precedente successiva

Chronica conventus Sancti Marci de Florentia OP
parte III: filii conventus: vestizione e professione, ff. 91r-144v (1435-1612)

■  Firenze, Bibl. Laurenziana, S. Marco 370  

 

 

 

|92v|

68. Frater Sebastianus, qui antea Castellanus dicebatur, Ducci de Aldimaribus, florentinus civis, professus est solemniter 25 ianuarii 1458 post completorium.

69. Frater Iulianus, qui Domitius antea dicebatur, Ducci de Aldimaribus: germani fratres [= 68 e 69].

70. Frater Antonius Angeli chartularii, de Florentia. Hi duo [= 69 e 70] simul professi sunt solemniter xa martii 1458 post completorium.

Tempore secundi prioratus venerabilis patris fratris Sanctis Schiattesii, infrascripti solemniter sunt professi, videlicet:

71. Frater Antonius Angeli de Laione, solemniter in capitulo professus est die sexta aprilis 1459. [altra mano aggiunge:] mortuus est Senis

72. Frater Dominicus Bartholomei de Pisis, professus est die 12 maii 1459.

73. Frater Iohannes ser Alberti de Florentia, germanus prefati fratris Leonardi, solemniter professionem fecit die 7a iulii 1459.


Suo fratello: frater Leonardus ser Uberti de Florentia (n░ 66). Di fatto gli antroponimi Albertus/Ubertus si scambiavano.


74. Frater Alexander Philippi Rinuccinius, civis florentinus nobilissimus, professus est die 9a novembris 1459.

75. Frater Gabriel Bastiani Guasconius, civis florentinus, solemniter professus est xxva ianuarii 1459.

76. Frater Michael Bartholomei, conversus, professus est die 29 ianuarii 1459.

77. Frater Marcus filius Petri del Bucho, vinatterii, Suchielli de Florentia, professus est 2a aprilis 1460.

78. Frater Antonius de Berghomo, conversus, professus est die 15 iunii 1460.

79. Frater Gregorius, conversus, de Florentia; professus est die 15 iunii 1460.

80. Frater Hieronymus Lucę aluptarii(?) de Florentia, professus est die 2a februarii 1460.

Tempore prioratus fratris Honophrii Romuli de Florentia, receperunt aliqui habitum nostri ordinis; professi autem fuerunt infrascripti solemniter coram fratribus de more in capitulo congregatis:

81, 82. Frater Petrus Christophori dell'Opera Pagagnottus, et frater Stephanus Stephani de Florentia:
hi duo simul professi sunt xxij maii 1461.

83. Frater Benedictus Christophori Paghagnottus de Florentia, adhuc adolescens habitum sumpsit et professus est die xxiija augusti 1461.


Seguiva testo di 5 righe, poi barrato. Al marg. sinistro si legge: hoc est fabulosum, ideo deletum.


84. Frater Nicolaus Baptistae de Pisis, professus est eadem xxiija die augusti 1461.

85. Frater Ludovicus Angeli Tucci, chartularii, de Florentia, professus est die vja novembris 1461.

86. Frater Raphael Petri de Florentia, solemniter de more professus est die xiij novembris 1461.

87. Frater Hieremyas Matthei de Scarperia, germanus supramemorati fratris Anselmi, professus est 4a decembris 1461.

88. Frater Franciscus Bernardi ser Cambii Salviatus Florentinus, professus est xxiiija decembris 1461.

89. Frater Andreas Nicolai de Anselmis Florentinus, professus est die quinta martii 1461. Obiit 1516.

90. Frater Iohannes de Viglevono, professus est die xviiij martii 1461, conversus.

91, 92. Frater Bernardus Ghardi de Florentia, frater Bartholomeus Pauli Bencius Florentinus:
hi duo a prefato priore simul ad habitum recepti, evoluto probationis anno in eius manibus professi sunt xxija maii 1462.

|93r|

Tempore prioratus fratris Antonii Syculi, infrascripti solemniter in eius manibus professi sunt:

93. Frater Sanctes de Regno, conversus, professus est solemniter die viiij augusti 1462.

94. Frater Paulus Petri ser Pauli, professus est in manibus supradicti die xa octobris 1462.

Tempore tertii prioratus venerabilis patris fratris Sanctis Schiattesii, solemniter coram fratribus de more in capitulo congregatis, in eius manibus infrascripti, videlicet:

95. Frater Franciscus Antonii Francisci Tubicinis de Florentia, professus est in eius manibus solemniter xvija decembris 1463.

96, 97, 98. Frater Sebastianus de Perusio, frater Zenobius Matthyae de Florentia, frater Dominicus Clementis barbitonsoris de Florentia:
hi tres simul professi sunt in manibus reverendi vicarii generalis utriusque Lombardiae fratris Antonii de Finario xviij februarii 1463.

Nota quod dictus frater Sebastianus de Perusio receptus fuerat in conventu perusino, et pro ipso eodem conventu professio eius facta intelligitur secundum declarationem magistri ordinis reverendissimi.


■ L'aggiunta della Nota sottolinea, in occasione dell'eccesione, la regola della filiatio conventus di Parte III.


99. Frater Thomas, antea Antonius, Vannelli fornarii de Florentia, professus est in manibus fratris Sanctis xa martii 1463. Hic effectus est magister in theologia extra nostram Congregationem.

100. Frater Petrus Dini aromatarii de Angelo(?), antea Hieronymus, solemniter professus est die xiij aprilis 1464.

101. Frater Stephanus de Brixia, conversus, professus est 29 martii 1465(?). Hic in ordine factus est clericus et sacerdos.

