⌂ |
Chronica conventus Sancti Marci de Florentia OP ■ Firenze, Bibl. Laurenziana, S. Marco 370 ■ |
||
|
|
523. Frater Franciscus a Lucolena, conversus, vir pietate. caritate et diligentia maxima erga infirmos, quos solerti cura ac hilari presentia summopere refovebat, et in ipsa sua senectute quam predul<c>i conversatione transegit. Ab omnibus nobis amatus |195v| et desideratus semper fuit. Qui etsi habitum in nostro cenobio non recepit, tamen nostram fraternitatem nimio amore diligebat et apud nos mori elegerat. Nam senio confectus, anno etatis sue settuagesimo quarto, die 13a ianuarii, anno Domini 1597 more florentino, devotissime Deo reddidit spiritum, ecclesiasticis sacramentis devote receptis.
524. Frater Ioannes Batista de Burgo Sancti Sepulcri, conversus, vir bonus et mitis, multeque orationis et obedientie ac laboris. Postquam in religione sine querela vixisset triginta et septem annos, etatis suę anno 56, devotissime moritur die 18a martii 1597.
525. Frater Thomas Federigus, huius conventus filius, vir multe gravitatis et zeli, preter bonitatem et devotionem quam in animo precipuam semper conservavit. Prioris et magistri novitiorum quandoque functus est officio, et a confessionibus monialium per plures annos institutus fuit. Vicariatus officio in nostro hospitio functus est multo tempore; erat enim languide conplexionis. Hic tandem, cum quinquaginta et quattuor annos in religione non sine laude vixisset, anno etatis sue settuagesimo, die 13a aprilis devote spiritum efflavit, armatus ecclesiasticis sacramentis, 1597.
526. Frater Niccolaus Micheloctius, iuvenis, filius huius conventus, multe devotionis et ferventissimi amoris erga Dei amorem et animę suę salutem. Etatis suę anno vigesimo primo, a professione vero quarto expletis, acri febbre infirmatus, devotum spiritum Deo suo reddidit, die primo maii, anno Domini millesimo quingentesimo <nonagesimo> septimo.
■ millesimo quingentesimo septimo: proprio così, 1507. Ma la congruenza cronologica con Frater Nicholaus domini Hyeronimi de Micheloctiis, vest. 8.IX.1592, 15enne, prof. 8.IX.1593 (III.775), suggerisce il restauro d'una insidiosa omissione: nonagesimo.
527. Frater Taddeus Bartolus, vir undequaque bonus et rectus ac honestis moribus et devota religiositate ornatus semper fuit. Inibiberat enim tanquam iure hereditatis ex illis pre moribus patribus, Fivizzano, Diacceto et Michelotio, normam illam vere religionis et observatię, regulam sincereamque. Hic pater humilia semper dote(?) sitiebat, et cum esset in hac civitate florentina claris ortus natalibus, et nepos ill.mi cardinalis de Gaddis, ab omnibus agnosceretur. Tamen non refugiebat, imo se ingerebat ire questum per civitatem et extra, et vilia officia perfungere gestiebat. Et cum philosophicis ac scolasticis studiis impensam operam < . . > navare a natura ei concessum non fuisset, sat illi visum fuit misticę theologię incumbere, sacras scripturas evolvere et intelligere, piorum patrum tractatus et vitas perlegere et imitare. Hic etsi continuo fluxu reumatis et stipticitate ventris molestaretur, et sepe cephalica passsione laboraret; semper tamen sequelam cori et mense comunis die noctuque non deserebat, legalia ieniunia non frangebat, carnes non comedebat, nisi in gravi infirmitate et de consilio medici. Medicationes autem longas (quas nos dicimus purgationes) non admictebat pro sui corporis medicamine, contentus quibusdam saccareis aut aromaticis |196r| bolis, de consilio medicine. Sublevamina animi - que dicuntur recreationes - autem fugiebat, aut breviores habebat; vitabat circutiones per convetus et civitates, clausuram summopere in se et in suos semper diligens. Semper vigiliis, lectionibus ac meditationibus intentus in cella sua inveniebatur, nisi quantum aut charitas aut ratio sui officii exigeret, et exire cogeret. Naturali hic pater prudentia et circumspectione (quibus coniuncte erant quedam placida et comes affabilitas et urbana conversatio) dotatus erat. Inde fuit ut decies et sexies in variis nostre provincię conventibus preficeretur, et semel toti provincie.
