precedente successiva

Cronica conventus Sancti Dominici
de Fesulis OP

 ■  pars I: acta et gesta conventus, ff. 1r-39v (1406-1678 ca.)  ■

 

 

 

|f. 7r|

Franciscus Pierfilippi de Pandolfinis, qui obiit die  *  *  *  iulii 1520, in testamento suo reliquit conventui Sancti Dominici de Fesulis ordinis Predicatorum duas spallerias, cum duobus panchalibus, pro usu sacristie et conventus, et non aliter vel alio modo; cum hoc onere quod teneantur fratres dicti conventus eas commodare filiis et heredibus dicti testatoris pro usibus eorum, dummodo non possint gravari dicti fratres ad eas commodandum illis ultra quatuor vel sex vices quolibet anno, et pro octo diebus pro qualibet vice. Hec extracta sunt ex eius testamento de verbo ad verbum. Dictas spallerias cum panchalibus recepimus ab heredibus eius post mortem eius, videlicet die 12 iulii 1520. Longitudo tam spalleriarum quam panchalium est duodecim brachiorum; latitudo vero spalleriarum trium brachiorum et latitudo panchalium duorum fere brachiorum minus octava parte brachii.

Anno Domini 1521, tempore prioratus fratris Seraphini de Bellandinis de Florentia, edificati sunt muri pullarii gallinacei de mense aprilis, cum cloaca vel clodina extra muros horti maioris.

Eodem anno, quoniam amotum fuerat altare maius ecclesie, tertia vice iam consecratum est. Nam primo fuerat consecratum anno Domini 1435, ut superius patet in carta 4; secundo propter amotionem altaris consecratum fuit anno Domini 1502, ut patet supra carta 4 et 6; tertio quoniam iterum amotum fuit altare, consecratum est die 14 iunii 1521 ab episcopo fesulano domino Gulielmo de Folchis, in honorem Dei et beati Dominici confessoris et beati Barnabe apostoli, cum eisdem reliquiis, videlicet sancti Bartholomei apostoli et sanctorum martirum Laurentii, Felicissimi, Agapiti et Anastasii et sancte Marie Magdalene. Qui reverendus episcopus dedit indulgentiam, in ipso die consecrationis, unius anni; in anniversario etiam eiusdem consecrationis, dies XXXX indulgentie.

Anno MDXXIII, priore fratre Seraphino supradicto, consecratum fuit altare in cappella iuxta portam ecclesie, ad dexteram partem intrantibus ecclesiam, quia tabula que ibi prius fuerat, fracta erat; et ea amota, apposita est ibi tabula nova lapidea. Et hoc anno supradicto, die XXVII novembris, feria VI, consecratum fuit totum dictum altare a domino Gulielmo de Folchis episcopo fesulano, inclusis in ipso lapide reliquiis trium sanctorum martyrum et reliquiis sancti Antonini archiepiscopi florentini. Consecratum autem fuit ad nomen et memoriam sive titulum sancti Hieronymi presbyteri et doctoris ecclesie, et sancti Antonini archiepiscopi florentini et confessoris, ordinis Predicatorum. Traditaque indulgentia unius anni in ipso die consecrationis eiusdem. Concessit ipse reverendus episcopus in anniversario eiusdem consecrationis, et in festo sancti Hieronymi et sancti Antonini, dies XXXX indulgentie.

Item, existente priore prefato Serafino, anno Domini 152(?) constructus fuit murus, scilicet pars < ? ? ? > in orto superiori ex parte orientis, videlicet versus <  ?   ?   ?   > ex parte < ? ? ? > existente vicario in dicto conventu ?? Alexandro < ? ? ? >, in quo fuerunt <  ?   ?   ?   >[1].

|f. 7v|

MDXXV

Anno Domini MDXXV, tempore primi anni prioratus fratris Cherubini Nicolai de Primeranis, reedificata fuit pars murorum - circa brachios XXXX - ortus versus meridiem, iustam portam comunem; que propter pluvias corruit, et ex elemosinis diversorum civium constructa fuit. In qua expositi fuerunt circa ducati XXX aurei(?).

