CrMc
morti
1482
1491
1498
1504
1515
1519
1525
1528
1534
1545
1552
1558
1563
1572
1583
1597
1607
1612
App
index
precedente successiva

Chronica conventus Sancti Marci de Florentia OP
parte IV: filii huius conventus qui pro tempore morientur, ff. 145r-200v (1437-1612)

■  Firenze, Bibl. Laurenziana, S. Marco 370  

 

 

 

 (...|199r|...)

547. Frater Antoninus, ut dicebatur de Naldinis, iuvenis sacerdos, dum esset supprior in conventu nostro pisano, anno etatis suę vigeisimo nono, a religione vero sua quarto decimo anno, bono fine quievit in Domino in principio settembris, anno Domini 1607.

548. Frater Sanctes Nerlius, origine florentinus sed patria mantuanus, filius huius conventus, quem semper amavit. Lector artium fuit et socius rev.di patris fratris Petri Martiris, provincialis nostre provincię; in qua electus est prior senensis, se a suis Mantue advocatus. Magister in theologia factus, et a capitulo generali acceptatus, a nobis quoque receptus est. Et cum a ser.mo duce Mantuę electus esset tutor et theologus, in conventu vixit in ordine nostro in conventu Sancti Dominici, apud nos regularem vitam ducens. Anno etatis suę quinquagesimo quinto, a religionis vero habitu recepto quadragesimo primo, moritur die xja octobris 1607.

549. Frater Ioannes Ioannis de Cambiis, huius conventus filius, iuvenis sacerdos, bonitate, gravitate ornatus et scientia non ignarus, bonus predicator, et tyronum diligens pedagogus fuit. Hic putrida febbre interceptus, intra paucos dies - tanquam agnius innocens et purus - ductus est ad mortem, semper Deum laudans. Moritur autem anno etatis suę vigesimo quinto, a religione sexto, die vero vigesima octava octobris anno Domini 1607. Sepultus est apud nos; non sine merore, erat enim multe expectationis.

|199v|

550. Frater Sebastianus Rampaccius, huius conventus filius, Dei sacerdos. Postquam in nostra religione et provincia vixisset regulariter viginti et octo annos, anno etatis sue quadragesimo quarto, dum reverteretur ab officio predicationis in quadragesimali tempore, ab impremeditata et repentina infirmitate iliaca passione detentus, a rev.dis patribus Congregationis Sancti Petri Martiris caritative receptus, et ab eis sacramenta eclesiastica receptus(?), moritur hoc anno 1608 post Pasca.


Con n° 550 subentra altra e penultima mano, regolata e molto contratta, ff. 199v-200v, anni 1608-1612. Dell'ultima mano sono soltanto le ultime due entrate.


551. Frater Nicolaus Ioannis de Rosso, huius nostri conventus filius, iuvenis sacerdos et lector multe expectationis in re literaria ac modeste conversationis et religionis nostre amator(?). Dum in conventu nostro Sancte Catherine de Pisis scientiam phisicam doceret, repentinis febribus non diu durantibus et tamen vitam auferentibus, receptis sacramentis eclesiasticis, devote Deo spiritum reddidit die 14 settembris, anno etatis sue vigesimo sexto, ab habitus vero nostre religionis decimo expleto.


Nicolaus Iuliani del Rosso in III.788: nonostante il differente patronimico, i dati cronologici coincidono.


552. Frater Vincentius Ioannis de Soldanis Florentinus, huius cenobii filius, Dei sacerdos provecteque etatis et devote religiositatis amator. Postquam in religionis nostre observantia pie ac quiete vixisset per quinquaginta annos, anno etatis sue sexagesimo quarto, die 24 augusti in conventu Sancte Marie Novelle, petitis et receptis sanctis sacramentis, totus Deo devotus spiritum celo reddidit. Prioratus officio dum viveret quater functus est, et a confessionibus monialium itidem prefuit; in quo officio moritur anno Domini 1608.

553. Frater Eustachius Iusti de Tarchiis, conversus, huius nostri cenobii filius, cum in nostra religione quadraginta annos vixisset, etatis suę anno sexagesimo tertio, vehementi dolore lateris, cui addita est febris acuta ac putrida, interruptus, vix egre generalem confessionem emisit; ac biduo supervivens, oleo sacro tantum peruntus, moritur die vigesima prima aprilis, anno Domini M.DC.viiij, et in cemiterio nostro sepultus est.