Tandem cum iam sextum nostri conventus prioratum perageret, ex labore itineris dum ad nos a capitulo reverteretur, gravi infirmitate detectus est; et lecto decumbens, anno etatis suę octuagesimo incepto, ac postquam religiosum habitum cum laude semper deportaret sexaginta et duos annos, plenus bonis operibus die 6a maii, conlacrimantibus omnibus qui aderant, diem clausit extremum, non sine oppinione sanctitatis; sepultusque est cum patribus suis in ecclesia nostra.
■ piorum patrum tractatus et vitas perlegere et imitare (vedi anche n° IV.558): cf. Gerardo da Frachet, Vitae fratrum OP (1260), ed. B.M. Reichert, Lovanii-Romae (MOPH I) 1896. A. Boureau, "Vite Fratrum, Vite Patrum". L’Ordre dominicain et le modèle des Pères du Désert au XIIIe siècle, «Mélanges de l’École française de Rome, Moyen Âge» 99 (1987) 79-100. A. Malquori, Storie dei Padri del deserto nel convento di Santa Maria Novella a Firenze, «Annali della Scuola normale superiore di Pisa», Classe Lett. e Filos., ser. IV, Quad. 1-2 (1996) 79-93. Id., La Tebaide degli Uffizi. Tradizioni letterarie e figurative per l'interpretazione di un tema iconografico, «I Tatti Studies» 9 (2001) 119-37. Domenico Cavalca, Vite dei Santi Padri [1330 ca.], ed. critica a c. di Carlo Delcorno, Firenze (Ed. del Galluzzo) 2009.
528. Frater Dominicus de Uzano, qui in habitu tertii ordinis nostri multo tempore fideliter deservierat monialibus nostris Sancti Dominici. Indutus habitu conversorum in nostro conventu, diligens et fidelis coquinarius et procurator inventus est apud nos; sed iuxta paucos menses a professione confirmatus, devote receptis sacramentis moritur anno Domini 1597.
529. Frater Dominicus Maccettus, conversus, valde senior, multe defatigationis, bonorum religiosorum amator, et religiosarum observantiarum antiquarum verbo exemploque accerrimus [sic] defensor. Hic contra vitia et imperfectiones fratrum, nimio et forte indiscreto tenebatur zelo. Verumtamen promptus ad sublevanda onera impotentium seniorum aut infirmorum, ipse nunquam infirmus. Sed tandem senio et ipse confectus est, cum in religione vixisset annos 67, anno etatis suę 87°, die 5 aprilis 1597, sepultusque est apud nos.
530. Frater Arsenius iunior, a plebe a Sco, conversus, cum per tres annos vixisset in habitu conersorum a professione, anno etatis suę 25° devote vita functus est, receptis sacramentis ecclesiasticis, die 28a aprilis anni Domini 1597, sepultus est apud nos.
531. Frater Stephanus Pippius a Villa Basilica, huius conventus filius, hoc anno 1597 moritur postquam in religione vixisset apud nos quadringenta [= quadraginta] et septem annos, et etatis sue sexagesimo tertio incepto, dum prioratus officio fungeretur, moritur in conventu urbevetano; sicut autem in septem aliis conventis [= conventibus] nostre provincie eodem officio funtus fuerat. Erat enim hic pater ingenio perspicax, animo solers, memoria pollens, prudentia et moribus ornatus, scientia et eloquentia a natura et disciplina dotatus, aspectu gratus et multum amabilis.
|196v|
532. Frater Angelus de Panzano, huius conventus filius, sacerdos et predicator. Post longos per diversa loca ordinis nostri circuitus, veversus in conventu pisano hoc anno moritur, videlicet anno Domini millesimo quingentesi<mo> nonagesimo septimo.