Item eodem anno reedificatum et ampliatum fuit capitulum novitiorum positum in dormitorio novitiatus, in quo expositi fuerunt circa ducati XX, habiti ex elemosinis benefactorum.

Item dipicta fuit tabula altaris capituli novitiorum, in qua est imago Virginis Marie adorantis genuflexe puerum Yesum existentem in manibus Angeli et Ioseph, et figura Sancte Agnesis virginis; que picta fuit a fratre Paulo de Pistorio, fratre nostre Congregationis. In qua tabula et ornamento eius, expositi fuerunt ducati habiti in elemosinis a diversis benefactoribus nostris.

Anno Domini MDXXVI, die III augusti, venit in hunc conventum reverendissimus generalis totius ordinis nostri, frater Franciscus de Silvestribus de Ferraria, theologiẹ professor eximius, existente priore conventus fratre Seraphino Pauli de Bellandinis; celebravitque in conventu solemnitatem beatissimi Dominici patris nostri et missam in ea solemnitate cantavit. Declaravit autem, ad petitionem ipsius fratris Seraphini prioris, quod conventus fesulanus debet celebrare officium de festis qu fiunt comuniter in civitate florentina, sicut fit in conventu Sancti Marci de Florentia, et hoc propter propinquitatem huius conventus ad civitatem ipsam et propter cives advenientes, ne difformes illis in missis et officio appareamus: videlicet de sancto Zenobio, de sancto Ioanne Gualberto et similibus, iuxta ordinationes ac statuta ordinis, quibus sancitum est ut in locis in quibus fratres commorantur celebrentur ab eis festivitates que a populo servantur.

Anno MDXXVII de mense augusti, quia pestis magna erat, ut fratres securius dicere possent missas et seculares audire - nam multi confluebant -, edificata est cappella parva, extra ecclesiam iuxta cappellam de Ghaddis, et cancello ligneo munita; et pars tecti supra portam ecclesie - quia ruinam minabatur - restaurata tempore prioratus fratris Seraphini de Bellandinis. In qua cappella expensum est circa ducatos decem.

Anno predicto et de mense martii, propter recentem epidimiam, ut fratres tutiores essent in celebrandis missis secularibus, clause fuerunt capelle due de Gaddis vallis parvulis <et parietibus perforatis ad ipsas partes ingressus; et hoc tempore> fratris Thomme de Sancto Miniate <prioris dicti conventus factum est. In qua expensum fuit non amplius unico floreno. Posmodum igitur dicto morbo cessato, amota fuit a dictis cappellis huiusmodi> clausura[2].

|f. 8r|

1528

Anno Domini 1527 et de mense septembris, tempore fratris Tomme de Sancto Miniate tunc prioris, mortuus est Iohannes Baptista Bartolomei de Franceschis cum tota eius prole ex epidimia, qui quidem germanus erat fratris Benedicti de Franceschis, filii huius conventus; ex cuius morte, tota eius hereditas devoluta est huic conventui, mediante dicto fratre Benedicto. Unde sub die XI novembris dicti anni, conventus adiit hereditatem predictam manu ser Andree de Caianis. Qua hereditate adhita, et restituta dote uxori dicti Iohannis Baptiste de bonis que in eius hereditate remanserant, tandem ad hunc conventum devenit libere et expedite unum predium cum omnibus suis pertinentiis positum in curia Castri Sancti Iohannis et loco dicto al Borro Assole, infra suos confines. Quod predium postea per fratrem Marcum, syndicum dicti conventus, venditum fuit hospitali Innocentium, sub die XI aprilis 1528, pro florenis CCC l(argis) de auro in auro, ut constat manu prefati ser Andree; hoc pacto videlicet quia in pecunia numerata recepit presens conventus a dicto hospitali florenos quinquaginta l(argos) de auro in auro; residuum vero, scilicet pro f. 250 l(argis) de auro, promisit dictus hospitalis pro presenti conventu solvere singulis annis episcopo fesulano florenos duodecim l(argos) de auro in auro, pro quodam debito et onere quod habebat dictus conventus cum dicto episcopo ratione livelli et affictus predii et orti dicti conventus, iam diu empti a quibusdam secularibus, existente tunc priore fratre Bernardo del Nero; et cum aliis conditionibus, penis et cautelis prout in dicto instrumento venditionis latius continetur. Que omnia scripte sunt ad perpetuam rei memoriam.

