⌂ |
Chronica conventus Sancti Marci de Florentia OP ■ Firenze, Bibl. Laurenziana, S. Marco 370 ■ |
||
|
|
(...|75v|...)
Liiij. Prior tertia vice rev.dus pater frater Mattheus Strozza. Posteaquam Romanę provincię nostrę per biennium strenue prefuerat, totoque sequenti anno a regiminis labore vacaverat, communi omnium suffragio delectus fuit die 15 maii 1555, circa horam 17 cum dimidio; et mox eadem hora confirmatus a rev.do patre fratre Mauro Arrighetto, sacrę theologię baccalaureo, vice et authoritate rev.di patris prioris provincialis fratris Angeli Ghiacceti. Pręsidentis cępit officium circa horam decimam nonam eiusdem diei, quum illud ante ratione quadam respuisset.
Anno vero sequenti M.D.LVI prędictus rev.dus pater frater Mattheus Strozza ab huiusmodi prioratu propterea fuit absolutus quia electum oportuit confirmari in priorem conventus Sanctę Marię Novellę. Quę nimirum ędes a rev.mo patre generali totius ordinis prędicatorii, magistro fratre Stephano Ususmaris Genuensi, annuente summo pontifice Paulo iiii°, et favente illustrissimo florentinorum duce Cosmo, Romanę provincię nostrę fuerat ascripta; cuius habitationem et possessionem adepti sunt fratres nostri predicto anno, die 24° iulii.
■ AGOP IV.31, f. 66v (17.VII.1556): «Conventus SMN de Florentia subtractus est a iurisdictione et cura rev.di vicarii romani et cuiuscumque, et subicitur pleno iure rev.do provinciali romano, cum amplia facultate reformandi in toto et in partibus dictum conventum. Specialiter autem annui census et redditus dicti conventus, et bona immobilia omnia, applicata sunt comunitati. Rev.dus frater Mattheus Strozza apostolica autoritate positus et datus fuit in priorem conventus SMN de Florentia, nuper reformati, cum gratiis et autoritate infrascripta, absolutus tamen prius a prioratu Sancti Marci».
■ Cf. P. Ricozzi, Necrologio di S. Maria Novella (1505-1665), MD 11 (1980) 317-18. R. Lunardi, La ristrutturazione vasariana di SMN. I documenti ritrovati, MD 19 (1988) 403-19, 413.
Lv. Prior ei succedens fuit venerandus pater frater Thaddęus Bartholus Florentinus, qui quum supprioris munere non indigne in hoc cęnobio fungeretur, electus fuit fere omnium suffragiis iin priorem die 7° augusti, et eodem die confirmatus a rev.do patre priore provinciali fratre Angelo Bettino de Florentia. Accepit officium circa horam 18am, 1556. |76r| Fuit autem in predicto prioratus officio tres continuos annos. Quae autem ab eo in conventu gesta sunt, apparent supra, c(arta) 36.37.
Lvj. Huic successit secunda vice rev.dus pater frater Angelus Iaccetus, qui votis omnium electus fuit in priorem conventus die . . aprilis 1559, et confirmatus a rev.do patre provinciali fratre Nicolao Michelotio(?). Hic tantum per annum, suum administravit officium; nam sequenti anno, hoc est presenti M.D.LX°, die iiija maii electus fuit in priorem provincialem in capitulo provinciali celebrato in hoc conventu. In suo quoque prioratu parvo admodum tempore fuit cum fratribus, obedientia maiori impeditus; nam rev.mus generalis sibi vicariam Santi Dominici visitandam demandavit, id quod diligentissime et eo quo decet zelo fideliter effecit. In quo munere obeundo fere totum annum consumavit.
Lvij. Prior succedens secunda vice fuit venerabilis pater frater Thaddęus Bartholus, qui Faesulis fungens prioratus officio electus fuit in priorem huius conventus xviiija maii, eodem die confirmatus a rev.do patre provinciali fratre Angelus Iacceto. Accepit autem officium xxja maii M.D.lx°, hora xxija; et perseveravit integrum triennium, quo tempore bona conventus temporalia non parum aucta sunt, ut supra apparet.