533. Frater Thomas Laurentii de Cambiis, sacerdos, huius conventus filius et venerandus pater, bonitate, gravitate ac moderatis moribus et humanitatis literis ab adolescentia satis sexultus, in iuventute sua a discipulis suis clarus lector et doctor expertus est. At vero in scolastica theologie palestra clarior apparuisset si non ab ea - relicto amicorum consilio - ex languida complexionis sue natura, quam ipse solus se scire dicebat, citius recessisset. Erat enim tunc magister studentium in collegio perusino. Verumtamen in misticis sacre theologię dogmatibus, et sacrarum scripturarum ac patrum intelligentiis pertractandis vel in concionibus publice habendis vel colloquiis, ex vi acris ingenii et memorię eccellentis semper - et coram summo pontifice - scientem, clarum, gravem ac modestum doctorem sese ostendit. Prudentia quoque tali dotatus erat ut a maioribus nostris per plures annos in aliquibus monasteriis, monialibus in directorem et confessarium(?) daretur, et a patribus in primoribus cenobiis nostre provincie in presidem et prelatum deligeretur. Donec prioratus officio fungens Romę, anno etatis sue sexagesimo primo, a religione vero quadragesimo sexto, die vigessima [sic] secunda mensis novembris anni Domini 1599, devote Deo spiritum redderet.
534. Frater Philippus a Lucolena, conversus, anno quinquagesimo secundo etatis sue, a religione vero trigesimo, die 27 novembris 1599 asmate suffocatus, qua die laboraverat, suffocatus invenctus [sic] est. Multis annis villicus fuerat in nostris oratoriis, Iliceti et Sancte Marie Magdalene.
535. Frater Antoninus Mattoncinus, huius nostri cenobii rev.dus filius et amabilis pater, multo honore dignus est. Nam postquam per multos annos erudiisset in artibus scientiisque philosophicis et theologicis plurimos discipulos in studio perusino per omnes gradus, in fine magister et regens docte, clare et graviter, conplevit cursum suum ad applausum omnium. Hic pater a maioribus nostris missus est visitator utriusque Sicilię et alibi. Erat namque hic pater, preter scientię multę peritiam, sagacis ingenii, prudentię animi et dexteritatis maxime, tenacissimeque memorię et animi infracti, ac vehementis zeli, sueque sententie nitor, et contra malos mores censor ac declamator acerrimus. Que vero sue religionis erant, diligentissime observabat; sacris studiis et lectionibus semper intectus. Prefuit hic pater aliquando conventui pratensi, et subinde conventui Sancte Marie Novellę, in quo et mortuus est; conceptis ex labore, vigiliis et studio (nisi forte ex angore animi dicere debeat) in stomaco ascuridibus multis; quos dum |197r| glomerandos singillatim evomere non posset, ex eorum agitationibus et punctionibus nimium molestatus, accedente febbre, relicto prioratu et vita, desiit esse nobiscum, petitis ac receptis divinis sacramentis. Et de suorum maiorum prelatorum licentia et facultate, hic pater lagationem fecit huic nostro cenobio, et precipue bibliotece maiori, de suis peculiis et elargitis eleemosinis et donaciis, multam pecuniam, libros et alia munuscula, cum quibusdam observandis oneribus, ut ex nostris memoriis videre est.
■ ascuridibus: così sembra scrivere, verosimilmente per ascaridibus (= vermi).
536. Frater Petrus Ioannis de Landis, huius nostri conventus filius, sacerdos iuvenis, multe expextationis fuit. Anno etatis suę trigesimo secundo, ab habitus nostrę religionis decimo nono moritur in conventu nostro die xa iunii 1599. Functus fuerat quandoque supprioratus officio. Eratque modeste conversationis mentisque sincerę et iucunde conversationis.