De cura et administratione suscepta monialium Burgi ad Sanctum Laurentium, tempore dicti prioris fratris Tomme de Sancto Miniate.

Cum de anno 1528 et de mense maii celebraretur capitulum [capitulo scr.] - congregatum apud Ilicetum[3] - Congregationis nostre, presentatum fuit quoddam breve apostolicum manu propria domini Damiani, plebani Burgi Sancti Laurentii predicti, in quo precipiebatur dictẹ Congregationi sub com<m>inatione et censuris et aliis penis gravibus qualiter dicta Congregatio et fratres eiusdem suscipere deberent curam et administrationem prefatarum monialium in audiendis confessionibus earum et ministrandis sacramentis et in faciendis aliis consuetis et opportunis, prout in dicto brevi apostolico latius continetur; quia, cum ipse essent ordinis et religiose sancti Dominici, forte non decebat eas esse destitutas et ita derelictas. Unde predictum capitulum parere volens et executioni mandare que in dicto breve continebantur, cognita voluntate summi pontificis, suscepit et acceptavit dictas moniales et curam ipsarum in(?) se et Congregatione sua quemadmodum contingit circa alia monasteria. Et sic totum id rescriptum fuit summo pontifici et de omnibus certior factus. Quarum monialium curam postea vicarius generalis Congregationis nostre, de mense iulii anni predicti et sub precepto, in omnibus et per omnia commisit et dedit fratri Thomme de Sancto Miniate priori presentis(?) conventus, quo acceptato per dictum priorem et ex < . . . > a dicto conventu ad prefatas moniales in confessorem earum electus fuit et adiuntus frater Iacobus < . . . >  pro socio eius < . . . > [4].

|f. 8v|

1539

Anno Domini MDXXXVIII, mense ianuarii, ceciderunt circiter brachia quinquaginta murorum de horto nostro parvo, ad meridiem verso, credimus quia male edificati et vetusti; et ita iacuerunt usque ad mensem maii 1539. Deinde, procurante fratre Valentino de Forensibus cum nobili viro Olivero de Gradagnis cive florentino, cognita paupertate nostra solutisque vigintiquinque scutis aureis pro elemosina ab ipso Olivero, cum dicta pecunia instaurata fuit dicta ruina murorum - pro quo debemus orare -, existente priore frate Angelo de Iacceto.

Anno[5] Domini 1550, qui fuit annus iubilei, in quo creatus fuit pontifex maximus Iulius tertius, reverendissimus pater frater Franciscus Romẹus a Castellione Thusco, magister totius ordinis nostri, venit ad conventum fesulanum in ebdomada sancta Pasch(atis), et feria quinta in Cẹna Domini cẹlebravit missarum solemnia, existente dyacono socio eius reverendo patre fratre Angelo Bettino, et subdyacono fratre Cherubino de Primeranis, acolithis autem fratre Antonino Perusino et fratre Timotheo ex agro parmensi, novitiis. Et postquam missarum solemnia peregisset, accepit sanctissimum Sacramentum, et more processionis gestavit illud per totum claustrum; deinde exiens per portam claustri, totam ecclesie plateam ambivit; et denuo ingressus ecclesiam per maiorem portam, ad sacristiam perrexit. Ibique cantata collecta de Sacramento ac signatis fratribus, clausit Corpus Domini in tabernaculo, ubi continue manere solet. Acta sunt hec omnia existente priore reverendo patre fratre Timotheo Riccio.

