precedente successiva

Chronica conventus Sancti Marci de Florentia OP
parte III: filii conventus: vestizione e professione, ff. 91r-144v (1435-1612)

■  Firenze, Bibl. Laurenziana, S. Marco 370  

 

 

 

|91r| Hic inferius scribentur nomina fratrum recipientium habitum religionis et profitentium in hoc conventu, qui eiusdem conventus filii nativi dicuntur.

fra Giovanni di Piero dal Mugello OP (Beato Angelico), Crocifissione (1441-42) nella sala capitolare del convento San Marco (Firenze): Remigio dei Girolami raffigurato tra i domenicani illustri, secondo medaglione a sinistra, sotto l'affresco  |  nota il "birretum rotundum", distintivo dei maestri in teologia, talvolta usurpato da chi maestro non era: MOPH VIII, 229/32 (1434); VIII, 243/32 (1439)Posthoc advertant, qui fratrum pro tempore professiones hic infra describent, ut diem eorum receptionis ad habitum adnotare meminerint, quod minus observatum in vetere exemplari offendi. Cum enim saepenumero accidat ut ii qui tacite sunt professi, ad plures dies solemniter et publice profiteri differunt, ipsa autem professio tacita sumatur ab elapso anno a receptione habitus, nisi et ipse receptionis dies annotetur, parum proderit liber hic ad controversias dirimendas, quae inter fratres de precedendo aut subsequendo solent oriri, si quando ille prior debeat praecedere qui prius professus vel etiam tacitus est.

Advertendum verum est fratres hic in proxime annotatos, a primo priore fratre Cypriano usque ad primum prioratum fratris Iuliani Lapaccini Florentini, pro filiis huius conventus in ea separatione quae inter conventum hunc et conventum Sancti Dominici de Fesulis facta est, sortitos et habitos esse, ut habes in prima parte huius chronicę. Nam usque ad extremum primi prioratus supradicti fratris Iuliani, sicut prior unus et omnia que acquirebantur et consumebantur ab utrisque conventibus aequa portione communia erant, ita quoque fratres qui ad ordinem recipiebantur ab altero conventu, communes utrique erant. In prefata itaque divisione, infrascripti sortiti huic conventui obvenerunt. Videntur tamen, ut ex catalogo perspici potest, infrascripti fratres - ut supra diximimus - communes utrique conventui.


R. Creytens, AFP 27 (1957) 294-301 = ed. di ff. 91r-93v.


Tempore igitur primi prioris conventus huius, fratris videlicet Cypriani, quod extensum est ab anno Mccccxxxv usque ad annum Mccccxxxviiij, infrascripti habitum nostri ordinis susceperunt, et habitis a maiore parte vocalium suffragiis solemniter in capitulo coram fratribus capitulariter congregatis, professi sunt, videlicet:

1. Frater Nicolaus Benincasae de Florentia, brevis stature. Primo anno quo conventus receptus fuit, ordinem intravit.


Numerazione seriale non originale; la introduco per facilitare rinvii e indicizzazione.


2. Frater Bernardus domine Nannę; qui patre orbatus, a matre denominabatur, que devotissima mulier fratrum mater habebatur.

3. Frater Sanctes Iohannis Schiattesius de Florentia; qui magnus vita et scientia in hoc conventus quater prior extitit, ut supra.

4. Frater Sylvester Tucci de Florentia.

5. Frater Thomas Dati de castro Sancti Donati in Podio, territorii florentini.

6. Frater Honophrius Andreę Honophrii Florentinus (induente fratre Antonino, post archiepiscopo florentino), orinem intravit die 6 maii 1437.

7. Frater Antonius ser Francisci de Puppio, in agro casentinati. Hic ante competum annum probationis, novitius migravit ad Dominum Mccccxxxvij in conventu fesulano.

8. Frater Iohannes Theutonicus, nepos cuiusdam fratris Iohannis de Boma cognominatus, filii nativi conventus fesulani.

9. Frater Paulus de Alemannia inferiori, bonus cantor.

10. Frater Mattheus de Alemannia inferiori.

11. Frater Mattheus de Saona, conversus.

12. Frater Paulus de Ungaria, conversus.

13. Frater Dominicus de Venetiis, obiit novitius in hoc conentu, senex.

14. Frater Iacobus de Castro Sancti Iohannis, territorii florentini. Qui primus effectus monachus, ex monacho iterum frater effectus est.

15. Frater Benedictus Gentilis de Ristoriis, civis florentinus.

16. Frater Martinus, conversus, de Alemannia.

17. Frater   .    .    .   de Alemannia, conversus.

|91v|

Tempore secundi prioris huius conventus, reverendi patris fratris Antonini, post [postea?] huius urbis antistitis, ab anno Domini Mccccxxxviiij ad Mccccxliiij infrascripti habitum susceperunt et professi sunt, habitis votis a maiori fratrum vocalium parte capitulariter congregatis.