537. Frater Baptista Salvettus, nostri conventus filius, sacerdos senex, anno etatis sue septuagesimo septimo, a religione autem sexagesimo primo, apud nos moritur. Erat hic pater pietate et morum honestate placidaque conversatione non abiiciendis; et si non scientia nimium peritus tamen tanta fuit naturali prudentia et solertia dotatus ut non tantum posset se bene recteque regere coram Deo et hominibus sed et alios gubernare. Hinc fuit ut quandoque in aliquibus ex nostris cenobiis deligeretur prior; et a rev.mo magistro ordinis fratre Paulo Constabili mitteretur Neapoli et Nucere ut preesset monialibus in spiritualibus et temporalibus. Et reversus ad nos, audientię confessionum et religionis suę observantiis vacans, agriculturę quandoque operam dabat. Donec dum comederet in refectorio cum aliis, apoplexia detentus, intra paucos dies lecto decumbens, petitis et receptis devote sacramentis, spiritum reddidit die 23 ianuarii anni Domini 1600.
538. Frater Dominicus Portigianus, huius conventus filius, Dei sacerdos, pietate gravitateque non modica a natura dotatus fuit. Et si non admodum licteris excultus, tamen prudentia et moribus religiosis - quos cum bonitate precipua coniunxit - ornatus erat, ita ut magister novitiorum in hoc nostro cenobio deligeretur; et a confessionibus monialium Sancti Dominici et alibi proponeretur, atque supprior hic et alibi constitueretur. Sed cum genitoris sui magisterio in seculo adhuc puer didicisset artem sutoriam, et iam religiosus factus successivis horis etiam Victruvi lenonibus(?) et Baptiste Leonis Alberti architectorum excelle<n>tia sum<m>opere delectaretur in eam profectionem [sic] artis sutorie et architettonicie evasit, ut famosissimus inter alios huiusce artis professores cognosceretur. Quem serenissimus dux noster |197v| mississet regi Ethiopie (quem Preto Iannem dicunt) huiuscemodi artium directorem et magistrum, sic hic pater consensum prebuisset.
Verum hic pater ut architettus multa edificia, vel collapsa vel lapsui vicina, confirmavit aute denuo erexit; et ut sutorie artis magister multa instrumenta aut ad sonum edendum aut ad globos igneos emictendos apta, aut ad ornandum constructiones ędium aut fontium sive aqueductum, diligenti ac polita arte fudit. Tabulas quoque eneas semiplenas vel semiplenus stantiumcularum, immo et ipsas statuas lepido artificio edebat; inter quę non solum conumerantur que eneę sculpture omnes quę apposite et affixe cernuntur in mirabili illo sacello divo Antonino, sacra in ecclesia nosstra Sancti Marci. Sed et alibi, quorum longa esset enarratio. Hoc solum sat sit recensere, quod eius mirabili artificio valve et liminaria trium portarum et porte ipsis maioris ecclesie civitatis pisanę elaborate sunt; etsi non ad perfectum deduxierit, morte preventus, relicto discipulo suo, qui ea omnia perfecit et suo loco eius nomine collocavit. At ipse magister, ob nimiam defatigationem et animi anxietatem in his deducendis et propter nimiam ac frequentem ad ignem approximationem, iam iam ingravescente etate et dum sui ipsius nulla cura gereret, lapillos multos in genibus et urinaria vescica contraxit, et accedente febre atque exsiccato epate, dum nec sic ab incepto desisteret, tandem maximis doloribus detentus, petitis et devote receptis sacramentis, diem clausit extremum anno etatis sue sexagesimo quinto, et post habitus receptionem quinquagesimo, die vero quinta februarii anni Domini 1601; et sepultus est apud nos in ecclesia.
■ 1601: riscritto su un primitivo 1602 (o viceversa?).
539. Frater Ioannes Maria Rustichellus, senex sacerdos, huius nostri conventus filius, bonus predicator, sagax et cautus semper fuit, bonisque moribus et gravitate ornatus. Prioratum gessit aretinum et spoletanum, et a confessionibus monialium ac secularium prepos<it>us fuit, et nostrorum hospitiorum regimini. In senectute autem sua se totum dedit in perscrudandis [= perscrutandis], conscribendis et conferendis prophetiis et preditionibus rev.di patris fratris Hieronimi Savonarolę, quas et mordicitus defensabat. Hic bonus pater et senex valde, anno etatis suę ottuagesimo, postquam non sine laude in religione vixisset annos sexaginta duos, die nona agustii anni Domini 1602, receptis sacramentis, quiete et silens moritur; sepultusque est apud nos.
