⌂ |
Cronica conventus Sancti Dominici
■ pars
IV: fratres huius conventus defuncti et mortui, ff. 145r-168v (1418-1650)
|
||
|
|
|f. 150r|
73. Frater Michael Nicolai Ghardi, cum adolescens habitum recepisset, XX annis in religione vixit sufficienti scientia et bonis moribus ornatus, in multis tum spiritualibus tum corporalibus religionis utilis. Anno autem Domini XXVII super M°D°, quo pestis Florentiam devastavit, confessor existens apud hospitale Innocentium - quod regebat dominus Franciscus de Petrucciis vir ac sacerdos per omnia laudabilis -, cum pestis hospitale ipsum ingressa(?) mulieres plurimas primo, dehinc priorem ipsum dominum Franciscum, post multos pueros et adolescentes consu<m>psisset, et interim idem frater Michael cum socio suo fratre Sancte de Sancto Cassiano - ex obedientia ibidem perseveranter [perseveranteranter scr.] manens - multa bona pro animarum salute summa caritate operaretur, peste tandem post tres menses et ipse correptus, paucis diebus egrotans, sacramentis omnibus more christiano sumptis, die V octobris, circa horam 2am, anni prẹdicti spiritum Deo reddidit, multis lachrymis a personis eiusdem hospitalis merito deploratus. Qui in eternum in Domino requiescat.
74. Frater Bernardus Antonii de Mazolis de Quinto, conversus, biennio et mensibus sex in religione peracto, ob caritatem et obedientiam deserviens infirmis peste anno MDXXVII, et ipse peste tandem egrotans, perceptis sacramentis obiit Florentie prope Sanctum Marcum, quo missus fuerat ut facilius curaretur. Requiescat anima eius in Christo. Defunctus autem est die XVIII octobris, hora 20a.
75. Frater Cherubinus Dominici de Sancto Stephano in Pane prope Florentiam, conversus, cum professus in hoc conventu IX mensibus post professionem in religione ferventi spiritu vixisset, anno Domini MDXXVII peste percussus obiit, devote perceptis sacramentis omnibus, prope conventum Sancti Marci die XII novembris, circa horam 16am. Cuius spiritus, ut speramus, in Domino requiescat.
76. Frater Iacobus Uguccionis de Pieriis de Florentia in hoc conventu professus, XXXIIII annis ac dimidio in religione peractis laudabiliter, dum fuisset confessor multis annis in monasterio Sancte Lucie Florentine, peste percussus, sumptis omnibus sacramentis, obiit die XIIII novembris, circa horam 16am, MDXXVII. In Christo quiescat.
|f. 150v|
77. Frater Martinus de Cançis comitatus Mediolani, conversus, in hoc conventu professus. Cum in religione annos triginta quatuor peregisset laudabiliter et optime vite esset et morum laudabilium, huicque conventui apprime utilis ac necessarius cum propter ipsius peritiam in conservandis vinis et componendis tum propter ingenium et artem circa orti et vinearum culturam, peste percussus tandem obiit, prius omnibus susceptis sacramentis, die 19 mensis martii 1527, hora circiter XIIIa. Pro cuius anime salute merito orare tenemur.
78. Frater Desiderius Iohannis de Giannoctis Florentie oriundus, sacerdos, huius conventus professus. Cum in religione annos quadraginta duos et amplius perfecisset laudabiliter, et vite exemplaris esset et bonorum morum, cumque laboris multum pro conventu hoc perdurasset, prius omnibus susceptis sacramentis, peste percussus obdormivit in Domino die XXa martii 1527, hora fere Xa. Cuius anima requiescat in pace.
79. Frater Iohannes Antonii de Guidis Florentie oriundus civisque florentinus, huius conventus professus et clericus, cum in religione annos circiter XXVIII peregisset, bonorum optimorumque morum peritusque apprime in conscientie casibus, et in conventu geminianensi moram traheret ibidem assignatus, epidimia correptus diem clausit extremum die prima aprilis 1528, susceptis omnibus prius sacramentis. Cuius anime requiem Deus prestet.
