia emimus staiora 84 terrҿ boschatҿ ut supra, de qua emptione apparet instrumentum, de quo rogatus ser Alb?? notarius florentinus.

A comunitate Gangalandi ut supra emimus staiora 95 terrҿ boschatҿ, de qua emptione apparet instrumentum, et est in deposito conventus.

A magistro Marco ut supra emimus staiora 17 terrҿ boschatҿ, de qua emptione apparet instrumentum, et est in deposito conventus, de quo fuit rogatus ser Philippus de Cionis notarius florentinus.

A societate Virginis in comunitate Gangalandi emimus partem terrҿ boschatҿ ut supra, staiora 95, de qua emptione extat instrumentum, rogatus ser Philippus supradictus.

Pro lignamine empto ad huiusmodi hedificium construendum dum adhuc viveret frater Hieronimus, et pro vectura eiusdem, duchatus saxaginta quattuor de auro, s. 64.

Item pro expensis factis in hedificationem dicti loci duchat. quinquaginta de auro, quos dedit nobis Theodoricus Alemannus, fratris Nicolai de Alemannia germanus, in elemosinam s. 50.

Item pro eadem structura ducati trigina sex de auro, quos dedit nobis frater Franciscus Salviatus in elemosinam, dum esset vicarius generalis, s. 36.

|208v|

Item a Bartholomeo de Columbis, patruo fratris Laurentii de Columbis, pro dicta hedificatione duchatos vigintiocto de auro, s. 28.

Item ex folia et lignis minutis venditis, de dicto loco extractis, ducatos quinquaginta, quos expendimus in dicti loci hedificatione, s. 50.

Item a fratre Stephano M?eo de Castrocaro et a fratre Philippo Lapaccino habuimus ducatos viginti pro dicta fabrica, s. 20.

Item a fratre Bartholomeo de Faventia pro dicta fabrica habuimus ducatos quinquaginta de auro, s. 50.

Item habuimus a domina Silvaggia de Strozziis habuimus [sic] ducatos quadraginta de auro pro dicta fabrica, s. 40.

Item ab heredibus Philippi de Strozziis habuimus pro dicta fabrica ducatos quadringentos et viginti, s. 420.

Item a diversis personis in elemosinam habuimus pro dicta fabrica duchatos vigintiquinque de auro, s. 25.

ff. 209r-218v bianchi

|219r| Mirabilis punitio Dei contra patrem maledicentem filium religosum.

Cum frater Nicolaus, filius ser Benedicti de Pandolphis de Florentia, iuvenculus accepisset habitum nostre religionis fratrum Predicatorum in conventu Sancti Marci Florentię, pater eius id supra modum abhorrens, tanto furore agitatus est ut nec eum videre nec ei loqui vellet. Sed misit affinem suum nuntium ad filium, ut nomine patris ei nuntiaret paterne maledictionis imprecationem. Cum ergo nuntius id faceret, magister novitiorum eum acriter increpavit, ac pronuntiavit patrem a Deo pro tali meledictione iuste puniendum. Non post multos dies, prefatus ser Benedictus - morbo apoplexie correptus - repente loquelam amisit; et cum eius consanguinei interrogarent eum si vellet filium religiosum videre antequam obiret, aliquandiu in obstinatione ipsa permansit. Sed tandem eorum precibus inclinatus, cum prandii tempus appropinguaret, ipse capite ut potuit annuit se velle eum videre. Venit eadem hora ad hoc nuntius. Sed eo die frater Nicolaus, eius filius, dum in mensa pranderet, subita febre correptus lecto decubuit. Nuncium autem qui venerat ut filium ad patrem vocaret, duxit novitiorum magister ad lectum egroti, ut penitus agnosceret eius infirmitatem qua prepediebat ne ad patrem accedere posset. Eodem die, ante solis occubitum, pater mortuus est; et filius eadem hora a febre liberatus est. Iustum quippe fuit ut genitor qui religiosum genitum maledixerat et eum alloqui noluerat dum sanus esset, in extrema infirmitate constitutus, non posse eum videre morte preventus. Paulo tamen ante mortem, nutibus ostendit signa vere penitentie. [seguono due righi barrati]

Hec anno Domini 1520 contigere Florentie, que hic fideliter scripta sunt ex narratione magistri novitiorum et ipsius novitii et aliorum qui hec certissime noverunt.

Ego frater Nicolaus supradictus confirmo omnia supradicta.


Ego frater Nicolaus...  supradicta: a fine testo, di altra mano, verosimile attestazione autografa di fra Niccolò dei Pandolfi. Fra Niccolò veste l'abito domenicano il 3.IV.1520; professa il 10.IV.1521 e rinuncia all'eredità paterna (cf. III.464).

In bianco il resto (quasi metà) della pagina.



precedente successiva