Lviij. Prior illi succedens fr(e)quentibus electus suffragiis die 10 maii 1563 extitit admodum venerandus pater frater Sanctes Cinus, patria florentinus, egregius ferventisque zeli concionator, ex magistro novitiorum, cui muneri maximi momenti in eodem cęnobio, Deo, patribus, tyrunculis eorumque lectori qui hęc posteritati comendabat, valde dilectus, summa cum laude diu pręfuerat, cum et antea aliquot insignes prioratus strenue administrasset. Confirmatus fuit a rev.do patre fratre Matthęo Strozza, tunc secunda vice provinciali, die 15a eiusdem mensis, Perusiae, quo - ut tantum subtgerfugerat onus humiliter - se contulerat. Inde reversus, obedientie legibus coactus, pręsulatus iugum subiit die 18a mensis predicti, post solis occasum. |76v| In quo munere officii prioratus, de consilio patrum primo ecclesia tota dealbata est, postea renovata. Destructum enim fuit antemurale chori secualarium; atque ambone veteri sublato, alius - opera et expensis magnifici et nobilis nostri domini Alexandri domini Octaviani de Medicis - contructus est, prius ędificato introitu in latitudine principalis muri ecclesiae ad orientem.
Item adaptari permisit omnia altaria in medio ecclesiae, adiunctis ad hoc duobus aliis altaribus, seipsa respicientibus, videlicet altare Crucifixi, alterum vero Beati Arcangeli Raphaelis. Sublatus est etiam et destructus locus ubi presepe Domini positum erat, animo et intentione ut alius de novo edificaretur ubi patribus consilii placuerti. Et ut hoc opus fieret, Hieronymus Cinus eius germanus - cuius anima requiescat in pace! - legavit pro hoc opus fiendo scuta quinquaginta pro remedio animę; quae scuta iam antea conventui mutuo dederat, et nunc possidet.
■ tyrunculis (tirunculis) = principianti, novizi!
Deinde in pomerio vel horto conventus, suo tempore vel triennio sui prioratus, via que dicitur media horti que a porta vel ab ostio secus claustrum secundum, a meridionali plaga ad septemtrionalem ducit, tota in mobilibus et in corruptibilibus columnulis centum sex ex lapide macigno fesulano constructis atque ędificatis adornata fuit, opera et sagacitate cuiusdam patris conventus, filii nativi eiusdem, qui tunc temporis hortulani maioris fungebat officio, et expensis ab eo procuratis et provisis ex eleemosinis plurimorum suorum amicorum ac benefactorum, ut apparet il libro Introitus et Exitus hortulani.
Altera autem via que dicitur novitiorum, ab eo et adornari iisdem columnulis incepta est tempore eiusdem prioris. In sacrario etiam paramentis plurimis ex auro et serico opera sua(?) locus est ornatus pro acolythis et aliis ministris. Item in choro pro ornamento omnium pulpitorum fecit fieri cortinas ex serico. Locus etiam qui dicitur presbiterium, adornatus est sedilibus ex ligno cupressino, opera eius atque industria et adiutoria eiusdem venerabilis patris supradicti, sacristae maioris, et tunc hortulani etiam(?).
|77r|
Lix. Post triennium transactum supradicti patris fratris Santi in suo prioratu laudabiliter, prior huic succedit iam quarta vice rev.dus pater frater Matthaeus Strozza, electus a maiori parte eligentium et confirmatus die xxiiij° maii M.D.lxvj a rev.do patre fratre Angelo Ghiacceto, provinciali romano.
Lx. Hic rev.dus pater tribus annis huic coventui pręfuit, quibus transactis locum alteri cessit. Electus igitur fuit in pręsidentem huius coventus iam venerabilis pater frater Taddeus Bartoli die 23 iunii 1569; fuit autem confirmatus apud Urbeveterem a rev.do provinciali fratre Mauro Arrigetto.
■ Cf. MD 21 (1990) 266-67.
Lxi. Post triennium transactum supranominati patris, electus fuit frequentibus suffragiis in priorem huius snctissimi conventus rev.dus pater frater Thimoteus Riccius Florentinus; fuit autem confirmatus a rev.do patre fratre Zenobio a Villa Basilica, Viterbii in conventu querquensi, die 10a iunii 1572. In quo quidem munere predictus pater frater Thimoteus strenue se gessit, et conventum magna ex parte ab ere alieno liberavit et nonnulla alia opera laudabiliter peregit.
Lxii. Antistes huic post triennium succedens, fuit rev.dus pater frater Taddeus Bartolus Florentinus. Hic rev.dus pater iam quarta vice prefuit huic devotissimo ac pacatissimo conventui, totius pietatis, regularis observantię principio et origini. Fuit autem electus a maiori parte eligentium, et confirmatus Perusii a rev.do provinciali fratre Antonio Branchuto Perusino die 23a maii 1575. Hic rev.dus prior inter adversa patientissimus extitit, et sua patientia ac sapientita multa vitavit incommoda, et egregia facta ad perfectum adduxit.
