precedente successiva

Cronica conventus Sancti Dominici
de Fesulis OP

 ■  pars IV: fratres huius conventus defuncti et mortui, ff. 145r-168v (1418-1650) 

 

 

 

|f. 145r|

Hic inferius scribentur fratres, qui mortui sunt et morientur, pertinentes ad filiationem huius conventus fesulani; et primo ponetur mors patris et fundatoris eiusdem conventus, deinde filii eius per professionem et successionem.

1. Reverendissimus pater et dominus frater Ioannes Dominici de Banchinis de Florentia, primus fundator huius conventus fesulani, obiit anno Domini 1418, existente Florentie Martino 5 cum sua curia. Hic venerabilis pater fuit filius conventus Sancte Marie Novelle de Florentia. Et quonim fratres dicti conventus ceperunt luxius vivere, ideo relictis illis cepit reformare vitam regularem in Italia, et prius Venetiis in conventu Sancti Dominici de Castello, sub magistro Raymundo de Capua, generali totius Ordinis, qui electus fuit in generalem anno Domini 1380 et vixit annis 19 in dicto officio; quo tempore dedit operam dicte reformationi. Reformavit etiam dictus frater Iohannes Dominici conventum Sancti Ioannis et Pauli Venetiis, conventum clusinum, conventum Civitatis Castellane et conventum cortonensem atque conventum fabrianensem et fesulanum.

Hic venerandus Pater fuit magnus tunc in ecclesia Dei, quia fecit et docuit; habuit enim vite sanctitatem ac doctrine claritatem, doctrinam suam per semetipsum didicit - ut ipse testatur in libro ad Colluccium cancellarium florentinum -, et fuit solertis ingenii et tenacissime memorie, et pene doctus in omni facultate evasit, ut patet in libris ab eo editis. Nam scripsit Super Matheum copiose usque ad 19 capitulum; item Super Ecclesiastem usque ad decimum capitulum; item Super Cantica Canticorum usque ad 3m capitulum; item Super Canticum beate Marie Virginis, scilicet Magnificat; item librum ad Colluccium, qui dicitur Lucula noctis; item librum qui dicitur Itinerarium; item librum De possessionibus non habendis in ordine Predicatorum; item librum De charitate lingua vernacula, exponens epistulam apostoli Pauli Si linguis hominum loquar etc.; item librum vernacula lingua De regimine sui et familie ad dominam Bartholomeam. Hic fuit predicator eximius, et adhuc reperiuntur aliqui eius sermones quadragesimales super principium psalterii cum evangeliis, psalmos insertos continentes[1].

A domino papa Gregorio 12 fuit promotus in archiepiscopum ragusinum, deinde ascendit ad cardinalatum sub titulo Sancti Sixti presbiter cardinalis existens. In foro Iulii ab adversariis Gregorii 12 fuit veneno cibatus, sed mortem evasit Dei gratia, excoriata tamen corporis pelle; et dum esset in minoribus, scripsit et notavit graduale dominicale seu feriale, quod est in conventu fesulano. Demum ad preces imperatoris Sigismundi missus est legatus |f. 145v| a domino Martino papa 5 ad boemos hussitas, hereticos perversos et obstinatos in sua perfidia; et cum perrexisset et nihil ad eorum conversionem proficeret, reversus est. Et cum esset Bude, que est civitas Ungarie, infirmatus migravit ad Dominum, et sepultus est in ecclesia fratrum regularium Sancti Pauli primi heremite, ubi a quibusdam dicitur clarere miraculis. Reliqua eius gesta scribuntur ab archiepiscopo florentino beato Antonino in 3a parte sue Cronice historialis, titulo 23, c. 11, § 3.

