⌂ |
Chronica conventus Sancti Marci de Florentia OP ■ Firenze, Bibl. Laurenziana, S. Marco 370 ■ |
||
|
|
|177r|
387. Frater Franciscus Romęus de Castilione Tusco oriundus, assumpta veste prędicatoria, non segniter se habens, tum religionis nostrę ceremoniis tum literarum studiis atque philosophicis disciplinis strenuam operam navavit. In quibus quum profecisset egregie, definitione patrum missus fuit ad gymnasium bononiense in cęnobio divi Dominici patris nostri, ubi sacrę theologię per triennium studens, in virum doctissimum evasit. Reversus ergo Florentiam, pluribus annis philosophię lectorem egit, summa cum omnium admiratione. Erat enim in oratione gravis, in dicendo vehemens atque facundus, in docendo plenus et apertus, ac nonnumquam immixtis quibusdam salibus iucundus; denique in definiendis dubiis maxime resolutus. Quorum equidem et ego testis, scilicet frater Hilarius Bo??gnis Senensis, esse possum qui tribus pene annis eius discipulus fui.
■ Franciscus Romeus de Castilione Tusco sive Aretino (OP 1512, maestro gen.
1546-52, † 1552): questi gli elementi onomastici esatti, ricavati dalla cronaca, e dai molteplici ricorsi. Castiglione Aretino diventò poi "Castiglion Fiorentino" (RD Tuscia I, 327b; II, 361b), ma a tutt'oggi in prov. d'Arezzo. La cronaca di SMNovella (I.A.2, f. 75v) registra un omonino secentesco: «Pater frater Franciscus Romęus a Castilione Florentino, arretinę dięcesis, eiusdem agnationis, nominis atque patrię ac rev.mus pater magister generalis ordinis nostri 45us,...», † 28.XII.1672.■ frater Hilarius Bo??gnis [= Boninsignis?] Senensis
scritto nel marg. sin., con richiamo al testo (il controllo sul codice originale potrebbe sciogliere le incertezze legate alla riproduzione microfilmica); è la medesima mano che scrive il testo principale di talune carte, a partire da n° 385, f. 176r (fine carta, 1553) - 179v (prime due notizie, -1557). Si ha dunque il nome di un altro cronista, qui testimone diretto.Erat insuper aspectu reverendus, iudicio discretus, consilio prudens, sermone familiaris et facetus; ac licet interdum zelo quodam nimis excandesceret, compresso tamen impetu, mox ad lenitatem pristinam revertebatur. Igitur ut hęc lucerna sub modio non lateret sed super candelabrum posita cunctis lumen redderet, bis huic nostro divi Marci cęnobio pręfuit: primo quidem fere biennium, secundo vero totum triennium, idque dum sacrę theologię magisterio insignitus esset. Quod nimirum pro meritis adeptus fuerat, quum socius esset rev.mi totius ordinis Predicatorum generalis magistri Ioannis de Fenario [1532-38].
Quo tempore, Lugduni degens, edidit de libertate operum et necessitate adversus pseudophilosophos christianos libellum elegantissimum et utillimum; in cuius calce pręclare demonstrat animę immortalitatem rationibus efficacissimis et ad mentem philosophi. Quem ipse rev.mo cardinali Salviato, nostri ordinis protectori dignissimo, dedicavit; cui olim fuerat condiscipulus in secularibus agens, sub eodem preceptore philosopho magistro Verino, nulli peripateticorum ea tempestate secundo. Hic autem tacere non possum, quin potius memorare compellor, illum vel in studiis humanitatis ante id temporis adeo profecisse ut et metrice nonnulla carmina composuerit, et coram summis pontificibus orator extiterit eloquentissimus atque gratissimus. Fateor equidem me nullum ęque libenter audisse ut hunc egregium virum fratrem Franciscum Castilionensem, sive oraret sive legeret sive sacras literas apud nos exponeret. Proinde Lugduni quum esset, quasdam habuit conciones, et auditus fuit a frequenti populo quamgratissime.