554. Frater Taddeus Bonsignorus Florentinus, huius nostri cenobii filius, Dei sacerdos. Postquam in nostra religione vixisset duodecim annos, anno etatis suę vigesimo sexto expleto, dum Pisis in conventu Sancte Catherine - iussu superiorum suorum - diebus festis per totum annum predicationis officio ad populum publice fungeretur, acuta ac putrida febre interceptus, intra paucos dies post recepta sacramenta e vita subtractus, Deo devote suum spiritum reddidit die 24 augusti, anno Domini 1609.

555. Frater Thimoteus de Ciaiis Florentinus, huius nostri cenobii filius et alumnus, iuvenis sacerdos et primarius lector, suę religionis fervens zelator semperque promptus ac letus ad subeunda onera tam spiritualia quam corporalia pro Dei honore et animarum salute. Postquam in regularibus observantiis laudabiliter vixisset decem et septem annos, et diligenter erudisset in gramaticis, rethoricis, logicalibus ac philosophicis artibus suos discipulos, anno  etatis sue 32, lenta febre interceptus ac per viginti quinque dies semper aucta(?), ad extremum vite deductus, devotissime receptis omnibus ecclesiasticis sacramentis, in Domino obdormivit septimo die septembris, anno Domini M.DC.viiij.

556. Frater Dominicus Corsettus de Puppio, huius nostri cenobii filius et alumnus, iuvenis sacerdos et lector, non mediocriter instructus in philosophicis, moralibus ac scholasticis dogmatibus, misticę theologie et sacrę scripture intelligentie et sacrorum canonum sanctionibus plurimam operam dedit; quas et quandoque interpretatus est, publice docuit suorum superiorum iussu. Hic postquam in religione viginti annos vixisset, anno etatis sue fere trigesimo quinto, dum in conventu nostro Sanctę Catherinę Martiris in civitate pisana quietam vitam ageret, sacris literis et canonibus vacans, lentaque febre interceptus, interne divinam vocationem sentiens se preparandi ad vite suę finem, cogitare cepit Florentiam adire, ut apud suos in cenobio Divi Marci mori posset. Et obtenta licentia, itineri se accingebat. Sed prius generalem suorum actuum confessionem fecit, et sequenti die missam celebravit; in qua Christi corpus, non tantum ut sacramentum est eucharistie et sacrificium christianum Deo et recepit et obtulit, set et ut viaticum Christi f??libus constitutum recepit. hoc prote?tam se fecisse, ne forte morte preventus in itinere illud recipere nequisset. Iter itaque faciens Florentiam versus, in conventu Sancti Iacobi apud Sanctum Miniatum quiescendi gratia se recepit; et iterum emissa confessione, postero die - que fuit sexta settembris et dominica prima mensis, quando sacratissimi Rosarii commemoratio et processio habebatur - iterum missam celebravit. Eoque die cum sequenti quietam duxit vitam, non cessante tamen febre. Interim tamen se Dei dispositioni conformari studens et meditans finem suum, lecto se recepit. At illucescente die octavo, quando nativitatis beatissime Marie celebris habetur, a fratribus nostris qui ad eum visitandi gratia venerant, inventus est mortuus, genibus flexis, tenens in manibus sanctissimi Rosarii signaculum. Hec ad nos per litteras relata sunt a rev.do preside eiusdem conventus Sancti Iacobi, supradicto octavo die septembris, M.DC.viiij anno ab incarnatione Domini; qui scutatur corda omnium et miseretur.

557. Rev.dus pater frater Thomas Boninsignis Senensis, huius nostri cęnobii professor et alumnus, humanis literis in seculo satis eruditus, sub nostra vero disciplina clarus philosophus, acutus metaphisicus et absolutus th<e>ologus evasit, et sac<r>orum canonum [canononum cod.] non ignarus. Hic moltos ex nostris sua eloquenti et clara peritia erudivit, et in perusino collegio magistri studentium functus est officio. Sed favente magno Aetrurie duce Cosma Medice, ad magisterium sacre theologie evectus, atque doctor ab eodem duce in Achademia Florentina (quam dicunt Sapientiam) ut theologia<m> doceret publice designatus est. Quam rexit per triginta et quinque annos, magno audientium applausu. Hicque aliquando prefuit nostro cenobio Sancte Marię Novelle, et quandoque populis Dei verbum ministravit.

