precedente successiva

Cronica conventus Sancti Dominici
de Fesulis OP

 ■  pars III: fratres recepti ad habitum et professionem, ff. 97r-123v (1405-1650)  ■

 

 

 

|f. 96v|

Ad pleniorem notitiam originis sancti Antonini, archiepiscopi florentini, hic scribam que audivi ex quatuor viris ex eius linea descendentibus fide dignis. Olim tres viri, scilicet Nannoçius, Laurentius et Cennius de Forcilionibus, habitabant iuxta Montem Morellum in villa que dicitur Pescina, in plebe Sexti, qui divisi sunt ab invicem. Nannoçius inde discedens habitavit in plebe Cercine, unde postea originem traxit plebanus Arlottus[1], honestus sed facetus - ut omnibus notum est. Laurentius habitavit apud Sanctum Silvestrum a Valcini a Quinto; unde orta est domus de Frillis ex quibus hec fideliter accepi. Cennius vero habitavit Florentie, ex quo ortus est Pieroçius, qui factus est civis florentinus. Ex quo natus est ser Nicolaus, qui factus est notarius florentinus publicus, ut oculis propriis vidi apud proconsulem artis notariorum, qui institutus est et matriculatus notarius anno Domini 1362. Ex hoc ser Nicolao natus est sanctus Antonius, dictus Antoninus eo quod esset brevis stature licet magne virtutis. Manifeste autem patet ipsum fuisse civem florentinum, ut apparet in multis instrumentis manu propria dicti Antonini, et in instrumentis patris sui ser Nicolai; et precipue in sua matriculatione, manu propria se scribit "ser Nicolaum Pieroçi de Florentia".

Hoc scripsi ego frater Iohannes Maria ser Leonardi de Tholosanis ex Colle, Florentinus, mandato fratris Bartholomei de Faventia, tunc vicarii generalis Congregationis Thuscie ordinis Predicatorum, die 15 iunii 1523.

|f. 97r|

Hic inferius scribentur fratres qui recepti sunt et recipientur ad probationem et professionem in conventu Sancti Dominici de Fesulis, qui sunt filii nativi dicti conventus.

1. Frater Antonius ser Nicolai Pieroççi de Florentia, olim ex villa que dicitur Pescina iuxta montem Morellum unde venit Cennius Florentiam, ex quo ortus est Pieroçius factus civis florentinus, ex quo natus est ser Nicolaus notarius publicus, ex quo natus est frater Antonius, qui et postea fuit archiepiscopus florentinus. Receptus fuit ad habitum per reverendum patrem fratrem Ioannem Dominici, primum fundatorem huius conventus, qui postea fuit cardinalis Sancti Sixti et tunc erat commissarius reverendissimi magistri ordinis anno Domini 1405, quando donatus fuit locus ad edificandum conventum ab episcopo fesulano. Fuit ergo receptus ad habitum clericorum pro hoc conventu futuro fesulano. Et iterum dum esset novitius, missus fuit in conventum cortonensem, et seguenti anno cum aliis fratribus, scilicet anno Domini 1406, venit ad habitandum istum conventum, facta professione pro eodem conventu fesulano, ita ut dici possit primus filius huius conventus[2].

2. Frater Gulielmus   *   *   *   de Polonia accepit habitum anno Domini 1406, die 30 maii, per manus fratris Ioannis Dominici in heremitorio Sancti Hieronimi ubi fratres nostri tunc residebant, pro conventu Sancti Dominici qui tunc edificabatur. Et seguenti anno, die 22 iulii, fecit professionem in hoc conventu Sancti Dominici in manibus fratris Ioannis Dominici predicti.

3. Frater Riccardus Parisiensis fuit receptus ad babitum anno Domini 1406, die 5 augusti in festo Sancti Dominici, per manus fratris Ioannis Dominici in dicto conventu Sancti Dominici. Et sequenti anno, die 26 augusti, fecit professionem in dicto conventu in manibus predicti fratris Ioannis Dominici.