Sed, ut redeam quamcelerrime unde iam digressus fui, hic deinceps, peracto sui prioratus triennio, quatenus ab inferiori gradu ad superiorem ascenderet, electus fuit in priorem povincialem nostrę Romanę provincię. Quod munus non indigne gerens, vix anno completo assumptus est a sanctissimo domino nostro Paulo tertio, pontifice maximo, in procuratorem totius ordinis in curia, circa annum 1542. Cęterum anno Domini 1546, die 12 iunii, dum esset etiam totius ordinis vicarius generalis, post obitum rev.mi magistri Alberti de Casaus Hispani, in generali synodo Romę celebrata in conventu nostro super Minervam, delectus fuit in magistrum universi Prędicatorum ordinis, communi fere omnium suffragio magnoque applausu. Die vero sequenti, scilicet Pentecostes, prędictus summus pontifex ordinem nostrum mirifice complexus affectu, divinis interesse dignatus est in ęde sacra Sanctę Marię uper Minervam.
Per idem tempus, me quidem audire memini illum rev.mum magistrum, legato cuidam sibi de tanta dignitate congratulanti, respondisse sibi potius condolendum, cui tantum oneris super imbecillis humeris impositum foret. Inde vero nemini obscurum esse putem quanto cum labore, prędicatoriam classem regens, complures eius provincias visere |177v| curaverit, donec sub eo generale comitium Salmanticę celebraretur. Ubi pręcipuus autor fuit reformandi breviarii nostri, remotis scilicet apocryphis lectionibus atque superfluis, et aliis tum ex sacris literis tum doctoribus, miro ordine appositis; id quod latius patet quam a me hoc in loco referri possit.
Quis autem digne poterit explicare quam gratus ille fuerit Paulo 3° pontifice maximo? Quum enim apud ipsius mensam (ut mos est) vel disceptaret vel ambigua resolveret, conticebant omnes, intentique ora tenebant. Quando vero negociis ordinis impeditus, adesse non poterat disputationi, dicere solebat summus ille pontifex «Ubi est meus Castilionensis?»; eum namque miro prosequebatur amore. Quin et Gallorum regi florentinorumque duci illustrissimo, ac nonnullis aliis principibus, non ingratus fuit. Porro quum esset iussu summmi pontificis in synodo tridentina, tantę erat autoritatis ut a cunctis perquam libenter audiretur, et absque illo annuente nihil definiretur.
Iam nomem eius per totum fere christianum orbem volitare cęperat quando Deus optimus maximus servi et amici sui candidissimum animum ad se revocare decrevit. Mam die 20 iulii 1552, circa septimam noctis horam, apoplexię morbo correptus, ac nihil aliud quam hęc verba loquutus «O Iesu, memento fratris Francisci tui!», sensuum caruit officio ad horam usque tretiamdecimam eiusdem diei. Post quam migravit ad Dominum, iam sexagenarius, quum ultra sexennium toti Predicatorum ordini summa cum laude pręfuisset. Die vero precedenti confessus delicta sua, sacrum nysterium peregerat in cubiculo quod extat Romę in cęnobio nostro super Minervam; ac deinde pransus erat apud fratres provincię Lombardię, in eorum conventu Sanctę Sabinę nuncupato.
Hic rem quasi prodigiosam - vel potius fortuitam - non tacebo. Eodem enim die, dum talis ac tantus vir cum cęnobita quodam colloquium habens in ęde divę Sabinę deambularet, laterculus ex tecto ipsius ecclesię decidit ante pedes eius; ex quo ipse mirum in modum expavit et exhorruit. Invidia et malignitate diaboli id factum esse vereor, qui in eodem loco divum Dominicum patrem nostrum orantem, magno lapide aggressus est; qui adhuc ibidem suspensus ostenditur. Sed et canis quidam ipso die, preter suum morem, in predicto cęnobio nil fere aliud quam ululavit. Neque silentio prętereundum censeo quod ipse pater rev.mus illo die nihil amplius quam de morte, deque eius meditatione, loquutus esse fertur. Igitur inde reversus in cęnobium nostrum Sanctę Marię super Minervam, eam quam pręscripsimus obiit mortem, relicto sui maximo desiderio. At in sequenti die, summo cum honore celebratę fuerunt ipsius exequię; in cuius funere sermonem habuit pulcherrimum rev.dus procurator ordinis augustiniani, vir quidem eruditione insignis et orator clarissimus.
Hęc solum de tanto viro dixisse velim. Nam, ut finem dicendi facerem atque minus lectore fastidirem, nonnulla alia preterivi: quod scilicet huic nostro convetui largas contulerit eleemosynas, quod amplissimam nostram bibliothecam compluribus codicibus, iisque nuper impressis exornaverit in quibus cuncta continentur opera - in plures tomos distincta - tum Aristotelis Stagiritę, tum divorum Augustini, Hieronymi, Ambrosii, Hilarii pictaviensis episcopi, tum etiam m(agistri) Hugonis a Sancto Victore, et cetera.
