⌂ |
Chronica conventus Sancti Marci de Florentia OP ■ Firenze, Bibl. Laurenziana, S. Marco 370 ■ |
||
|
|
XXXImus prior illi successit vir vita et doctrina conspicuus frater Sanctes de Luca, assumptus a prioratu pistoriensi atque huic conventui prelatus mense iunio MDiiijto; prefuitque summa cum huius conventus temporali et spirituali validitate ad annum Domini MDvj. Quippe qui suis predicationibus, quibus urbi acceptus fuit, complures cives nobilissimos natu maiores et adulescentulos ad hanc |74r| religionem attrhaxit [sic].
Eius tempore locus ille in quo nuper Magorum Societas erat, a parte quidem inferiore in aliquot cameras pro hospitibus et studentium capitulum et nonnullas necessarias officinas, a fundamentis pene constructus est; in superiore autem in dormitorium non minus utile quam pulchrum pro novitiis erectus; atque in omnibus tam aedificiis quam pro singulis cęllulis oportuna supellectili ad perfectionem deductus. Aedificataque a fratribus fuit eius tempore Societas Puerorum Sancti Marci e regione veteris habitationis, et magnis sumptibus ad perfectionem deducta; ita ut in die Sanctę Crucis, tertia videlicet die maii 1506, e veteri eorum habitatione processionaliter per prelibatum priorem et fratres ad perpetuo inhabitandam et possidendam Societatem nuper sibi erectam deducti sunt. Atque in hunc modum conventus hic a maxima servitute levatus est. De omnibus et in omnibus et per omnia honor et laus Deo!
■ Santi di Paolino Pagnini da Lucca. OP Fiesole 1487, † Lione 1534. Cf. MD 21 (1990) 202-211, 612a; AA.VV., San Domenico di Fiesole tra storia, arte e spiritualità, MD 40 (2009) 169-202, 453a.
XXXIIdus prior electus fuit frater Nicolaus Schembergh de Alemmania, huius conventus filius, qui sicut genere, doctrina et moribus clarus extitit ita totius humanitatis et compassionis erga fratres peaecordia gerere videbatur. Didicerat enim misereri ex iis que in suius infirmitatibus passus erat. Iniit regimen mense iunii anni MDvjto, prefuitque summa fratrum acceptione ad secundam diem augusti MDvij. Assumptus tunc in sotium reverendissimi ordinis magistri fratris Iohannis Clarę, magnae opinionis viri - presertim apud Ludovicum viiijm, Galliarum regem, cuius confessor erat -, a quo provintialis Terrę sanctę effectus est. Tandem paucos post dies, prefato reverendissimo ordinis magistro vita simul et offitio functo, insequente mox anno 1508 procurator ordinis nostri in curia Romana a reverendissimo ordinis magistro suffecto fratre Thoma de Vio Caietano ascitus, ipso offitio ad presens probe admodum fungitur.
■ Jean Clérée, maestro generale dell'ordine per pochi mesi nel 1507.
■ admodum fungitur: altra mano aggiunge, nel medesimo rigo: et a Leone Xmo confirmatus archiepiscopus capuanus. Leone X, papa 1513-1521.
XXXIIItius prior huic successit frater Bartholomeus de Favencia, moribus et doctrina ingenuus; electus et confirmatus ex prioratu lucensi quo fungebatur xviiija die augusti MDvij, prefuitque summa fratrum et saecularium acceptione probe admodum continuo biennio. Quo tempore aliquot nobiles adulescentulos ad religionis habitum admisit. Quo etiam tempore libri heredum Laurentii Medices, de donationis permissione reverendissimo d(omino) domino Iohanni Mediceo, magni Laurentii filio et sanctę Romanę ecclesię cardinali, pactis et conditionibus in acta conventus huius relatis, restituti sunt a fratribus nostris.
■ restituti: venundati vi è soprascritto, in formato più piccolo, ma sembra della stessa mano.
XXXIIIItus prior huius conventus suffectus est venerabilis pater frater Iohannes Maria Canisianus, qui assumpsit prioratum die . . maii 1509, et prefuit biennio summa fratrum acceptione. Quo tempore multos iuvenes ad habitum et professionem recepit.
■ prior huius conventus suffectus est venerabilis pater frater: con queste ultime parole (suppongono maggio 1509) termina la mano del primo copista (fra Roberto Ubaldini da Gagliano), cui subentra altra mano, meno regolata e più corsiva.
■ L. TROMBONI, Girolamo Savonarola lettore di Platone: edizione e commento del "De doctrina Platonicorum", «Rinascimento» 46 (2006) 161-62.