102. Frater Mattheus Marci Quirici de Florentia, professus est in manibus fratris Sanctis solemniter 22a augusti 1466.

103. Frater Hieronymus Francisci Bianciardus, civis florentinus, in manibus eiusdem professus est solemniter <  .  .  > maii 1468.

104. Frater Bonifatius Iohannis de Salodio, professus est in manibus eius die  <  .  .  > mensis 1469.

105, 106, 107. Frater Petrus Locti Petri Pauli de Loctis de Florentia, frater Iordanis Alberti de Florentia, frater Iohannes Bartholomei Nigi de Florentia:
hi tres una in manibus prefati prioris fratris Sanctis solemniter de more professi sunt die 31 septembris 1470.

108. Frater Laurentius Nicolai de Uzano solemniter in eius manibus professus est xxij octobrÝs 1470.

Tempore prioratus fratris Andreę de Terzolla aliquot habitum receperunt. Infrascripti autem in eius manibus sunt professi solemniter in capitulo coram fratribus:

109. Frater Franciscus de Cascia, conversus, professus est die quinta augusti Mcccclxxij.

110, 111. Frater Christophorus Petri de Viculo Mugelli, frater Thomas de Monte Marciano conversus:
hi duo simul in eius manibus professi sunt xija martii 1472.

112. Frater Dominicus Pauli de Florentia, in eius manibus solemniter est professus xxiiija martii 1472.

113. Frater Gregorius, conversus, de Mediolano, professus solemniter est pro more in eius manibus xija martii 1472.

114. Frater Barnabas Symonis de Canali de Lunigiana, professus in manibus reverendi fratrÝs Pauli de Placentia, vicarii generalÝs utriusque Lombardiaę, iija iulii 1474; eo videlicet anno quo conventus hic restitutus fuit lombardis.

Tempore quarti et ultimi prioratus fratris Sanctis Schiattesii, infrascripti in eius manibus solemniter de more professi sunt:

115. Frater Iohannes Massarii de Petra, solemniter in eius manibus professus est xxa aprilis 1475.

116. Frater Torellus de Torellis de Florentia, solemniter in eius manibus professus est. Obiit in conventu geminianensi.

|93v|

Tempore prioratus fratris Alexandri Rinuccini, infrascripti professi sunt, omni solemnitate habita quae in nostris constitutionibus habetur de profitentibus:

117. Frater Thomas Symonis Strada de Florentia, professus iamdiu in conventu aquilano, fuit per rev.mum magistrum ordinis tra<ns>latus ad conventum Sancti Marci de Florentia, et ibi magna omnium fratrum exultatione et summo omnium vocalium consensu, pro sanctitate viri in filium huius Sancti Marci conventus nativum admissus die xxj iunii 1476.

118. Frater Baptista Antonii de Decomano, solemniter professus est die  <  .  .  >, mense  <  .  .  >, anno 1476.

119. Frater Apollinarius Iacobi de Paravisino de Cassano, professus est solemniter ut supra, 27 iulii 1476.

120. Frater Ambrosius Iacobi de Bianchis de Mediolano, professus est solemniter viij novembris 1476.

121. Frater Sylvester filius Andreę Lucę Marruffus Florentinus, professus est solemniter ut supra, viij novembris 1476.


R. Creytens, AFP 27 (1957) 294-301 = ed. di ff. 91r-93v. T. S. CENTI, Fra Silvestro Maruffi, Siena (Ed. Cantagalli) 1996, pp. 80.


Tempore prioratus fratris Baptistae Antonii de Florentia, infrascripti - adhibita solemnitate omnimoda in constitutionibus de profitentibus contenta - professi sunt:

122. Frater Marcus Bartholomei Dominici de Antella, in manibus dicti prioris ut supra professus est 28 aprilis 1478.

123. Frater Bernardinus Andreę Symonis de Castrofranco superiori, professus est 28 maii 1478.

124, 125. Frater Antoninus Christophori de Radda sub eodem priore professus est, frater Marcus Dominici de Caregio, conversus, professus est simul: die xxiija octobris 1478, post completorium.

126. Frater Franciscus Andreę Dominici Mei de Mehis Florentinus, solemniter in manibus supradicti prioris fratris Baptistae professus est die xxa novembris 1478, circa primam horam noctis. Hic fuit magnus et ubique gratissimus predicator. Postea anno Domini 1497 ascitus in procuratorem totius ordinis in curia romana a rev.mo ordinis magistro Iohachino Turriano Veneto; quo magistro ordinis vita simul et officio functoque, vicarius generalis extitit totius ordinis. In quibus officiis vita excessit in conventu Sancte Sabine de Urbe, MD, die xxviija novembris. Et sic transit mundus et concupiscentia eius.

127. Frater Carolus Philippi Rinuccini, civis florentinus

128, 129, 130, 131. Frater Augustinus Bardi Ritaffe de Florentia; frater Laurentius de Giusephis de Florentia; frater Alexander Iohannis de Pistorio; frater Sanctes Hectoris de Perusio:
hi quattuor simul in manibus prefati prioris
fratris Baptistae, elapso probationis anno, habitis suffragiis oportunis, solemniter sunt professi 2a februarii 1478.

Tempore prioratus venerabilis patris fratris Nicolai de Pisis, infrascripti - servata solemnitate constitutionum - publice in eius manibus sunt professi:

132. Frater Christophorus Massarii de Petra, professus est in manibus prefati prioris in oratorio Sanctę Marie de Saxo in agro casentinati, ubi fratres propter pestem confugerant, die  <  .  .  >, mense  <  .  .  >, 1479.

133, 134. Frater Iulianus Giuseppi, germanus predicti fratris Laurentii; frater Iacobus de Forlivio, conversus: ambo professi sunt in eodem loco, <  .   .   . >, 1479.

|94r|

precedente successiva