540. Frater Gherardus Flander, devotus Dei sacerdos, de rebus divine scientie non ignarus sed in mechanicis et dexeritate manus multo ingenio a natura preditus, atque in mathematicis et geometricis scientiis excultus. Per viginti annos, et eo amplius a confessionibus collectarum puellarum, quas de pietate dicuntur, director et custos datus erat. Multosque fideles utriusque sexus, suis cohortationibus |198r| consolabatur audiendo eorum confessiones in nostra ecclesia. Erat enim promptus ad administrandum hoc sacramentum penitentie, maxime mulieribus; inter quas erat una virgo, servilis conditionis sed singulari bonitate et sinceritate cordis insignis, multique nominis et famę inter convicinas, que assidua (exactis servilibus actionibus) vigiliis et orationibus intenta erat. Hec virgo quandoque divino (ut creditur) spiritu accita(?) multa supra captum (non dicam!) mulieri docte et scientis sed predicatoris, doctoris et magistri in mistica theologia satis eruditi, graviter et seriatim proferebat, ita ut scribi possent. Cuius dicta et responsa hic pater collegit, et ut mirabilia multis perlegebat.
At hic pater, interceptus a forti pleuritide, cum paulum medicorum arte ab ea convaluisset, desiderio vehementi ebibendi vinum citius quam conveniret, etsi ex persmissione medicorum; vino ebibito et cena expleta, cum in lecto iterum collocatus esset, mori cepit tacens. Unde tantum eius diei sacramento eucharistie refectus fuerat. Post cuius mortem, nomen et fama illius virginis (quę Antonina dicebatur) refriguit; et eius collecta responsa et dicta a ministris sacrę inquisitionis intercepta adhuc latent. Ipsa tamen, Dei laudibus et charitatis operibus intenta, a vinculis servitutis libera in ??sis et ecclesiasticis intenta perseverat sacramentis, Deo < . . . >. 1605.
■ ultimo rigo sottoposto a correzioni e soppressioni, di non sicura interpretazione; barrate le parole vigesima quinta decembris prima di 1605 (anticipato dalla conclusione della voce seguente?).
541. Frater Iulianus a Ponte Scandiccio, conversus, devotus et diligens infirmarius et procurator ac amator fraternitatis in nostro cenobio semper fuit. Hic aliquando ministravit, ex obedientia suorum prelatorum, episcopo cenedensi. Deinde reversus ad nos, longo tepore in nostro ospitio Iliceti villicus et custos datus fuit a patribus nostris. Sed tamen herniosus senex calculoque laborans, anno etatis sue septuagesimo secundo moritur, devote receptis ecclesiasticis sacramentis, die vigesima quinta decembris 1605.
542. Frater Seraphinus Vannius Pistoriensis, vir bonus, gravis et doctus, lector artium et sacrę theologię iurisque canonici multum peritus, prioratus officio in pisano cenobio et pistoriensi; et monasterio Sancti Vincentii Pratensis datus fuit confessor. Hic dum prioratus officio fungeretur Pistorii, longa infirmitate detentus, vehementi desiderio optabat - et petiit - se deferri Florentię in suo et nostro cenobio, ut ibi mori et sepelliri contigeret ei, inter patres et fratres suos. Quod ei feliciter cessit. Nam ad nos adventus, intra paucos dies, sentiens se brevi esse moriturum, confessione generali emissa, petitis et receptis ecclesiasticis sacramentis, non sine divina visione que eum consolata est, devotissime hilarique corde et vultu Deo spiritum reddidit, anno etatis sue quadragesimo sexto, a religione vero trigesimo. Sepellitur autem die vigesima quinta novembris, anno Domini 1605.