Lxiij. Peracto triennio supradicti prioris, ab omnibus patribus huius coventus - tribus exceptis - electus fuit in priorem rev.dus ac humanissimus pater frater Philippus Brandolinus. Fuit autem confirmatus in hoc eodem conventu a rev.do provinciali fratre Zenobio a Villa Basilica die 2a maii 1578, in die Sancti Antonini archiepiscopi florentini, patris nostri et patroni huius almi et sanctissimi conventus. Hic rev.dus pater, licet hoc et maiori honore sit dignus, tamen propter suam humilitatem indignum semetipsum iudicans, primo et secundo precepto responsum quo difficultates quas in assumendo id oneris apud se habebat esplicaret, rev.do provinciali dedit. His tamen non obstantibus, rev.dus provincialis, motus precibus patrum, sententiam excomunicationis in eum intulit. Unde predictus pater, precibus et consiliis fratrum et rev.mi domini domini Vincentii Perusini episcopi imolensis - tunc temporis in conventu nostro egrotantis - monitus, ne videretur Deo et hominibus nimis obsistere, proprio consilio posthabito, onus prioratus assumpsit die 7 maii.
■ Vincentii Perusini aggiunto in interlinea. Vincenzo Ercolani da Perugia OP (1517-1586), vescovo di Imola da febbraio 1573, poi nel 1586 trasferito alla sede perugina. Cf. Masetti, Monumenta II, 58-63. MD 21 (1990) 264-66.
|77v|
Lxiiij. Exacto triennio quo supradictus pater prioris officio laudabiliter functus est, eligitur rev.dus ac doctus pater frater Thomas Cambius, et a rev.do patre fratre Thimoteo Riccio provinciali romano, tunc in cęnobio isto existente, confirmatus anno Domini 1581, pridie 20 maii.
Lxv. Post triennium quo supramemoratus pater conventum sibi demandatum satis laudabiliter gubernavit, electus est in priorem rev.dus pater frater Ignatius Festinus, et confirmatus a rev.do patre fratre Petro Martire Saracino, tunc priore provinciali et vicario rev.mi generalis. Accessit ad conventum nostrum regendum in vigilia Sancti Iacobi apostoli 1584.
■ in vigilia Sancti Iacobi = 24 luglio.
Lxvi. Elapso plus minus triennio quo prędictus pater huic conventui pręfuit, cum in capitulo pistoriensi anno Domini 1587 fuerit de more absolutus ab officio, ab omnibus patribus huius conventus - uno excepto - electus fuit in priorem admodum rev.dus pater frater Thimoteus Riccius die 15a maii eiusdem anni; qui confirmatus ab admodum rev.do patre provinciali fratre Antonino Brancuto, ex conventu Sanctę Marię Novellę - cui secundo fuęrat - ad gubernationem huius cęnobii iterum administrandam accessit die 4a iunii eiusdem anni 1587.
■ cui secundo fuęrat, da intendere e da sciogliere (credo!): "da SMN, dove fra Timotero era stato priore per la seconda volta, venne di nuovo a far il priore qui..."; secondo priorato novelliano 1584-87, di contro al primo 1576-79 (MD 11 (1980) 318); primo priorato sanmarchino 1572-75.
■ fra Timoteo dei Ricci, OP 1545, † 27.IX.1587, 58enne (f. 192v). Distinguilo da:
fra Timoteo di Roberto dei Ricci, OP 1506, † 30.IV.1552, 57enne.Lxvij. Pręfatus admodum rev.dus pater, modico temporis spacio, functus est officio prioratus huius conventus. Nam quatuor mensibus elapsis a die suę confirmationis, vitam cum morte commutavit, vel potius ab huius seculi ęrumnis et assiduis curis - quibus in administratione sui offici pręmebatur - ad supernam requiem ęternique gaudii placidam ac fęlicem mansionem commigravit. Ac sumptis prius devotissime omnibus ecclesiasticis sacramentis, cunctosque qui aderant ad pietatem ac religionis observantiam efficasissimis verbis adhortatus, maximumque devotionis ac patientię in diuturna valetudine usque ad extremam horam monimentum omnibus prębens, feliciter in Domino obdormivit die 27 septembris eiudem anni 1587.
Huius tanti patris obitum męstissimi ac destituti eius filii, postquam lachrimis uberrimis (ut parerat) essent prosequuti, illique extrema officia ab eis sunt persoluta, unanimi fere consentu - tribus tantummodo votis exceptis - electus est in priorem huius conventus admodum rev.dus pater frater Taddeus Bartolus die 29 septembris 1587. Qui post laudabilem administrationem conventus romani, tunc temporis in hoc conventu privatam vitam degebat, ut qui anno(rum) natus septuaginta, sibi soli ac devotioni orationibusque vacare studebat. Accepta tamen confirmatione a rev.do patre provinciali fratre Antonino Brancuto, pręfecturam huius almi conventus iam quinta vice assumpsit die 7a octobris eiusdem anni.
[fine di parte II; ff. 78r-90v rimasti in bianco!]