18. Frater Antonius de Eugubio.

19. Frater Bartholomeus Dominici de Fighino.

20. Frater Leonardus de Glanciano, postea magister in theologia

21. Frater Paulus de Glanciano, conversus, senensis dominii [senensis dominii con tratto grafico che raccorda nn. 20 e 21].

22. Frater Bartholomeus Iulianus(?) Stagii de Florentia.

23. Frater Vilielmus Nicolai Alemannus, oriundus Florentie.


Guillelmus Nicolai de Aquis Teutonicus (Aachen, Germania), contestata affiliazione tra S.Marco e SMN 1478: AGOP IV.3, f. 61v (1474) e ss.


24. Frater Antonius Ragusinus Dalmatus, conversus.

25. Frater Michael Bartholomei To(?)inus Florentinus, qui postea sarabaita effectus est.


■ "sarabaiti" = falsi monaci, per la degenerazione dei veri monaci, i girovaghi, la corruzione del monachesimo di campagna. Il termine "sarabaita" deriva dall'egiziano <sar> = disperso e <abet> = monastero e significa "uno che vive per conto proprio". Dice Cassiano: "Dal fatto che si staccavano dalle comunita` dei cenobi e ognuno per conto suo badava ai propri bisogni, sono stati chiamati, con termine proprio della lingua egiziana, <sarabaiti>". Secondo altri, deriverebbe dall'aramaico <sarab> = ribelle.


26. Frater Iulianus Naldi de Florentia, postea magister in theologia et acceptissimus predicator.

27. Frater Marianus Vernaccia Florentinus, postea magister in theologia.


■ Non registrato tra i deceduti del convento San Macro; registrato invece dalla CrSMN n° 746 († 10.VIII.1499, 73enne; «conversatio eius non erat multum affectuosa fratribus»), che conferma vestizione sanmarchina. Verosimilmente dunque trasfiliato all'altro convento fiorentino. AGOP  IV. 3, f. 290r «magister Marianus Vernaccius, et socius suus frater Albertus, faciat penitentiam gravioris culpe, alias incarceretur» (16.III.1475). AGOP  IV. 12, f. 49v: «Magister Marianus Vernatius, conventus S. Marie Novelle, fit vicarius congregationis Tuscie cum plenaria potestate etc. Die XV ut supra (= februarii 1499), Rome». Cf. AFP 1970, 126 n. 5.


28. Frater Laurentius Petri de Sancta Maria in Pruneto.

29. Frater Dominicus Petri de Guerrucis, qui postea heremiticam vitam duxit in loco Iliceti, nunc membrum huius conventus.

30. Frater Iohannes Enrici Theutonicus, natus Florentię.

31. Frater Alexius Iacobi Albizius, civis florentinus.

32, 33. Frater Iohannes et frater Reginaldus, germani, de Alemannia, nepotes supradicti fratris Iohannis, qui de Rome [sic] dicebatur.

34. Frater Antonius de Turino Pedemontanus, qui primo ab ordine, post a christiana fide defecit, maumetanus effectus in Thunice Aphrycę, ubi et uxorem duxit. Sed adnavigantibus illuc quibusdam mercatoribus nostratibus, exquisivit quidnam esset de fratre Antonino. A quibus cum intellexisset illum in pontificato florentino vita functum, et in sue sanctitatis argumentum Deum miracula plurima per eum et extinctum operari, rediens tunc ad cor et de suis criminibus ingemiscens, Dei et beati Antonini - cui se commendavit - auxilio roboratus, fidem christianam quam publice abnegarat, publice coram infidelibus confiteri et ut verissimam praedicare cepit. A quibus martyrii palmam, diro mortis cruciatu fortiter reportavit, prout latius comprehendit dominus Franciscus de Castillione, non minus fideliter quam eleganter, in gestis beati Antonini.

Tempore primi prioratus fratris Iuliani Lapaccini Florentini, ab anno Domini videlicet Mccccxliiij usque ad alterum annum et insequentis dimidium, infrascripti habitum susceperunt et pro consuetudine ordinis solemniter professi sunt, videlicet:

35, 36. Frater Baptista Antonii de Florentia, et frater Iohannes Nicolai Florentinus, die xxa iunii Mccccxliiijto simul professi sunt.

37. Frater Antonius Hieremię de Scarparia.

38. Frater Iohannes de Francia.

39. Frater Andreas Leone Antonii Bonizius de Terzolla, recepit habitum die ultima novembris 1445, induente fratre Antonino, tunc reverendo vicario generali Thuscię reformate; professusque die secunda decembris 1446, priore fratre Nicolao de Carmignano.

