precedente successiva

Regesta litterarum
fratris Leonardi de Mansuetis de Perusio, 1474-1480

■ AGOP IV.3 (1474-79): Provincia Romana ff. 52-69, 125-129, 290-307 ■

    ë  

|66r|

 Magister Dominicus Iohannis, conventus Sancte Marie Novelle de Florentia, fuit exemptus ab omni potestate inferioris et reductus immediate sub cura rev.mi magistri; potest tamen participare absolutionem generalem que fit in capitulis, et potest cum uno socio ire ad monasteria civitatis Florentie, sicut plenius patet in copia quam mihi reservavi signatam .D. Datum Rome die xxij aprilis 1475.

Frater Iohannes Sanctes, de conventu Sancti Dominici de Castello, fuit factus vicarius super dicto conventu in capite et membris, in spiritualibus et temporalibus, cum potestate visitandi, corrigendi, incarcerandi, absolventi priorem, et etiam firmandi et omnia faciendi oportuna, etiam si mandatum exigant secialiter; et mandatur omibus quod obediant. Datum Rome, xxiiij aprilis.

Frater Iohanninus de Aretio habuit licentiam morandi usque ad sequens capitulum generale in abbatia castri Burgi Sancti Sepulcri diocesis castellane, vel alibi in dicta diocesi, preterquam in civitate Castelli, ad officiandum etc., et potest recipere elemosinas. Nullus inferior, sed propter debitum vel delictum etc. Datum Rome, xxvj aprilis.

Frater Tuccius de Bentrovato, baccalarius, fuit assignatus in suo conventu Terracene. Datum Rome, xxvj aprilis.

Frater Antonius Mariani de Pisis fuit assignatus in conventu perusino. Datum Rome, 26 aprilis.

Fratri Ludovico, priori conventus pisani, precipitur quod vadat cum fratre Gabriele de Alzano ad videndum et examinandum computa et ratiocinia conventus lucensis, et inquirat si dictus frater Gabriel fecit fraudem vel malitiam in dictis ratiociniis, sicut sibi imponitur, et mandatur priori quod ostendat sibi libros; et potest precipere sub censuris et aliis remediis pro investiganda veritate, et stabitur sue dat(e) minationi. Datum Rome, ij maii.

Fratri Iocobo Mariani, priori Santi Tho(mme) de Piperno, precipitur quod expellat a Piperno et terminis eius fratrem Thommam et fratrem Marcum, qui multa scandala perpetrarunt; et si post duos dies non recesserint, incarcerentur, etiam cum auxilio brachii secularis, et non relaxentur sine licentia rev.mi magistri. Et mandatur omnibus fratribus ordinis quod in hoc priori faveant, et non detur auxilium dictis fratribus Thomme et Marco. Datum Rome, ij maii.

Frater Evangelista de Argentina, conventus Ananie, fuit assignatus in conventu a driensi provincie Regni, nationis Aprutii. Datum Rome, ij maii.

Frater Baptista Manfredi de Serrezzana. propter necessitates suas et genitricis eius, habet licentiam morandi extra ordinem in locis et cum personis honestis, usque ad sequens capitulum generale; et potest officiare ecclesias et cappellas, et recipere elemosinas et confiteri omnibus

Frater Zenobius della Casa de Florentia habuit licentiam morandi extra ordinem, et officiandi ecclesias et capellas, et recipiendi elemosinas, et confitendi omnibus fratribus et ter in anno ab omnibus. Nullus inferior, nisi propter debitum vel delictum. Datum Rome, vj maii.

Frater Tuccius de Bentrovato, baccalarius, fuit assignatus in lectorem principalem sui conventus terracenensis, et mandatur priori et fratri Antonio Sanguini(?) custodi librorum et aliis oficialibus quod commodent sibi libros ad studendum. Datum Rome, vj maii.

Frater Simon Dominici de Florentia fuit assignatus in conventu pistoriensi. Datum Rome, ix maii.

|66v|

Frater Vincentius Michaelis de Pistorio, qui proposuit renuntiare officio penitentiarie quod aliquandiu in Urbe exercuit, fuit asssignatus in suo conventu pistoriensi, ubi confessionum audientie et aliis religiosis operibus vacare poterit. Datum Rome, x maii 1475.

Magister Dominicus de Sutrio habuit licentiam ire ad balnea propter suas infirmitates et morari quantum oportunum iudicabit, indeque redire ad conventum sibi deputatum; et potest recipere elemosinas pro infirmitatibus et necessitatibus suis sine impedimento alicuius inferioris. Nullis obstantibus quovis modo. Datum Rome, x maii.

Frater Ambrosius Nicolai de Castello, prior conventus Sancti Dominici de Castello, habuit literas gratiose absolutionis a suo officio; quas cum legi fecerit in capitulo coram fratribus, intelligatur absolutus; et mandatur sibi in meritum obedientie quod ad omnem requisitionem vicarii, qui est super dicto conventu, reddat administrationis sue rationem. Datum Rome, xv maii.