80. Frater Gregorius Antonii Santis de Florentia, clericus et huius conventus filius et professus, cum in religione annos circiter duos cum dimidio et amplius peregisset et in conventu saxensi moram traheret ibidem assignatus, peste infectus tandem obiit sub die XV novembris 1528. Animẹ cuius Deus salutem prestet.
81. Frater Zenobius de Guasconibus civis florentinus, clericus et professus et huius conventus filius, cum in religione annos circiter tres cum dimidio peregisset et in conventu saxensi esset assignatus, tandem cum ab ordinatione recederet iturus ad suum conventum saxensem, trasvadando fluvium Larchiani non longe a Bibbiena, casu fortuito summersus in eo interiit sub die 23 decembris 1528. Animam cuius Deus suscipere dignatus sit.
|f. 151r|
1530
82. Frater Thommas Iohannis de Romeis de Castilione Aretino, clericus, peracto in religione spacio annorum quinque cum dimidio vel circa, bonis moribus ornatus ac diaconus, cum moram ipse contraheret in conventu Sancti Marci de Florentia ibidem assignatus, ptysi - qua fere per mensem laboravit - defunctus est hylariter ac devote, omnibus sumptis sacramentis, sub die XXVIII mensis iulii 1530. Cuius anima requiescat in pace.
83. Frater Antonius Amadoris de Burgo ad Sanctum Laurentium, cum esset sacerdos et in dicto castro Burgi et ibidem permansisset fere per annum tempore belli contra florentinos, causa monialium que ibi partim remanserant in dicto Burgo ordinis Predicatorum[1], cum epidimia in ipso loco crassaretur, tandem peste correctus obiit die * * * augusti 1530, peracto tamen prius in religione spacio annorum XVIIII cum dimidio prope, vir apprime et religiosus bonis predictis moribus et in exterioribus rebus non contempnendus nec non devotus sacerdos. Cuius animẹ ipse Deus requiem prestet.
84. Frater Bastianus Marci de Sancto Cassiano, conversus, peracto in religione anno XVII° vel circa, cum moram ipse contraheret in conventu pisano ibidem assignatus, peste tandem correptus obiit sub die * * * novembris 1530. Qui semper, dum viveret in religione, coquine artem exercuit. Cuius anime ipse Deus concedat requiem ac pacem sempiternam, cum devotus ei fuerit et alme matris eius Virginis Marie.
85. Frater Michael de Mugiello conversus, alias Ainto, cum in religione annos peregisset quadraginta et octo cum dimidio vel prope, cum in presenti conventu Sancti Dominici de Fesulis moram contraheret ibidem assignatus, plenum dierum confectus senio, morte quasi repentina interiit sub die * * * aprilis 1531. Vir quidem religiosus et bonis ornatus moribus, qui nunquam ociose vacabat sed fere semper alicui rei operam dabat. Cuius anime sit pax sempiterna.
86. Frater Zenobius Uguccionis de Pieriis vir venerabilis, filius huius conventus, cum trigesimum et sextum annum cum dimidio in religione observantiali transegisset, et bonis litteris clarus ut qui studens |f. 151v| fuerat parisinus, pluribus annis in artibus et theologia legisset ac sepius in multis honorabilibus locis plurimum gratus predicasset, post peractum prioratum quadriennio Sancti Marci de Florentia ac prioratum Sancti Spiritus de Senis, Sanctique Romani de Luca, perfunctus biennio officio vicariatus generalis super Congregationem Sancti Marci, cum ea Congregatio in provinciam Romanam fuisset erecta, super eam institutus est prior provincialis a Clemente VII. In quo officio cum fere per annum fuisset, febribus obiit in conventu Sancti Spiritus de Senis, sumptis omnibus sacramentis. Cuius anima requiescat in pace. Vixit autem annis LIII, obiit die X octobris MDXXXI.
87. Frater Baptista de Burgho ad Sanctum Laurentium, conversus, professus huius conventus, cum in religione annos XXV et amplius peregisset laudabiliter, cum esset procurator et provisor negociorum conventuum et cuncta recte et optime perageret, dum esset in conventu pistoriensi assignatus, ibi defunctus est sub die XXXa mensis augusti, hora secunda noctis, 1532, omnibus prius susceptis sacramentis, ex valitudine quam febres acutas vocant vel pestilentiales. Cuius anima requiescat in pace.