40. Frater Nicolaus Philippi de Fesulis, conversus.

Tempore prioratus fratris Nicolai de Carmignano, ab dimidio anno 1445 usque ad expletum annum Mccccxlvjm, infrascripti ad habitum et professionem admissi sunt:

41. Frater Christophorus Iohannis Masius, civis florentinus.


■ 7.III.1475 trasfiliato e assegnato al convento SMNovella (AGOP IV.3, f. 65r; cf. CrSMN n° 706: † 1479); e dunque il suo nome non compare nella sezione IV: filii huius conventus qui pro tempore morientur.


42. Frater Christophorus, conversus, lombardus.

|92r|

Tempore prioratus fratris Baptiste de Reate, videlicet ab anno Domini Mccccxlvj ad annum Mccccxlviij, infrascripti tum recepti ad habitum tum solemniter professi:

43. Frater Iohannes Andree de Marignolla, conversus.

44, 45. Frater Michael, frater Dominicus, de Bononia, germani.

46. Frater Petrus Theutonicus.

Tempore secundi prioratus fratris Iuliani Lapaccini, videlicet ab anno Domini 1448 ad annum Domini 1454 vel circa, infrascripti ad habitum et post ad professionem admissi:

47. Frater Anselmus Matthei de Scarperia.

48. Frater Iulianus Mariotti de Florentia.

49. Frater Iohannes Dominici lanifici, Florentinus.

50. Frater Hieronymus de Barberino, conversus.

51. Frater Iacobus, conversus, de Florentia; hic factus est clericus in ordine et sacerdos, obiitque Bononię 1504.

52. Frater Hypolitus de Castilione Lombardię, conversus.

53. Frater Nerius Florentinus, conversus.

54. Frater Symon Bartholomei de Bertis, civis florentinus, qui post in Sancta Maria Novella effectus est magister in sacra theologia, fuitque magnus predicator et ubique in suis praedicationibus acceptissimus. Obiit in conventu lucensi.

Tempore prioratus fratris Antonii de Vercellis, videlicet anno Domini Mccccliiij cum tribus mensibus alterius anni, infrascripti habitum sumpserunt et in eo professi sunt:

55. Frater Thomas Iohannis de Olandia, professus est xxva die martii Mcccclvto.

56. Frater Nicolaus de Feltro, qui professionem fecit in conventu bononiensi, ubi tamquam nativus acceptatus fuit autoritate huius fratris Antonii, qui in vicarium generalem assumptus fuerat.

Tempore fratris Martini de Claris, alias de Brixia, ab anno videlicet Domini 1455 ad 1456, infrascripti tum ad habitum tum ad professionem admissi:

57. Frater Iulius Dominici de Ponte ad abbatiam Fesuleam.

58. Frater Enricus Urbani de urbe Zimberiaco in Sabaudia.

59. Frater Felix Christophori de Cortonio.

Tempore primi prioratus fratris Sanctis Iohannis Schiattesii, ab anno Domini 1456 ad 1458, plures habitum sumpserunt, sed infrascripti professi sunt:

60. Frater Bartholomeus Bartholomei del Bulletta de Florentia, professus est prima die octobris 1457.

61, 62, 63. Frater Lucas Michaelis de Florentia (huic priori fuit postea datus habitus conversorum); frater Dominicus Iohannis de Trivillio; frater Iacobus de Rigosa de Bergomo: hi tres professi sunt die 3a martii 1457.

64. Frater Petrus Paulus domini Poggii de Florentia, professus est die 2a aprilis circa horam nonam 1458.

65. Frater Bernardus Aldobrandini de Aldobrandinis, civis florentinus, professus est 28a die aprilis 1458.

66. Frater Leonardus ser Uberti de Florentia, professus est die 21 iulii 1458. Hic fuit postea socius reverendissimi magistri Leonardi Mansueti de Perusio, nostri ordinis generalis magistri. Obiit Romę in conventu Sancte Marię supra Minervam, peste percussus.

Tempore prioratus fratris Iacobi de Aragonia, aliqui ad habitum, aliqui ad professionem; sed ad professionem infrascripti recepii fuerunt, videlicet:

67. Frater Vincentius Bernardi de Brunettis, professus est kalendis ianuarii 1458 more florentino, secundum ecclesiam 1459.

|92v|


R. Creytens, AFP 27 (1957) 294-301 = ed. di ff. 91r-93v.

A.F. Verde, La Congregazione di San Marco dell'ordine dei frati Predicatori. Il 'reale' della predicazione savonaroliana, MD 14 (1983) 151-237; cf. pp. 156n, 165-207.


precedente successiva