2. Reverendus in Christo pater et dominus frater Antonius ser Nicolai Pieroççi de Florentia ordinis Predicatorum, archiepiscopus florentinus, obiit die 2 maii 1459. Hic fuit primus filius huius conventus fesulani; nam secundum historiam vite eius, quam narrat dominus Franciscus de Castilione, quando ipse archiepiscopus obiit erat annorum 70, unde oportet quod natus fuisset anno Domini 1389. Anno autem etatis sue 16, ut idem historicus testatur, accepit habitum per manus fratris Ioannis Dominici, quod secundum computum oportuit esse anno Domini 1405, quando scilicet data est fratri Ioanni Dominici ab episcopo fesulano pars vinee ad edificandum conventum fesulanum, ut patet superius in primo folio. Anno vero sequenti, scilicet 1406, quando edificabatur conventus et quando cepit habitari, ipse - qui prius receptus ad probationem missus fuerat Cortonium - de Cortonio venit cum aliis fratribus ad inhabitandum istum conventum; et tunc fecerat professionem pro hoc conventu.

Hic postea fuit prior in pluribus conventibus Ordinis et vicarius generalis Congregationis reformatorum citra Alpes. Tandem factus est archiepiscopus florentinus - ipso hoc nesciente - a summo pontifice Eugenio 4, anno Domini 1446 more romano, cum esset tunc annorum 57. Et tredecim annis et fere duobus mensibus mansit in archiepiscopatu. Nam in principio mensis martii acceptavit episcopatum et die 13 eiusdem mensis ingressus est Florentiam solemniter anno Domini 1445 more florentino, sed 1446 more romano, ut <in> cronica Dominici Leonardi Boni<n>segne patet; tunc autem erat secunda dominica quadragesime et die sequenti post festum Sancti Gregorii pape[2].

Fuit autem vir magne religionis et sanctitatis et mire mansuetudinis. Corpore parvus sed animo magnus. Fuit solertis ingenii et profunde memorie. Doctrina autem eius apparet in libris quos edidit. Nam composuit Summam theologie in quatuor partes distinctam, que plurimum utilis est omnibus sacerdotibus. Scripsit pro confessoribus Interrogatorium, quod incipit “Defecerunt scrutantes”; scripsit alia duo confessionalia vernacula lingua pro rudioribus et idiotis. Scripsit quadragesimale sermonarium De virtutibus, quibus domus spiritualis fabricatur, quod incipit “Dispone domui tue”; et aliud quadragesimale De vitiis, quod incipit “Convertimini”. Edidit omeliam |f. 146r| per modum dialogi super evangelium Luce “Duo ex discipulis ibant ipsa die in castellum etc.”. Scripsit et Cronicam historialem ab initio mundi usque ad tempora sua, distinctam in tria magna volumina[3].

Consilia multa dabat, ita ut diceretur "frater Antonius de consiliis". Humilitatem supra omnia servabat. Noluit enim acceptare archiepiscopatum nisi prius convocatis multis prelatis et religiosis in hoc conventu fesulano, ut ab eis acciperet consilium quod facere deberet: an renuntiare vel acceptare. Qui omnes, uno et comuni consensu, hortati sunt eum ut tale onus et honorem subiret. At ille humiliter suscepit pontificalem chatedram. Et relictis pompis humiliter et simpliciter vitam ducebat, erogans multa pauperibus. Erat enim verus pater pauperum. Instituit autem ad hoc bonos et iustos homines Sancti Martini, qui ex elemosinis subvenirent pauperibus nobilibus, qui verecundabantur elemosinas petere, et usque nunc eiusmodi ordo servatur. Clerum in multa vitia prolapsum correxit.