88. Frater Petrus Bartolommei de Mantua, conversus et vestiarius huius conventus et filius, cum in religione annos quadraginta quinque et amplius peregisset, cum esset in presenti conventu assignatus et per annos viginti et supra in eo continue permansisset et honeste ac laudabiliter vixisset, tandem morte violenta sub die prima decembris 1532 diem suum clausit extremum, omnibus prius susceptis sacramentis. Cuius anima requiescat in pace.
89. Frater Stefanus Catastinus, clericus et sacerdos, filius huius conventus et professus, cum in religione per annos XXVI et amplius fuisset, dum Rome esset et in spiritu libertatis officium penitentiarii exercendo per multos annos, tandem diem suum clausit extremum sub die * * * mensis aprilis 1533. Cuius anima in pace requiescat.
|f. 152r|
1534
90. Frater Sanctes Paulini de Lucha, clericus et sacerdos, vir venerabilis, cum in religione annos circiter quadraginta et octo transegisset, et optimis literis clarus tum grecis tum latinis tum hebraicis, et qui multa composuerat - precipue Bibliam totam in novam ẹditionem transferendo - et etiam in magistrum in theologia doctoratus. Qui tamen licet per multos annos extra Congregationem et provinciam nostram mansisset, demum Lugduni se contulit et apud fratres ordinis Predicatorum in conventu Beate Marie ibidem diu moram traherat, ubi lectioni et predicationi operam dabat nec non confessionibus et consiliis vacando, ibi apud omnes cives et mercatores in maximo honore et extimatione habebatur; et nihilominus cum apud nos quoque esset et in Congregatione nostra multos prioratus habuit et etiam vicarius generalis permansit, et optimus predicator et bone vite et fame et exemplaris semper est habitus. Et quia mors ipsa nemini parcit, sub die * * * augusti 1534 ipse frater Sanctes in dicto conventu lugdunensi diem clausit extremum. Cuius anima requiescat in pace.
Frater Sanctes Paulini: Nota fratrem Sanctem vocari, cognomine Paulini a nomine patris sui qui Paulinus vocabatur. Verum autem eius cognomen est Pagnini. Illis temporibus sẹpe cognomen desumebatur a nomine proprii patris, nulla mentione facta proprii cognominis, atque hic mos adhuc viget in provinciis Umbriẹ et Marchiẹ anconitanẹ et neapolitani Regni, ubi dicitur "Franciscus Iacobi Petri" a patre, qui hoc nomine appellatur, quasi dicatur "Franciscus filius Iacobi Petri". Laudatus frater Sanctes Pagnini obiit Ludguni die 24 augusti; et ita esse comprobatur ex carmine quod ipse Sanctes Pagnini posuit in calce epistolae dedicatoriae sui “Thesauri linguae |f. 152bis-v| sanctae” ad archiepiscopum salernitanum Fridericum Fregosium, in quo inter alia haec habet:
«Est mihi Paulinus pater, est mihi
mater alumna
Margaris est, ortum quae mihi
digna dedit»[2].
91. Frater Iulianus Marci de Sancta Maria Improneta, conversus et filius huius conventus, cum in religione XLV annos et amplius peregisset et semper permansisset assignatus in hoc conventu, tamen semper honeste, laudabiliter et religio<si>ssime se habuit. Et tandem anno 1543 ab incarnatione Iesu Christi, mense martii, die XXII eiusdem mensis, vita functus est anno etatis suẹ circiter LXX. Cuius anima requiescat in pace.