543. Frater Vincentius a Fivizzano, huius conventus filius, Dei sacerdos, lector artium suculentissimus, magister et doctor theologie clarissimus, gratiosus predicator, orator et poeta excellens ac disputator lepidus et acer. |198v| Bonus et securus cantor et facete conversationis vir fuit. Hic aliquando prior politianensis triennis resedit, et in senectute sua theologus constitutus e rev.mo proposito pratensi. Et ad nos reversus, epidimie morbo interuptus atque adveniente febre lecto decumbens, cum sentiret se sibi mortem adesse, triduano illi spatio sibi a Deo concesso, reiectis omnibus nugis, soli sibi et sue saluti toto corde vacans, generali confessione diligenter emissa, Deum invocans et penitens, petitis et devote receptis sacramentis ecclesiasticis, in fide cattholica [sic] et religiosa comunione confirmatis [confirmatas cod.], moritur anno etatis suę sexagesimo quarto, a religione vero sua quinquagesimo, die vero vigesima prima octobris 1606 moritur in Domino.
544. Frater Philippus a Luca, conversus, huius conventus filius, diligens sagrista et vestiarius amabilis. In iuventute et senectute semper fuit devotus, et gravis religosus est habitus. Hic senio confectus, anno septuagesimo quinto sue etatis, et a religionis nostrę susceptione quinquagesimo primo expleto, quasi extra se positus, sacro oleo perunctus, 1606 die x decembris. Hic frater a maioribus nostris datus fuit olim in oeconomum rev.mi domini episcopi clugiensis, ex ordine nostro assumpti.
545. Frater Maurus Lorinus, huius cęnobii filius, ab adolescientia sua regularibus disciplinis diligenter excultus et scientiis secularibus apprime eruditus, sacrę theologię et precipue illi (quam dicimus mystican) summo studio adhesit, in quo mirum in modum profecit. Hic pater, coniunctis simul cum innata benignitate, gravitate ac placitis(?) moribus, bonitate, scientia et prudentia, a nostris patribus ad prelationis munia obeunda pluries evectus est; et in tyrociniis cenobiorum quorundam nostre provincie ad educandos in regularibus observantiis tyru<n>culos, datus est magister; et quibusdam monasteriis nostris ad dirigendas conscientias monialium prepositus est. Sed et admodum rev.dus pater frater Taddeus Bartolus, electus prior provincialis nostre provincie, sibi iin socium cooptavit solo biennio. Verum post multa laudabilia opera sua, hic pater iam ad senectutem properans, anno etatis suę sexagesimo primo, cum diu calculari morbo laborasset, cupiens augere curiculum(?) bonorum operum in sanitate restituta, de consilio medicorum, prelatorum, amicorum et consagnineorum, seipsum tradidit in manibus expertorum cirurgicorum in extrahendis lapillis, sub magnia spe et promissionibus ab illis facta de recuperanda sanitate, et non sine previa missarum celebratione et in Dei misericordia devota consignatione. At vero incepto medicamine, medicus - qui nonnisi tactu et ferro ceca illa latibula rimabatur - cum iam non lapillum sed lapidem pregrandem, latum(?) et planum, non posset extrahere, ac sic manus et ferri obstretricatione intestina |199r| eius nimum exacerbarentur, se<n>tiens sibi certo mortem adesse, se totum Deo dedit, devotumque ei spiritum reddidit anno Domini 1606; sepultusque est apud fratres Sanctę Marię Novelle, inter quos demorabatur.
■ exacerbarentur sostitusce un primitivo lacerarentur.
■ Coerentemente la cronica di SMN non registra il decesso di questo fra Mauro Lorini, essendo filius del convento San Marco. Cf. P. Ricozzi, Necrologio di S. Maria Novella (1505-1665), MD 11 (1980).
546. Frater Cosmas de Albizis, huius cęnobii filius, Dei sacerdos et veneratione dignus, etsi in literis philosophicis aut scolasticis non multum esset excultus, tamen misticę theologię studiosus fuit; suarum constitutionum et divinarum legum zelator precipuus semper fuit, solers et sagax in agibilibus erat, et morum honestate cum gravitate ornatus erat. Prioratus officio bis in conventu aretino functus est, et magister novitiorum et supprior; et a confessionibus monialium quondoque datus fuit a maioribus notris. Moritur tandem anno etatis suę sexagesimo terito, et ab habitus religionis nostrę receptione quadragesimo quarto, paralisi gravi interceptus ac litargia; devote tamen prius petitis et receptis sacris remediis, die 20 maii anno Domini 1607 moritur, additus apud nos ad patres suos.