Et plenus operibus bonis migravit ad Cristum; ac post mortem sicut in vita miraculis claruit, ut plenius in eius historia patet. Hic ascriptus fuit cathalogo sanctorum ab Adriano 6 pontifice, anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo tertio, die ultima maii in festo Sanctissime Trinitatis, de comuni consensu reverendissimorum dominorum cardinalium et episcoporum qui tunc Rome aderant. Et fit festum de ipso die secunda maii, quo die ex hoc seculo migravit ad Christum. Pro cuius canonizatione multum laboravit frater Robertus de Ubaldinis de Gagl<i>ano. [giunta in marg. d.:] Editum fuit officium eius ac elegantissimm, descripta eius vita, per reverendum patrem fratrem Vincentium de Sancto Geminiano, totius ordinis Predicatorum procuratorem in curia [1524-27], ac per Clementem VII approbatum etc.

3. Frater Ioannes Petri de Mugello obiit die  *   *   *  . Hic fuit precipuus pictor, et sicut ipse erat devotus in corde ita et figuras pingebat devotione plenas ex effigie. Pinxit enim multas tabulas altarium in diversis ecclesiis et cappellis et confraternitatibus, quarum tres sunt in hoc conventu fesulano, una in Sancto Marco Florentie, due in ecclesia Sancte Trinitatis ordinis Vallis Umbrose, una in Sancta Maria de Angelis ordinis Camaldulensium, una in Sancto Egidio in loco hospitalis Sancte Marie Nove. Quedam tabule minores in societatibus Puerorum et in aliis societatibus. Pinxit cellas conventus Sancti Marci et capitulum et aliquas figuras in claustro. Similiter pinxit aliquas figuras hic Fesulis in refectorio, in capitulo veteri quod modo est hospitium secularium. Pinxit capellam domini pape  *   *   *  , et partem cappelle in ecclesia catedrali Urbis Veteris, et plura alia pinxit egregie. Et tandem simpliciter vivens, sancto fine quievit in pace[4].

4. Frater Benedictus Petri de Mugello, germanus predicti pictoris, obiit   *   *   * . Hic fuit egregius scriptor, et scripsit pene omnes libros chori conventus Sancti Marci et notavit, et aliquos etiam hic Fesulis. Fuit hic pater devotus et sanctus, et bone fine quievit in Domino.

|f. 146v|

5. Frater Gulielmus de Pollonia obiit   *   *   *  .

6. Frater Iulianus Philippi de Lapaccinis obiit    *   *   *  .

7. Frater Riccardus Parisiensis obiit   *   *   *  .

8. Frater Ciprianus de Puppio obiit   *   *   *  .

9. Frater Dominicus de Florentia obiit   *   *   *  .

10. Frater Zenon de Campii obiit   *   *   *  .

11. Frater Stephanus de   *   *   *   obiit   *   *   *  .

12. Frater Petrus de Viglevano obiit   *   *   *  .

13. Frater Benedictus de Florentia obiit   *   *   *  .

14. Frater Michael de Mugello conversus obiit   *   *   *  .

15. Frater Thommas Stephani de Burgo obiit   *   *   *  .

16. Frater Antonius Simonis de Maçinghis obiit   *   *   *  [5].

17. Frater Bartholomeus Benedicti de Florentia obiit   *   *   *  .

18. Frater Ioannes de Mutina obiit   *   *   * .

|f. 147r|

19. Frater Zenobius Andree de Marruffis, sacerdos, obiit die 25 maii 1496 ex contractione nervorum propter incisionem testiculi putrefacti[6].

20.  Frater Alexius conversus obiit   *   *   * .

21. Frater Antoninus de Sancto Quintino Florentinus, iuvenis devotus, obiit peste percussus in hoc conventu die  *  *  *  augusti 1497, et fuit sepultus in primo claustro. Deinde die 14 iulii 1502 ossa eius de claustro ad sepulcrum fratrum in ecclesia translata sunt.

22. Frater Lactantius de Stroçis, iuvenis bone indolis et ingenii, obiit die   *   *   * .

23. Frater Antonius de Medicis intensissimo dolore viscerum obiit die 20 ianuarii 1501.

24. Frater Ioannes Dominicus de Sancto Cassiano obiit in conventu Sancte Marie de Saxo.

25. Frater Paulus Andree de Prato, iuvenis, die 16 ianuarii 1508 diem clausit extremum inopinata morte.

26. Frater Ioannes, conversus, genere gallus, comitiali morbo idest caduco annis quatuor integris laborans et mente insanus, ex tali morbo die 2 maii 1508 decessit.