Fuit autem prẹfatus reverendissimus magister ordinis vir mirẹ eruditionis, et precipue donatus fuerat a Deo arte et vehementia dicendi, ita ut ego, qui sẹpissime eum audivi, cum paucos autem annos mihi prẹfuisset in priorem in cẹnobio Sancti Marci Florentiẹ [1532-34], ingenue fatear quosdam audisse elegantiori sermone loqui, neminem autem vehementiori modo dicendi ac pronunctiandi. Fuit etiam vir optimus moribus ornatus ac zelo disciplinẹ et religionis.

Per omnia benedictus Deus, amen.

|f. 9r|

1550

Eodem anno, ac pene iisdem diebus, dirutẹ sunt latrine novitiorum hac solummodo causa quod toti cnobio vehementem fetorem spargeba<nt>; erant enim in ultima parte dormitorii novitiorum post capitulu<m>. Quarum exitus descendebat iuxta carcerem, qui est in capite xysti[6] sive ambulationis, in qua sunt hospitum et infirmorum camer. At quod adeo ibi ac tantus exurgebat fetor, presertim estivo tempore, ut nemo illac deambulare posset. Hac autem occasione novitiorum capitulum auctum ac protractum est ex parte altaris fere per duos cubitos. Et eodem tempore erectus est gradus ille ante altare, cum prius nullus adesset gradus. Et ideo oportuit elevare altius storea qu pro clo est; sed cum iam vetus esset et consumpta, visum est proccuratori[sic] conventus fratri Vincentio Tuccio - qui hẹc omnia egit - ut nova storea poneretur; sicque factum est. Hc autem supradicta facta sunt de licentia patris prioris et patruum consilio.

Anno Domini 1551, die 22 maii, irruit fulmen super pinnaculum templi, idest super parvam columnam quẹ super ipsum erat - ubi nunc crux tantum est - atque superiorem partem mediam columnẹ cecidit; deinde insigne familiẹ Alliorum, quod erat inter pinnaculum templi et retundam fenestram vitream, disiiecit a pariete; non tamen contrivit quod insigne dum caderet scidit partem tecti quod est super ianuam templi per latitudinem. Reparata est deinde omnis fractura eleemosinis quorundam amicorum.

Eodem anno, 14 die iunii, translatum est vas illud seu tabernaculum in quo clauditur Christi Corpus, ac locatum est super gradum maioris altaris. Nam prius per multos annos manserat in illa parva capella quẹ est in sacristia. Et hoc factum est quo tempore erat prior venerabilis pater frater Sanctes Cini consensu omnium patruum, qui iudicaverunt decentius manere in patenti loco, utpote super maius altare quam in sacristia, ubi a solis fratribus cernebatur atque adorabatur. Nec reprehendi hoc debet quamque a patribus priscis iam tum locatum fuerit in sacristia, quia accidit nonnunquam ut rectius sentiant posteri quam seniores, iusta illud "Super senes intellexi".

|f. 9v|

1552

Anno MDLII, priore venerando patre fratre Sancte Cino, lis cum Baccio Bandinello Iacobeo - equite et artis coelatoriẹ perito - sortita est finem optimum. Is enim vi aquam detinuerat quam olim Ioannes Spinellius patritius florentinus nobis elargitus fuerat et in nostrum coenobium per aquaeductum ac tubos decurrebat. Porro eodem anno aere illustris civis Sinibaldi - e nobili Gaddorum familia - constructum est vivarium, in cuius capite situs est fonticulus ex lapide faesulano, qui per aeneam ligulam aquam iugiter et ad irrigandos hortos et ad cunctos nostrae domus usus admodum frugiferam scaturit.

Sub eodem priore, anno MDLIII, diligentia fratris Vincentii Tucci, aere vero Sinibaldi Gaddi, constructa fuere irrigua lapidea cum pilis lapideis ad irriganda holera.

Eodem anno domina Lucretia Strozza, uxor Sinibaldi Gaddi, nostro coenobio donavit casulam cum vestibus pro diacono et subdiacono, piviale quoque et pallium altaris. Quae omnia confecta fuere ex veste rubea undulata, qua reverendissimus cardinalis Nicolaus Gaddus, frater germanus Sinibaldi, utebatur quando ad consistorium ibat.