4. Frater Cyprianus de Puppio, qui in seculo dicebatur Ioannes, accepit habitum per manus fratris Ioannis Dominici in hoc conventu anno Domini 1406, die 26 septembris, et fecit professionem post annum in conventu cortonensi, in manibus fratris Bartholomei de Piscia prioris dicti conventus, pro conventu fesulano.

5. Frater Dominicus de Florentia accepit habitum anno Domini 1406, die 25 decembris, in conventu cortonensi pro conventu fesulano, per manus fratris Andree de Palaria prioris eiusdem conventus cortonensis, et fecit professionem anno sequenti     *    *     *   pro conventu fesulano.

6. Frater    *    *    * 

 |f. 97v|

7. Frater Ioannes Petri de Mugello iuxta Vichium optimus pictor, qui multas tabulas et parietes in diversis locis pinxit, accepit habitum clericorum in hoc conventu    *    *    *  ,  et sequenti anno fecit professionem.

8. Frater Benedictus Petri de Mugello iuxta Vichium, germanus predicti fratris Ioannis, qui et fuit scriptor optimus et multos libros scripsit et notavit pro cantu, accepit habitum clericorum   *   *   * ,  et sequenti anno fecit professionem.

9. Frater Iulianus Philippi de Lapaccinis de Florentia accepit habitum clericorum   *   *   * , et sequenti anno elapso fecit professionem.

10. Frater Anastasius   *   *   *   de Florentia accepit habitum clericorum circa annum Domini 1453, et anno sequenti professus est.

|f. 98r|

11. Frater Zenon de Campi comitatu florentino, qui prius dicebatur Bartholomeus, accepit habitum conversorum die 8 decembris 1472 per manus fratris Dominici de Pistorio, tunc prioris conventus fesulani, et sequenti anno elapso fecit professionem.

12. Frater Stephanus de   *   *   *  accepit habitum die 22 ianuarii 1472 per manus fratris Dominici de Pistorio et fecit professionem sequenti anno in manibus eiusdem prioris.

13. Frater Petrus de Viglevano, qui prius dicebatur Ioannes Petrus, accepit habitum die 8 septembris 1475, et sequenti anno fuit sibi prolongata[sic] professio usque ad diem 23 novembris 1476 a fratre Bartholomeo de Bergomo tunc priore, qui eum receperat, et tunc in manibus eius fecit professionem.

14. Frater Benedictus de Florentia, qui prius vocabatur Franchus, accepit habitum conversorum die 21 octobris 1481 per manus fratris Francisci de Salviatis tunc prioris conventus fesulani, et sequenti anno fecit professionem.

15. Frater Zenobius Andree de Marruffis de Florentia accepit habitum clericorum per manus fratris Francisci de Salviatis die 17 martii 1481 more florentino, et revoluto anno professus est.

16. Frater Michael de Mugello accepit habitum conversorum die 2 iulii 1482 per manus fratris Francisci de Salviatis tunc prioris, et revoluto anno et tribus vel quatuor mensibus professus est.

17. Frater Antonius de Ripomaranciis accepit habitum clericorum die 25 martii 1485 per manus fratris Petri de Verona tunc prioris; et sequenti anno, die 28 eiusdem mensis, professus est in manibus fratris Bonifatii de Salodio tunc prioris.

18. Frater Thommas Stephani de Burgo, qui prius dicebatur Franciscus, accepit habitum die 16 augusti 1485 per manus fratris Bonifatii de Salodio; et sequenti anno, die 18 eiusdem, professus est in manibus eiusdem prioris.

19. Frater Antonius Simonis de Maççinghis de Florentia accepit habitum anno Domini 1485, die 11 ianuarii, per manus fratris Dominici de Mugello tunc supprioris, de licentia fratris Bonifatii de Salodio tunc prioris; et sequenti anno fecit professionem in manibus eiusdem prioris.

20. Frater Desiderius Ioannis, qui prius dicebatur Franciscus, de Florentia, accepit habitum clericorum die 21 februarii 1485 per manus vicarii substituti tunc visitantis(?) conventum fratris Marci Veronensis, tunc prioris conventus bononiensis; et seq<ue>nti anno professus est.