Et florentinis negotiatoribus(?), suis conscriptionibus plurimum profuit, editis et prelo datis duobus libris eleganti stilo. In quorum primo de venditione ad tempum, de diminutione pretii ob anticipatam |200r| solutionem, de cambiis, de censibus, de ludo, de montibus. Alterum vero, quem iam dudum rev.dus pater frater Hyeronimus Savonarola ediderat sermone etrusco, et pene incognito, latinitati reddidit et adnotationibus illustravit. Quibus alterum addidit, enarrationes videlicet de translatione mirifica beati Antonini, archiepiscopi florentini, et de eius mirabili sacello in ecclesia nostra, cum suis enconomasticis orationibus.

Bibliotecam maiorem in nostro cęnobio suscepit curandam, quam et auxit et ditavit; additis multis libris ex vetericis et neotericis scriptoribus tam sacris quam prophanis, in omni facultate, ex suo peculio et ex denario ducentorum aureorum a serenissimo magno duce Francisco Medice elargito eidem bibliotece. Et eam quam dicimus bibliotecam grecam, sua industria et vigilanti solertia in meliorem formam et comodiorem situm redigi curavit, ex relictis redditibus a rev.do patre magistro Antonino Mattoncino. Et de suis peculiis atque industria, in nostra eclesia renovari et ornari curavit presepe domini nosri Iesu Christi.

Hic pater tandem senio confectus, postquam in religione sexaginta tres annos vixisset, iam octogenarius, ingravescente in dies corporis mole, vicinum sibi sentiens vite suę finem, totus se dedit ad expurganda conscientie sue errata; ac sibi et Deo vacans per tres menses, omnibus in manibus sui prelati resignatis - supellectilibus et peculiis, immo et seipso - mortem expectans, lenta febre intereptus, petitis et devote receptis eclesiasticis sacramentis, et cattholica fide armatus atque bona spe obtinende salutis, quiete Creatori suo spiritum reddidit octava die ianuarii, anno Domini M.DC.X° more eclesiastico; et sepultus est in eclesia nostra in sepulcro patrum suorum ad sui petitionem, reiectis antea funeralibus ac scolasticis exequiis.


prefuit nostro cenobio Sancte Marię Novelle: 1575-76, cf.  P. Ricozzi, Necrologio di S. Maria Novella (1505-1665), MD 11 (1980) 318 n° 201.

magistro Antonino Mattoncino († 24.XII.1598): cf.  P. Ricozzi, Necrologio..., MD 11 (1980) 318 n° 201.


558. Rev.dus pater frater Philippus Brandolinus Florentinus, huius nostri cenobii professor et alumnus, pietate, lenitate ac morum honestate ab ipsa infantia ornatus extitit. Hic etsi scolasticas literis operam in iuventute dederit, tamen divinarum scripturarum ac sacrorum dogmatum amantior factus, mistice th<e>ologie plurima<m> operam dedit, sueque religionis studiosissimus observaror evasit; et piorum patrum normam sequens, genuinos eorum mores consectatus est. Quare multa munia et officia cenobitica ei imposita fuerunt, et prelationes plurimas in nostris cenobiis gessit. Nam in nostro cenobio quater prefuit, et toti nostrę provincię semel; ne dicam de aliis prioratibus quos gessit Prati, Pistorii, Fesulis et Sancte Marię Novellę, et alibi. Coniunxerat cum gravitate morum comitatem affabilemque conversationem. Post Dei zelum et suę religionis intimum amorem, unde ab omnibus ambabatur, cori sequelam et refectorii cibaria diligens, labores et onera communia nullo umquam tempore abnuens, pietatis operibus semper incumbens, audientię confessionum et piis adhortationibus ac precibus (maxime pro defunctorum suffragiis) semper intentus erat. Eratque sincerus virtuosorum iuvenum amartor; et cordatorum virorum et maxime doctorum literas sincero affectu venerabatur. Prelatorum vero dulci obsequio reverebatur. Meritoque iam senex, dulcis pater provincie et fratrum, omnium ore acclamabatur.

De hoc dulci patre plurima essent dicenda, sed remittimus lectores ad Annales priorum. Hoc unum tantum - antequam eius mortem describamus - dixisse velimus de eius industria et ad comune bonum amore. Delectabatur hic pater agricultura et domestica politie, ac divini cultus auctione. Eius namque industria ac conquisitis pecuniis a suis consanguineis et affinibus atque amicis communibus, plurimę vinee et oliveta atque cultivationes in nostris prediis, sed et multa comoda et ornamenta per eclesiam nostram et sacrarium et claustrum erecta sunt et profecta sunt apud nos eius solertia et ???ti instantia.