92. Frater Benedictus Bartholomei de Franciscis de Florentia, sacerdos et filius huius conventus, peractis annis XXXIII et aliquibus mensibus in religione, obiit in conventu urbevetano anno Domini MDXLV, mense augusti, die Sancti Laurentii. Hic vir fuit bonis literis et moribus preditus, sed deficiens in iudicio et maxime aliquibus annis ante mortem; nam ille fuit ob quem precipue orta est tempestas contra nostram provinciam romanam, et maxime contra conventum Sancti Marci et hunc nostrum fẹsulanum. Ipse enim composuit quendam codicem continentem quedam futura (ut aiunt) concernentem et illustrissimum ducem florentinum et alios nonnullos principes; unde propter hoc nostri patres ipsum assignarunt in conventu urbevetano, ne propter illum oriretur scandalum. Et illa que continebantur in illo codice, erant ex suo cerebro conficta et nullius fundamenti, ut pote ab homine (quamvis bono) tamen iudicio deficiente. Propter hunc codicem, nonnulli capti sunt fratres ex nostris ab illustrissimo duce Florentiẹ et postea dimissi, quia nihil momenti inveniebatur. Dum ergo esset assignatus in conventu prefato, obiit ut supra diximus. Cui Deus requiem donet.
|f. 152v|
1546
93. Frater Servatius Benedicti de Minis de Florentia, clericus et sacerdos et filius huius conventus, obiit in hoc eodem conventu 1546, mense iulii, die * * * , peractis in religione annis XXXIIII. Hic bonus fuit religiosus et lingua vernacula bonus versificator, unde nonnullas composuit laudes.
94. Frater Constantius ser Ioannis de Lancilottis de Sancto Miniate, clericus et sacerdos et filius huius conventus, vita functus est 1546, mense iulii, die * * * , in conventu Sancti Miniatis nostri ordinis, dum esset assignatus in conventu pisano et confessor monialium Sancti Pauli nostri ordinis. Hic fuit bonus et devotus religiosus, sed non multis literis preditus. Annos XXXIIII in religione peregit.
95. Frater Alexander Petri Iacobi Angeli de Bencivennis de Florentia, clericus et sacerdos et filius huius conventus. Cum vixisset in religione triginta et novem annis et bonis preditus moribus, obiit in conventu pisano dum esset vicarius hospitii Sancti Vincentii in valle Calcis, 1546 mense iulii.
96. Frater Hilarius Mariani de Pomino, clericus et diaconus et filius huius conventus, obiit in conventu pisano 1546 mense octobris, peractis in religione tntum octo annis.
97. Frater Gabriel Baptistẹ de Populeschis, effectus de clerico conversus ob crassitudinem ingenii, obiit in conventu perusino, anno nono elapso in religione, 1546 mense * * * .
98. Frater Alexander Roberti de Talduccis de Florentia, clericus et filius huius conventus, dum esset assignatus et iuvenis in conventu pistoriensi, fatuus effectus est. Et post multa signa stultitiẹ ad conventum hunc rediens, per aliquot annos sic permanens poenitus fatuus et velut brutum animal, comedens proprium stercus, tandem obiit 1546, elapso anno XVIII in religione; sicque per Dei misericordiam fratres sunt liberati a maximo onere.
99. Frater Hilarius Simonis de Antilla, clericus et sacerdos et filius huius conventus, dum esset assignatus in conventu Sanctae Mariae de Quercu insanus effectus est, sacerdos existens. Et ad hunc missus conventum, per multos annos vivens mente captus et totum conventum clamoribus sẹpe implens et inquietans, tandem Dei clementia obiit 1547 mense octobris, anno XLVI peracto in religione.
→|f. 153r| Frater Nicolaus Nicolai...
[1] Monastero domenicano di Borgo San Lorenzo. Istituzione 1516 con titolo San Lorenzo, dal 1524 (o meglio 1534) sub cura OP; muta titolazione "Santa Caterina" post 1556. S. Orlandi, Il monastero domenicano di Borgo S. Lorenzo, Firenze 1956, 62-63, estratto da MD 73 (1956) 221-47; 74 (1957) 28-48. AA. VV., Il monastero di Santa Caterina a Borgo San Lorenzo, Firenze (Ed. Polistampa) 1997.
[2] Annotazione di mano posteriore, su carta allegata di media pagina, incollata sul margine destro, f. 152bis-r. Cf. Verde, La Congregazione..., «Memorie domenicane» 14 (1983) 210. Lugduni = Lione (Francia).