XXXVtus prior illi successit v(enerabilis) p(ater) frater Sanctes de Luca, secunda vice prior in hoc conventu. Qui et assumptus fuit ex prioratu fesulano quo fungebatur, et assumpsit prioratum huius conventus die . . iunii 1511; et prefuit biennio, scilicet usque ad capitulum celebrarum in conventu Sancti Marci anno Domini 1513.
36us prior illi successit frater Philippus Laurentii de Stroçis, qui fuit electus et confirmatus prior huius conventus die 4 maii 1513, in figilia Ascensionis Domini; et de gradu supprioratus huius conventus ascendit ad gradum prioratus eiusdem. Prefuit autem per biennium integrum. Infra vero biennium subrogatus fuit in vicarium generadem aput [sic] Ilicetum, de consensu venerabilium patrum fratris Mathei Marci, fratris Iacobi de Sicilia et fratris Bartholomei Faventini. In congregatione vero sequenti, anno Domini 1515 in conventu Sancti Marci celebrata, die 21 aprilis creatus fuit vicarius generalis Congregationis Thuscię, confirmatus est(?) die xxv aprilis a reverendissimo fratre Thomma Caietano magistro generali... [seguono tre ultimi righi, scrittura sbiadita di difficile lettura].
|74v|
XXXVII prior illi suffectus est frater Hieronymus de Rossis de Pistorio, qui in priorem huius conventus electus fuit et confirmatus die 5a aprilis 1515. Completo autem sui prioratus biennio, hic pater venerabilis electus est in vicarium huius nostre Congregationis in capitulo celebrato Florentie die 2a maii 1517, confirmatus vero est die . . maii.
XXXVIII prior illi succedens fuit frater Iacobus Syculus, qui in priorem huius conventus electus, fuit confirmatus eadem hora a venerabili supradicto patre frate Hieronymo de Rossis Pistoriense vicarius Congregationis die scilicet prima iunii 1517. Qui per biennium functus suo prioratu, fuit absolutus in capitulo Congreghationis celebrato Fesulis die 14 maii 1519.
XXXVIIII prior succedens fuit idem frater Iacobus Syculus, qui per breve a Leone x nobis concessum, fuit iterum electus die 23 maii 1519; confirmatus autem die 25 eiusdem mensis in conventu Sancti Romani de Lucha a rev.do vicario generali fratre Matheo Marci de Florentia.
40s prior illi succedens fuit frater Zenobius de Pieris de Florentia, prius lector in hoc conventu per plures annos. Qui fuit electus in priorem huius conventus die 15 maii 1522, et eodem die fuit confirmatus a rev.do vicario generali fratre Baptista ser Caroli, nondum expirato suo vicariatu, de consensu fratris Bartholomei de Faventia noviter electi in vicarium nostre Congregationis sed nondum confirmati. Fuit autem postea confirmatus predictus frater Bartholomeus de Faventia in vicarium nostre Congregationis die 28 maii 1522, in vigilia Ascensionis Domini, dum esset Senis prior in conventu Sancti Spiritus; et ibi fuit absolutus a prioratu et confirmatus in vicarium Congregationis eodem die a rev.do patre fratre Iacobo de Sicilia, ex speciali comissione et authoritate sibi concessa a rev.do procuratore et vicario totius ordinis fratre Hieronimo Hispano.
41. Prior illi succedens fuit frater Cherubinus de Primeranis de Florentia, qui fuit electus in priorem huius conventus die . . maii 1526, et eodem die fuit confirmatus a rev.do vicario generali fratre Nicolao Michelotio, ordinis procuratore, cum esset prior conventus Sancti Dominici de Fesulis; a quo ab eodem vicario absolutus fuit et confirmatus in priorem Sancti Marci. Ubi duobus annis elepsis absolutus fuit; ac non multo post, cum in cathedrali ecclesia Florentię predicaret populi concursu et favore non modico, epidemie morbo aggresso obiit.
|75r|
42. Prior illi succedens fuit venerabilis pater frater Nicolaus Michelotius de Florentia. Qui terminato tempore et biennio sui vicariatus generalis, miro favore ac unitate non modica, in priorem huius conventus electus fuit die 8 maii 1528 a rev.do vicario generali Congregationis nostrę fratre Zenobio Pierio, confirmatus fuit die eodem et anno de consilio patrum conventus huius Sancti Marci. Qui post biennium et menses quinque absolutus est propter vel per breve provinciale, in quo omnia privilegia Congregationis revocabantur.
xliijs prior illi suffectus est venerabilis pater frater Nicolaus de Biliottis, moribus et etate dignus huiusmodi officio. Egerat enim magistratum novitiorum pluribus annis, et fere totum tempus sue religionis in hac cura consumpserat; et tunc a monasterio Sancti Iacobi de Ripolis assumptus, electus est a fratribus in priorem huius conventus die 27 septenbris 1530; et eadem hora et die confirmatus a venerabili patre fratre Thoma de Sancto Miniate priore fesulano - qui erat vicarius substitutus a venerabili patre fratre Zenobio Pierio, Rhome existenti -, et transacto biennio vacavit.