21. Frater Gabriel Francisci de Manninis de Florentia accepit habitum clericorum die 26 martii 1486 per manus fratris Bonifatii de Salodio tunc prioris, mutato sibi nomine, nam prius Antonius dicebatur; et fecit professionem sequenti anno elapsis ultra tribus mensibus.

|f. 98v|

22. Frater Bartholomeus Benedicti de Florentia accepit habitum die 22 maii 1486 per fratrem Dominicum de Mugello tunc suppriorem conventus, et sequenti anno professus est.

23. Frater Alexander Baptiste de Stroçis florentinus,

24. Frater Ioannes de Mutina, qui prius dicebatur Cesar:

hi ambo acceperunt habitum die 2 iulii 1486, inmediate post completorium, per manus fratris Bonifatii de Salodio tunc prioris; et sequenti anno ambo professi sunt.

25. Frater Sanctes Paulini de Luca prius dictus Antonius,

26. Frater Christoforus de Carfagnana conversus:

hi  ambo acceperunt habitum die 16 februarii 1486 more florentino per fratrem Bonifatium de Salodio, sero post completorium inter primam et secundam horam noctis; et sequenti anno professus est frater Sanctes tantum, prolongata professione fratri Christophoro, qui postea professus est die 10 augusti 1488.

27. Frater Petrus Bartolomei de Mantua, conversus, accepit habitum conversorum per fratrem Bonifatium die 14 septembris 1487, et sequenti anno professus est in manibus fratris Antonii de Asti.

28. Frater Philippus Alexandri de Rondinellis accepit habitum clericorum die 8 maii 1489 per fratrem Dominicum de Mugello tunc vicarium conventus, et sequenti anno die 9 eiusdem mensis professus est in manibus prefati vicarii conventus. Sed postmodum anno Domini 1515 accessit ad heremum Camaldulensium in Alpibus Apenninis et ibi mutavit habitum mendicantium in habitum monachalem.

29. Frater Hieronimus Petri de Salvectis Florentinus accepit habitum clericorum die 6 octobris 1489 per fratrem Antoninum de Radda tunc priorem; mutato sibi nomine, nam prius dicebatur Michael. Et fecit professionem anno sequenti, scilicet 1490 die 11 octobris, in manibus eiusdem prioris.

30. Frater Antoninus Bartholomei de Minerbettis Florentinus, in seculo dictus Laurentius, accepit habitum clericorum die 14 novembris 1489 per manus fratris Antonini de Radda tunc prioris; et sequenti anno, die ultima novembris, professus est.

31. Frater Sanctes Antonii de Marmochinis de Sancto Cassiano accepit habitum clericorum die 27 februarii 1489 per fratrem Dominicum de Mugello tunc vicarium conventus; et sequenti anno, die sexta martii, professus est in manibus fratris Antonii de Laione tunc vicarii conventus.

         32. Frater Vincentius Antonii de Aldimariis, prius dictus Guccius, accepit habitum clericorum die 6 martii 1490 per fratrem Antonium de Laione vicarium conventus; et fecit professionem sequenti anno, die 18 martii, in manibus fratris Martini de Bononia tunc prioris.

33. Frater Hieronimus de Boninis de Florentia accepit habitum clericorum die 21 maii 1491 per manus fratris Antonii de Laione tunc vicarii conventus, et fecit professionem anno sequenti.

34. Frater Nicolaus de Sancto Cassiano accepit habitum clericorum die 6 iunii 1491 per manus fratris Antonii de Laione tunc vicarii conventus, et fecit |f. 99r| professionem sequenti anno in manibus fratris Martini de Bononia tunc prioris.

35. Frater Alexius conversus, qui prius dicebatur Petrus, de Topis de Castro Sancti Petri in comitatu bononiensi, accepit habitum die 17 iulii 1491, in die Sancti Alexii, per fratrem Martinum de Bononia tunc priorem; et sequenti anno professionem fecit in manibus eiusdem prioris.