Dominus Nicolaus Gaddus, eques divi Iacobi, anno Domini MDLIX, mense aprilis, edificavit et construi fecit capellam, sicut ex testamento paterno eidem mandatum fuerat; et omnia egit quẹ ad prẹdictam spectant capellam. Porro in eadem capella fecit ponere tabulam divẹ Annuntiatẹ, et pro tabula prẹdictẹ Annuntiatẹ ponere curavit Magorum tabulam, quam depinxit Ioannes Antonius Soglianus, pictor florentinus egregius. Ornamenta vere serica pro dicta capella elargita est domina Lucretia Strozza(?), predicti equitis mater.

|f. 10r|

1566

Anno Domini MDLXVI, de mense iulii, agente priore huius cẹnobii venerabili patre fratre Seraphino Ractio Marradio, depicta est imago beati Ioannis Dominici huiusce domus fundatoris, supra ostium claustri quod est prope capitulum et ducit in hortum. Item supra alterum ostium eiusdem claustri, quod ducit ad cameras hospitum, depicta est atque expressa ad vivum imago et effigies divi Antonini, qui fuit primus filius huius conventus.

Item eodem anno et mense dealbatum est refectorium ubi fratres commedunt, nec non et vestibulum illud sive aula in qua fratres manus abluunt et prestolantur prẹlati signum ad ingrediendum refectorium[7]. Hospitium prẹterea ac parvum eius vestibulum inter quatuor ostia pariter dealbata sunt. Tabulis demum quibus interni parietes refectorii vestiuntur, ligneis nimirum, quas vulgo spallerias vocant, inscript sunt complures sententi, loco ac negocio congruentes. Restaurata est etiam pictura ipsius refectorii in qua Crucifixi imago et beat Virginis ac beati Ioannis visuntur. Haec autem omnia, qu artis pictori sunt, faciebat peritissimus iuvenis - et qui magnam de se spem excitavit - Franciscus Mariani de Florentia. Exposuit autem in his omnibus prior ipse venerabilis libras 60 ex reverendi patris fratris Angeli Diacceti et aliorum amicorum eleemosinis.

Anno Domini 1566 more florentino, 16 ianuarii, dominus Ludovicus Francisci de Corbinellis largitus est conventui nostro in eleemosinam aureos trecentum; qui eadem die commissi sunt super hospitale Innocentium, cum emolumento perpetuo aureorum duodecim pro |f. 10v| quolibet anno. Conventus vero eidem roganti in eleemosinam spiritualem donavit missam unam ad participationem quotidie in perpetuum, hoc est quousque secundum divinam iustitiam et misericordiam ei satisfactum fuerit, existente priore fratre Seraphino Ractio qui supra.

Anno Domini 1566 electus est in episcopum fẹsulanum a domino papa reverendus pater frater Angelus Diaccetus, huius cẹnobii filius, qui tunc provinciam Romanam regebat. Renuens vero huiuscemodi onus - iam senex annorum septuaginta trium - subire, frequentibus literis reverendissimi atque illustrissimi domini cardinalis Alexandrini summi pontificis nepotis - quem hic pater reverendus dum conventui romano prẹesset dominicana toga donaverat - pulsatus, Romam contendere coactus est. Ubi a summo pontifice et prẹlatis omnibus qui tunc in curia erant perbenigne susceptus, a voto quod iam a pluribus annis emiserat se numquam deserturum suẹ religionis statum, quamprimum a beatissimo papa absolvitur. Mox in die Sanctorum Innocentium, qui in die sabbati illo anno occurrerunt, iussu sanctissimi papẹ in sacristia palatii ac pontificiẹ domus die XXVIII decembris consecratur a tribus reverendissimis episcopis, videlicet Sebinico Veneto, Maphẹo Romano et Salviato Florentino. Post vero consecrationem, ab[sic] reverendissimo archiepiscopo Maphẹo suẹ mensẹ adhibitus, laute admodum et comiter est acceptus. Ubi et dominus Tripho Bentius poeta celeberrimus, poetico correptus spiritu, hexasticum sequens de ipso cecinit:

Quod Pius ipse, hominum custos atque arbiter orbis,

dat tibi fesulei templa regenda soli

et veneranda sacris cinxit modo tempora vittis

sunt data virtuti debita dona tuẹ,

Angele, sic tuscisque tuis urbique vetustẹ

et sibi commisso consulit ipse gregi.