xliiijs prior illi succedens venerabilis pater frater Franciscus de Castilione Aretino, filius prefati conventus. Vir certe doctus, qui in pluribus conventibus fuerat lector tam in artibus quam in sacra theologia. Existens pro sua quiete in conventu Sancte Marie de Quercu, electus fuit unimiter in priorem huius conventus die ultima septembris 1532, et confirmatus a fratre Angelo Ghiacceto in dicto conventu de Quercu die va octobris dicti anni, et eadem die acceptavit. Et pervenit ad conventum istum die 16 octobris, hora 24. Hic fuit absolutus de mense aprilis 1534 in capitulo provinciali celebrato apud Sanctam Mariam de Saxo.
■ Castilione Aretino riscritto su primitivo Castro Aretino.
xlv prior illi suffectus est frater Felix Dominici de Florentia, filius huius conventus, die xvja maii 1534, et eadem die fuit confirmatus a fratre Thomma de Sancto Miniate, provinciali Romanę provincię. Fuit autem electus cum magno favore.
xlvi. Prior 46 frater Dionisius Tieri de Tornaquinciis, confirmatus 22a maii 1536. Hic erat prior Sancti Dominici Pistorii. Fuit absolutus 20ma maii 1537.
xlvij. Prior 47 frater Nicolaus Biliottus, secunda vice, electus 2a iunii 1537, confirmatus autem die < . . . >.
xlviij. Prior 48us frater Franciscus de Castilione, magister sacrae theologiae, < . . . > iunii 1539. Hic fuit in prioratu tribus continuis annis, iuxta brevę apostolicum de triennali.
xlviiij. Prior 49 frater Thommas de Sancto Miniate. Electus est prior huius conventus et confirmatus. Accepit prioratum et literas confirmationis die 7 iulii 1542, circa occasum solis, feria 6, apud Montem Politianum. Et venit Florentiam die 10 eiusdem mensis. Absolutus est a prioratu in capitulo celebrato in Sancta Maria de Saxo anno Domini 1545.
■ Cf. AA. VV., Il monastero di Santa Caterina a Borgo San Lorenzo, Firenze (Ed. Polistampa) 1997, 116 n° 53.
50. Prior 50 frater Angelus de Iaceto. Electus est prior huius conventus, et confirmatus accepit prioratum die 7 maii 1545, paulo ante prandium. Peracto anno, absolutus est in capitulo celebrato Rome die . . iunii 1546.
■ Angelus de Iaceto: il toponimo ritorna con notevoli varianti grafiche: Ghiaccetus, Hiacetus, de Hiaceto, Iaccetus, de Iaceto = Diacceto, pieve in dioc. di Fiesole. RD Tuscia I, 332b, 335a; II, 368a, 372b.
|75v|
51. Prior 51 frater Mattheus Matthei de Stroçis. Electus est prior huius conventus, et confirmatus per patentes literas rev.di provincialis die 10 iulii 1546. Iste autem accepit prioratum die 14 iulii 1546, feria 4a, in soli occubitu.
Lij. Prior fuit idem frater Matthęus Stroza. Qui triennio suprascripti prioratus iam expleto, absolutus fuit in capitulo querquensi 15a die maii 1549; et quamvis vigore brevis pontificis - quo in pręsentiarum utitur provincia nostra - rursum in priorem eligi non posset, in gratiam tamen excellentissimi ducis Florentię per novum summum pontificis oraculum - ut iterum eligi et confirmari posset - inpetratum est. Die igitur 2a maii 1549 per communem inspirationem electus, a rev.mo generali ordinis magistro Francisco Romeo Castilionensi, in conventu pręsente, confirmatus fuit.
■ per communem inspirationem electus: una delle tre forme di elezione nelle nostre antiche costituzioni, II,2; equivaleva a qualcosa di simile a "elezione per acclamazione". Procedure rimaste in vigore fino al decreto tridentino (1563) sess. XXV, de regularibus c. 6, che riduce la procedura elettiva al solo scrutinio di votazione segreta.
Liij. Prior illi succedens fuit venerabilis pater Vincentius Herculanus de Perusio, qui cum in conventu nostro officio lectoratus per omnia digne et laudabiliter fungeretur, mira unitate votisque omnium fratrum (dum in conventu hoc comitia haberentur) in priorem ascitus est anno Domini M.D.Lij, die . . maii; xja vero die eiusdem mensis, a rev.do patre fratre Mattheo Strozza, tunc priore provinciali, confirmatus fuit, et circa xvij horam regiminis subiit onus.
→Liiij ...