Fratri Ambrosio Nicolai prefato fuit concessa cella in suo conventu Sancti Dominici de Castello que olim fuit fratrsi Nicolai Malevalse de Castello et est posita in dormitorio aniquo inter librariam et cellam fratri Bartholomei Dominici senioris, et potest etiam recipere et ipsa uti cumomnibus pertinentiis toto tempore vite sue sine alicuius inferioris molestia. Adveniente tamen rev.mio magisstro ordini cum revldo provincaile, dicta cella eroum usibus deputatur. Datum Rome, xv maii.

Magister Gabriel de Florentia fuit factus visitator conventus terracenesis et vicarius cum plenissima potestate etiam absolvendi priorem et officiales, et instituendi et confirmandi, ex??andi, ordinandi, incarcerandi et liberandi, et omnia faciendi oportuna, etiam si mandatum exigerint speciale; et pro cohercendis illis qui portant arma invasiva(?) potest invocare brachium seculare, et etiam pro illis qui alias inreligiose vivunt. Mandatur sibi quod acceptet, et fratribus quod obediant. Datum Rome, xviij maii.

Magister Iacobus Dominici de Florentia, qui dicitur habere licentiam a vicario provincie docendi et legendi in Petra Sancta, habuit confirmationem dicte licentie, et concessionem de novo quod possit illuc ire cum fratre ?? ???? vel alio socio sibi grato, sine inferioris molestia. Datum Rome, xviij maii.

Frater Iacobus de Venetiis, conversus, de convento lucensi fuit assignatus in conventu Sancti Petri Martyris de Moriano, si tamen placuerit rev.do vicario generali observantie Lombardie. Datum Rome, xxiiij maii.

Frater Zenobius della Casa, conventus Sancte Marie Novelle de Florentia, fuit confirmatus in priorem conventus Sacnti Dominici de Terracina cum solita potestate, etiam recipiendi unum conversum ad ordinem, et mandatur omnibus quod obedient; et suppletur omnis defectus, si quis forsitan interfuisset in electione, quamvis omnes elegerint unanimiter. Datum Rome, xxx mensis maii.

Presidenti conventus Sancte Marie Novelle committitur quod cogat fratrem Petrum Mathei degli Uccellini, si est debitor d(omini) Petri Paganelli, ad solvendum omne id in quo ei tenetur, preceptis censuris et modis omnibus oportunis. Datum Rome, xxxj maii.

|67r|

1475

Frater Benedictus Iohannis de conventu Sancti Martini de Eugubio propter inopiam fratrum suorum habuit licentiam standi extra ordinem per biennium, et officiare ecclesias, recipere elemosinas et confiteri ter in anno de omnibus. Datum Rome, ij iunii 1475.

Fratri Petro, priori conventus Sancti Miniatis, committitur quod si sue consientie videtur, tradat fratri Michaeli de Florentia converso scapulare album. Datum Rome, 3 iunii.

Frater Dominicus de Pisis fuit ex commissione apostolica institutus vicarius civitatis Caffe et totius Societatis terre Peregrinantium, cum plenissima potestate tam in capite quam in membris, cum auctoritate solita concessa dicto vicario tam apostolico indulcto [sic] quam ab ordine. Nullus inferior molestet. Et mandatur omnibus quod obediant. Datum Rome, prima iunii.

Magister Dominicus de Sutrio habuit licentiam morandi extra ordinem et serviendi ecclesiis et cappellis, et ministrandi sacramenta; sit tamen sub obedientia ordinis, et possit conveniri coram priore - in cuius terminis erit -ratione delicti vel contractus; et potest confiteri totiens quotiens et de reservatis ter in anno, et potest petere et recipere elemosinas, non obstantibus ordinationibus Perusii celebratis vel aliis. Datum Rome, ix iunii.

Frater Thommas de Prato habuit in suo conventu pratensi concessionem celle que olim fuit fratris Iohannis d. Gilie, non obstantibus quibuscumque aliis literis factis in contrarium. Datum Rome, die xix iunii.

Rev.mus magister ordinis assignavit capitulum provinciale in conventu Ananie, relebrandum die xxiij mensis octobris proxime futuri; et transtulit de conventu terracinensi - ubi fuerat assignatum - ad dictum conventum Ananie quia conventus terracinensis propter inopiam et alias causas non poterat recipere. Datum Rome, xix iunii.

Frater Thommas et frater Leonardus de Pistorio fuerunt assignati in conventu perusino propter pulsanda organa et alias causas. Datum Rome, xxi iunii.

Magister Iohannes Caroli fuit factus regens studii conventus Sancte Marie Novelle de Florentia cum gratiis consuetis. Datum Rome, xxi iunii.