Multis subinde muneribus a summo pontifice atque ab illustrissimo illius |f. 11r| nepote affectus, siquidem galerum episcopalem, mulam pontificiam, aureos ducentum, expeditionem bullarum - ut aiunt - et annatam, gratis et munificentissimo animo suẹ reverendissimẹ dominationi largiti sunt. Iis inquam prosequtus muneribus, populo romano maiora de ipso augurante ac prẹdicante, Florentiam iustis itineribus reversus, primam missam episcopalem in cẹnobio Divi Marci, adstante iuventute utriusque conventus florentini multisque aliis patribus ex conventu nostro fesulano, ex pisano et viterbiensi presentibus, solemniter ac devotissime celebravit in festo beati Vincentii Martyris, 22a ianuarii. Omnesque quotquot adstabant cẹnobitẹ non sacerdotes, sacratissimam comunionem ex eius reverendissimis manibus illo die sumpserunt. Die vero XXVII eiusdem mensis, monasterium Maiani[8] prope Fẹsulas sua exhilaravit presentia; dominamque Nanninam de Cavalcantibus abatissam, adstantibus canonicis fẹsulanis et prioribus nonnullis ex suo ordine marciano, nimirum pistoriensi ac fẹsulano, de more in ecclesia publice desponsavit. Eodem pariter die suam cathedralem ecclesiam visitavit; nec non et Lapi moniales[9], suẹ curẹ subiectas, die eodem invisit. Rogatus autem a priore venerabili huius cẹnobii - a quo semel atque iterum in hac sua prima visitatione laute refectus est -, reliquit oratorio novitiorum dies quadraginta indulgentiarum, pro quolibet die, iis qui illud personaliter visitaverint.

|f. 11v|


[1] Item aggiunto in calce alla carta, testo molto evanito.

[2] Quanto tra parentesi quadre <> è d'incerta lettura: testo di fine carta molto evanito.

[3] Ilicetum, Licetum..., varianti lessicali latine per l'odierno Lecceto, comune Lastra a Signa, in provincia di Firenze. Allora ospizio appartenente al convento San Marco di Firenze: vedi Chronica conventus Sancti Marci, indice, alla voce "Lecceto". Capitolo provinciale della Congregazione tenuto a Lecceto, maggio 1528: AFP 40 (1970) pp. 189-192, 228.

[4] Gli ultimi tre righi della carta sono quasi del tutto illeggibili per scrittura evanita e carta in parte lacera.

[5] Qui subenbra altra mano, e verosimilmnete altro cronista. E poi molte altre mani si succedono, o si inseriscono.

[6]  xysti: dotto grecismo (xystus -i) per "terrazza o portico per passeggio".

[7]  25.X.2015, E. Panella. Assegnato al convento fiesolano, e qui dal giorno 14 ottobre, constato che oggi mangiamo nel cosiddetto vestibulum, o antirefettorio, da dove si vede il portone (chiuso) dell'antico refectorium! Visito l'antico refettorio, apertomi da un dipendente; vi è esposta copia del Cenacolo di Andrea del Sarto (Firenze, 1486-1530), eseguita a fine Ottocento dalla sig.ra Crawford - mi dicono; originale (1520-25) nell'antico convento di San Salvi.

[8] A. Benvenuti Papi, "In castro poenitentiae". Santità e società femminile nell'Italia medievale, Roma 1990, 599-600, 694a.

[9] Monastero o romitorio costruito (1333-1334) da Lapo Gugliemi ai piedi della collina di Fiesole. Le monache erano dette "di Lapo", in omaggio al loro benefattore. Vi vissero fino alla soppressione del 1808.


precedente successiva