Hic tandem bonis operibus plenus, cum sine querela in nostra religione vixisset quinquaginta et novem annos, anno etatis suę septuageimo quarto et semis, cum in vigilia Sancti Ioannis Gristostomi, die 26 ianuarii anno Domini 1610 more ecclesiastico, post decantatas sole<m>nes matutinas laudes ab eo et toto coro, ac post cenam parco victu eius iussu preparatam et sumptam (nam is pater preerat omnium sacerdotum voto, hiis sacerdotalibus nuptiis quę pro more nostrę provincię singulo quoque anno a sacerdotibus nostris celebrantur), totus festivus, hilari vultu ac iucundo animo acceptaque benedictione ac data omnium consensu, letus ab omnibus discedens, cubitum ivit surrecturus ad antelucanas laudes (ut sui moris perpetui semper fuit). Hora matutina patrum Servorum personata, ??urg? [= insurgens?] et vestibus indutus, dum naturę necessaria perficere curat, forti apoplexia interceptus, solitarius sedens, ei erepta est vox et motus et sensus; atque spatio duarum fere horarum, antequam a quoquam deprehenderetur, suum reuma a capite defl?? ??? inventus est; atque in lecto collocatus, oleo sancto inuntus fuit, et plurimis orationibus fultus, lacrimantibus omnibus, Deo spiritum suum ??s - non sine aliquo inarticulato mugito - intra duas horas albescente aurora reddere visus est(?); et sequenti nocte apud suos patres in ecclesia nostra sepellitur.


Sancte Marię Novellę: cf.   P. Ricozzi, Necrologio..., MD 11 (1980) 318 n° 203: 1601-03.

remittimus lectores ad Annales priorum: per Annales priorum intende parte II di questa cronaca (cf. priore n° 63), o altro libro conventuale?


559. Frater Bartholomeus de Uzano, conversus, postquam in religione nostra et provincia vixisset decem et septem annos, anno etatis suę trigesimo nono, asmate et hydropisia diu laborans, in nostro cenobio (cuius erat filius) sero se recipiens, intra paucos dies lecto decubans, post recepta eclesiastica sacramenta, Deo spiritum reddidit die 29 ainuarii, anno Domini 1609 more florentino, et in cemiterio se<pe>llitur.

560. Venerabilis pater frater Seraphinus Ractius, huius nostri cenobii filius celebris, magister sacre theologie scholastice et mistice, et luculentus doctor et scriptor in utraque facultate, et artium, historiarum et piarum cantionum, quorum longa esset enumeratio. Sed quia venerabilis pater frater Philippus Brunus Florentinus, ordinis nostri, conatus est integre recensere omnia huius rev.di patris opera in appendice ad librum virorum illustrium, quem ipse rev.dus pater vulgari eloquio composuerat, ad ea (brevitatis causa) lectorem remictimus. Multos hic pater discipulos habuit in scientiis et sacra theologia; et per plures annos studio perusino prefuit. Et in aliquibus cenobiis in nostra romana provincia et aprutina et ragusina, suis superioribus prelatus missus, regularem disciplinam et verbo et exemplo sincere et dulciter docuit et reparavit. Erat enim avitę suę religionis tenax observator. Delectabatur hic pater, peregrinando pedester, invisere loca sancta celebria; et que in itinere vidisset, scripto mandabat.

Hic tandem postquam in religione nostra (sine querela coram Deo, pie vivens et iuste pro Christo, sibique sobrius) sexaginta et quatuor annos vixisset, anno etatis sue octogesimo primo expleto, iam confectus etate et laborioso senio, plenus bonis operibus et laudibus, devotissime moritur, receptis sanctissimis sacramentis, die octava augusti anno Domini 1611; et ad sui petitionem, [sepellitur add. cod.] in sepulcro patrum suorum in eclesia nostra Sancti Marci sepellitur.

561. Frater Antoninus a Burgo Sancti Sepulcri, civis florentinus, huius nostri cenobii filius, Dei sacerdos iam valde senex, cum in religione nostra sexaginta vixisset annos, anno etatis sue septuagesimo octavo (nam decimum septimum agens annum, habitum nostrum induit 1551, ut supra suo loco videre licet) moritur die 14 augusti 1611, difficultate mingendi ob carnosistate in orificio urinarie vissicie, maximisque doloribus prereptus; tamen munitus eclesiasticis sacramentis defecit ac in cemiterio nostro sepellitur.