27. Frater Antonius de Ripomaranciis, sacerdos et predicator popularis, mediocri doctrina, obiit   *   *   * .

28. Frater Nicolaus de Sancto Cassiano obiit   *   *   * .

29. Frater Paulus Thomme Augusti de Frisonaria agri mugellani, sacerdos, obiit die 16 augusti 1508. Hic mansit extra ordinem annos circiter 38, et cum multa multis sudoribus ac parsimoniis congregasset, ante obitum suum reliquit huic conventui aureos ferme ducentos, partim in agris partim in pecuniis. Acceperat habitum in conventu pistoriensi, professus fuerat in conventu senensi Sancti Spiritus, tandem a magistro Conrado Astensi fuit factus filius huius conventus.

30. Frater Ioannes Bernardi de Comis obiit in conventu Sancte Marie de Quercu.

31. Frater Ioannes Lombardus, conversus, obiit die   *   *   * .

32. Frater Hieronimus de Salvectis obiit extra ordinem in alieno habitu.

33. Frater Franciscus Mathei Scarparie de Florentia adhuc novitius, mense quinto post receptionem habitus, ex ptisi migravit ad Christum die 13 martii 1508.

34. Frater Ludovicus Angeli de Tuccis, sacerdos, senex et plenus dierum, vir simplex et rectus, obiit in hoc conventu die 11 aprilis 1509.

35. Frater Bernardinus Zenobii de Florentia obiit in conventu sanminiatensi.

36. Frater Laurentius Clementis de Florentia obiit Senis.

|f. 147v| Frater Ambrosius...


[1]  Censimento critico degli scritti di fra Giovanni di Domenico ( 1419): Th. Kaeppeli, Scriptores Ordinis Praedicatorum Medii Aevi, Romae 1970-80, II, pp. 406-413; Th. Kaeppeli († 1984) - E. Panella, Scriptores Ordinis Praedicatorum..., Roma 1993, IV, pp. 148-149.  «... ad Colluccium»: Coluccio Salutati (Firenze 1406).

[2]  Il brano «Nam in principio mensis martii ... post festum Sancti Gregorii pape» aggiunto e scritto nel margine sinistro con segno di richiamo. Perfettamente concordanti i dati cronologici: nel 1446 la seconda domenica di Quaresima cadeva il 13 marzo, giorno successivo alla festa di San Gregorio I papa (12 marzo): A. Cappelli – M. Viganò, Cronologia, Cronografia e Calendario perpetuo, Milano 1998, p. 88.

[3]   Th. Kaeppeli, Scriptores Ordinis Praedicatorum..., Romae 1970-80, I, pp. 80-100; Th. Kaeppeli († 1984) - E. Panella, Scriptores..., Roma 1993, IV, pp. 27-31.

[4]   Giovanni (Guido al battesimo) di Piero di Gino dal Mugello (= Beato Angelico), OP Fiesole 1420-22, † Roma 18.II.1455.

[5]   Verde, La Congregazione..., «Memorie domenicane» 14 (1983) p. 209, per la morte di detto: “Ob.: VI-1489: « […] nativus Fesulani conventus, ordine subdiaconus, aetatis annorum 23, post graviorem et diuturnam infirmitatem postque probum vitae decursum, obiit in hoc conventu [S. Marci], praecipua devotione, die … Iunii 1489» (BLF, S. Marco 370, c. 149r)”.

[6]   Verde, La Congregazione..., «Memorie domenicane» 14 (1983) p. 208: morì nel convento di San Marco, 24.V.1496: BLF, S. Marco 370, c. 151r”.


precedente successiva