Magistro Michaeli de Moriello, inquisitori Carcassone, fuit commissa causa magistri Guillielmi Nicolai de Aquis, qui conqueritur de priore et patribus et fratribus conventus Sancte Marie Novelle de Florentia, super iniuriis et dannis [sic] sibi illatis, et maxime super quatuor articulis sua propria manu scriptis; et data est sibi plena auctoritas iudicandi inter dictas partes. Que partes, scilicet magister Guillielmus et magister Laurentius de Gherardinis, prior conventus florentini, promiserunt servare quicquid per ipsum magistrum Michaelem fuerit iudicatum. Nullus inferior contradicat vel se predictis opponat aut iudicandis, nullis obstantibus. Datum Rome die xxiij iunii.


«Frater Vilielmus Nicolai Alemannus, oriundus Florentie» prende abito domenicano e professa per il conv. di San Marco, tra 1439 e 1444. Cf. C. Piana, La facoltà teologica dell'università di Firenze nel Quattro e Cinquecento, Grottaferrata 1977, 173 (5.IX.1482), 451 (magistero in teologia 10.I.1461), 522b. Creytens, Santi Schiattesi, AFP 27 (1957) 230 n. 152: «Le 30 juillet 1475, le maître général permit à Guillaume de quitter la province romaine et de se retirer dans n'importe quel couvent de l'Ordre (Reg., f. 68v). Le 3 juin 1477 il l'assigna à Lucques avec l'obligation d'y rester jusqu'à ordre contraire (Reg., f. 303r)».  MOPH VIII, 351/12-16, e sentenza dei giudici 10.V.1478 (ib. pp. 351-52). Orlandi,“Necrologio” II, pp. 584, 585, 607, 672b voce "Guglielmo Nicolai" (non registrato tra le biografie della cronica); ma le molteplici testimonianze di questo regesto AGOP IV.3 aiuterebbero non poco a ricostruire la storia conflittuale di questo religioso ("fiorentino ma d'origine tedesca") col convento novelliano.


|67v|

Priori et patribus ac fratribus conventus Sancti Dominici de Urbeveteri fuit data licentia vendendi et alienandi hospitium Cetone, cum omnibus possessionibus suis, dummodo pretium convertatur in reparationem ecclesie et in utilitatem evidentem conventus, et serventur tractatus et solennitates prout de iure requiritur. Datum Rome, xxv iunii  1475.

Frater Iohannes Antonius de Fulgineo fuit remotus a suo conventu Fulginei et assignatus in conventu Sancte Marie Novelle de Florentia, cum mandato quod infra spatium trium dierum accipiat iter. Datum Rome die xxvj iunii.

Frater Petrus de Trevio conventus Fulginei fuit remotus a dicto conventu et assignatus in conventu viterbiensi, cum mandato quod infra triduum vadat. Datum Rome die xxv iunii.

Frater  Angelus de Anchona fuit translatus ad conventum Sancti Petri Martyris de Asculo de suo conventu anchonitano, et ibi factus filius nativus si maior pars fratrum consenserit. Datum Rome die xxv iunii.

Frater Antonius Dominici, conventus Sancti Thomme de Aquino in castro Floriani, qui dubitabatur apostatasse, incurrisse censuras et perdidisse gratias ordinis, declaratur ab omnibus absolutus, dispensatus et restitutus, et non potest ab aliquo inferiore molestari ex hoc. Datum Rome, xxvij iunii.

Conventui Sancti Thomme de Aquino in castro Floriani datur hec gratia quod de cetero, si sint ibi tres vocales, possint eligere priorem secundum formam constitutionum, et nullus inferior in hoc eos molestet. Datum Rome die xxvij iunii.

Magister Bartholomeus Zachius de Vulterris fuit confirmatus in priorem conventus Sancti Spiritus de Senis cum potestate solita, et potest exequi ultimas voluntates, recipere ad ordinem clericos et conversos et homines de Penitentia, quorum cura sibi committitur, et potest eligere confessorem etc. Datum Rome, xxvij iunii.

Priori et fratribus conventus Sancti Spiritus de Senis ac fratribus universis presentibus et futuris precipitur sub pena gravioris culpe, privationis omnium bonorum et gratiarum ordinis ac absolutionis ab officiis eorum et sub pena excomunicationis late sententie, quod de cetero nullus auferat vel auferri consentiat aliquid de cilicio sancte Catherine de Senis, neque portet aut portari consentiat extra conventum. Datum Rome, xxx iunii.

Magister Nicolaus Stephani de Viterbio, electus in priorem a maiori et saniori parte fratrum conventus Sancte Marie in Gradibus de Viterbio, fuit confirmatus cum auctoritate solita, etiam recipiendi clericos et conversos et ad habitum de Penitentia, exequendi ultimas voluntates, presentandi fratres pro audientia confessionum et pro suscipiendis ordinibus, et eligendi confessorem et electum mutandi; et mandatur omnibus quod sibi obediant. Datum Rome die prima iulii.

Magister Petrus Gundisalvi de Latorre, hyspanus, fuit factus vicarius conventus Sancte Sabine donec prior ibi sit presens, et propter hoc non privatur conventualitate vel camera conventus Minerve; et potest reverti ad placitum sine molestia alicuius inferioris, et nullus impediat sub pena excomunicationis late sententie. Datum Rome, iij iulii.

|68r|

precedente successiva