562. Frater Matteus Malegonnella, civis florentinus, huius nostri cenobii filius, Dei sacerdos venerandus. Cum in nostra religione et provincia pie, nobiliter ac dulciter per quadraginta et tres annos conversatus esset, perfunctis tribus prioratibus et totidem presidentiis monialium, atque aliis officiis diligenter peractis, |200v| anno etatis suę quiquagesimo septimo, furtim a nobis - spatio viginti horarum - subraptus est impetuoso catarro a capite defluente ac suffocante. Quod ut previdit, premissa diligenti confessione suorum peccatorum, moritur, vix recep<t>o sacramento extreme unctionis, die sexta martii more florentinorum, anno Domini 1612; et in cemiterio nostro, nobis lugentibus, sepellitur.

563. Frater Benedictus de Campo, dictus Spalluccia, conversus, huius conventus nostri filius. Post multa suę professionis officia quiete et fideliter peracta, operibus bonis et pietate plenus, anno etatis suę octogesimo quarto, postquam in religio<ne> vixisse<t> sexaginta annos, devostissime et letanter moritur, receptis eclesiasticis sacramentis; et in cemiterio nostro sepellitur die 4 maii, anno Domini 1612.

564. Frater Iacintus Maffeius Florentinus et nostri cęnobii filius, Dei sacerdos, optimis moribus excultus, qui multo tempore in pedagocico officio et postea in magisterio munere multos tirones suo esemplo et sermone diligenter et plene in regualri disciplina erudivit et instruxit in nostro cęnobio et alibi. Postquam per duos annos stomaci lassitudie et dolore laboravit, tandem torminibus ventris et contractione nervorum, repente interceptus, spatio viginti duarum horarum ei concesso, in quo devote recepit eclesiastica sacramenta, anno etatis suę trigesimo sexto, postquam in religione decem et octo annos vixisset, quiete moritur die 15a maii 1612, et in cęmiterio nostro sepellitur.


torminibus = coliche.


565. Frater Hyeronimus Rosatus Florentinus, huius nostri cęnobii filius, predicator generalis ex admissione generalis capituli et assensu nostrę provincie cum voce et loco, defunctis quatuor prioratum muneribus et trium monasteriorum presidentiis, et pluribus in locis per Italiam disseminato Dei vervo quadragesimali tempore; erat enim facunde sermocinationis vir et tenacissime memorie et animi minime infracti et de mistica theologia bene meritus. Postquam in religione nostra transegisset quadraginta et duos annos, anno etatis sue quingesimo [sic] octavo, cum aliquando laborasset calculo, paucis ante finem suum horis, passus est dolores vehementes, aut ex lapil coacervatione meatum urine precludentes, aut ex viscositate ipsius urinę - que in vessica inventa est putrida et fetida - quam amplius emittere non volens [=? valens] moritur, prius receptis eclesiasticis munitionibus, die 20ma iulii, anno Domini 1612, Prati sepultus est, ubi commorabatur ex obedientia a confessionibus monialium Sancti Vincentii prefectus.

566. Frater Arcangelus Pippius a Villa Basilica, senex sacerdos, cum visisset [sic] apud nos in nostra religione et provincia sexaginta et tres annos, iam septuagenarius et octonarius, cum per triginta et sex annos laboraret podagra, chiragra, cubugra et genugra, et per tres fere menses anni lecto decubans, tandem reuma a capite defluente [defulente cod.] infirmatur quinto die septembris, languide receptis sacramentis, et in cemiterio nostro die trigesima septembris sepellitur, 1612.

567. Frater Angelus Puccii de Diedis, annorum sexdecim, quinto decimo die mensis iulii 1611, post acceptum habitum clericorum, nondum expleto anno suę probationis, trhaens hoc tempus maxima cum devotione ad Deum et expectatione ad nos, a forti apoplexia et repentina interceptus, in die Sancti Bartholommei mortuus inventus est, anno Domini 1612.


n° 567 ultima entrata di parte IV, a metà circa di f. 200v (il resto in bianco); data 24 agosto (San Bartolomeo Apostolo) 1612. Difatto l'ultima data cronica è dell'entrata precedente (566), che esige il 30 sett. 1612.


[fine di parte IV]


precedente successiva