36. Frater Salvator conversus, prius dictus Bartholinus, de Sancto Salvatore in comitatu mantuano, accepit habitum die 28 octobris 1491 per manus fratris Martini de Bononia tunc prioris, set sequenti anno fecit professionem in manibus eiusdem prioris.

37. Frater Silvester Evangeliste de Marradio accepit habitum clericorum die 4 octobris 1491 per manus fratris Dominici de Mugello vicarii in loco Iliceti, et ibi mansit in habitu per duos menses. Deinde, ad instantiam reverendi vicarii Tuscie fratris Hieronimi de Marruffis et dicti fratris Dominici de Mugello, fuit receptus in hoc conventu fesulano, ubi tempore suo fecit professionem in manibus fratris Martini de Bononia predicti[3].

38. Frater Sebastianus Marci de Florentia accepit habitum clericorum die 8 septembris 1492 per fratrem Martinum de Bononia tunc priorem, et sequenti anno fecit professionem.

39. Frater Ioannes de Francia conversus, prius dictus Petrus, accepit habitum die 2 februarii 1493.

40. Frater Laurentius Clementis de Florentia accepit habitum eodem die et anno cum supradicto fratre Iohanne de Francia, per manus fratris Martini de Bononia tunc prioris, et sequenti anno fecerunt professionem.

41. Frater Martinus de Cançis, in comitatu mediolanensi, accepit habitum conversorum die 12 martii 1493 per manus fratris Martini de Bononia tunc prioris, et fecit professionem sequenti anno cum duobus suprascriptis in manibus fratris Dominici de Mugello tunc supprioris.

42. Frater Gherardus de Sancta Maria Impruneta accepit habitum clericorum die 9 aprilis 1493 post completorium per manus fratris Martini de Bononia tunc prioris; et sequenti anno, scilicet 19 eiusdem mensis, professus est in manibus fratris Dominici de Mugello tunc supprioris.

43. Frater Ioannes Dominicus de Sancto Cassiano accepit habitum clericorum die 14 aprilis 1493 per manus fratris Martini de Bononia tunc prioris, et professus est sequenti anno die 19 aprilis in manibus fratris Dominici Mugellani tunc supprioris.

44. Frater Iacobus Uguccionis de Pieris de Florentia[4],

45. Frater Iulianus Guidi de Cavalcant(ibus) de Florentia:

hi ambo acceperunt habitum clericorum die 24 maii 1493 per manus fratris Dominici de Mugello tunc supprioris, et sequenti anno die 26 eiusdem mensis professi sunt in manibus eiusdem fratris Dominici supprioris.

|f. 99v| Frater Zenobius...


[1] Arlotto Mainardi, detto il Piovano o Pievano Arlotto (Firenze, 1396–1484), parroco della chiesa di San Cresci a Macioli, vicino a Pratolino. Vedi Dizionario Biografico degli Italiani, vol. 67 (2007), voce "MAINARDI, Arlotto".

[2]  Dal punto di vista strettamente costituzionale, fra Antonino era filius nativus del convento fiesolano o di Santa Maria Novella? Cf. Orlandi, "Necrologio" di S. Maria Novella... I, 168-69 (qui il cronista di turno scrive nel 1464, cinque anni dopo la morte di Antonino); II, 263-79.

[3]  In margine destro dell'item 37, mano di poco più tardiva scrive: «Nota quod hospitium Licceti erat sub hoc conventu quando frater Silvester de Marradio accepit habitum, et hoc apparet quia frater Dominicus de Mugello erat vicarius huius conventus». Sull'ospizio di Lecceto vedi Chronica conventus Sancti Marci, indice, alla voce "Lecceto".

 ■ www.eremodilecceto.it

[4]  Frater Iacobus Uguccionis de Pieris de Florentia (n° 44), Frater Zenobius Uguccionis de Pieris de Florentia (n° 46): medesimi patronimico, cognome e città d'origine suggeriscono che i due siano fratelli.


precedente successiva