■ A.F. Verde - E. Giaconi, Epistolario di fra Vincenzo Mainardi ..., MD 23 (1992) 806a. Dalle testimonianze notarili, gli esatti dati antroponimici sono
: fra Francesco di Bartolomeo (o Romeo) da Castiglione Aretino (ff. 108v, 114v), poi detto Castiglion Fiorentino (pr. Arezzo).|178r|
388. Frater Reginaldus ser Bartholomęi de Deis Florentinus, in cęnobio nostro pisano divę Catherinę Martyri dicato, ubi ipse pręsidis munere non indigne fungebatur, quum paucis diebus febribus laborasset, ecclesię sacramentis devotissime susceptis, iam quadragenarius ex hac vita decessit in vigilia sanctorum apostolorum Simonis et Iudę, paulo post primam noctis horam, M.D.LIII. Hic fere semper erat hilari facie iucundoque aspectu, comis ac lenis, discretus et prudens, atque optimis moribus pręditus. Proinde in aliquibus Romanę provincię nostrę cęnobiis, tum supprioris tum prioris semel officium laudabiliter Pisis ac Geminiani gessit. Cuius animus ęterna requie donetur.
■ in vigilia... = 27 ottobre.
389. Frater Nicolaus Caroli Biliottus, annum agens octogesimum tertium vel quintum, duobus mensibus minus, naturę Deoque concessit, quarto idus decembris, inter decimam et undecimam noctis horam, M.D.LIII, sumptis ecclesię sacramentis, in cubiculo neophytorum divi Marci, apud quos ut ipse vixerat diutissime sic et mori voluit. Sepultus est autem in sepulchro fratrum quod prope hostium chori, iuxta divi Antonini aram, situm ostenditur. Hic namque venerandus pater, post prędicatoriam togam, quam quintum vel septimumdecimum ingressus annum assumpserat in die Assumptionis beatissimę Virginis 1485, fuit nostrę religionis observantissimus atque pręcipuus zelator. Quare non immerito et annos qumplurimos novitiorum magisterio perfunctus fuit, et quorundam monasteriorum curam interdum accepit; et bis huic nostro Sancti Marci cęnobio dignissime pręfuit. Huius itaque viri animam, cuius optima vita pręcessit in corpore, in pace in idipsum dormire iam et requiescere, nobis est facillime coniectare.
■
vel quintum aggiunto in soprarrigo.■ Distingui fra Niccolò di Carlo dei Biliotti (OP 1486, † 10.XII.1553) dall'omonimo fra Niccolò di Francesco dei Biliotti (n° 610).
390. Frater Ambrosius Catharinus Politus Senensis, utriusque iuris doctor insignis, sacrarumque literarum eruditione pręstans; id quod eius in lucem edita complura volumina testantur. Fuit Senis prior in conventu nostro Sancti Spiritus. Moxque quadam de causa - quam modo brevitatis gratia supprimendam duximus - vi brevis apostolici extra nostram Romanam provinciam abiit, soli rev.mo nostri ordinis generali subiectus. In quo statu, fuit quidem probatissimis moribus ac vitę vir inculpatę qualis et antea fuerat. Verumtamen id solum illi datum est vitio quod stylum suum elegantissimum atque perpolitum, quo maxime pollebat in scribendo, contra viros quospiam prędicatorię classis illustrissimos, nimis quam mordaciter exacuerit. Hic vir, quum miro defendendę catholicę fidei zelo duceretur, et in hęreticos huius temporis acerrime scriberet ac vehementer invectus esset, creatus tandem minoriensis episcopus interfuit synodo tridentinę. Idquam favente illustrissimo cardinali a Monte Sancti Sabini - quo deinceps ad summum pontificatum evecto, Iuliique tertii nomen habente -, factus est archiespiscopus compsanus; et in ipso archiepiscopatu, vel sacro Dei verbo vel summę probitatis exemplo pascens oves suas, non multo tempore resedit. Ab ipso namque summo pontifice Iulio tertio Romam accersitus est quamprimum ad apicem cardineę dignitatis efferendus. Quum igitur inde profectus, Neapolim pervenisset, apoplexię morbo - quam vulgo guttam appellant - ibidem ita Deo disponente correptus, loquelam prorsus amisit; ad denique diem suum obiit iam septuagenarius anno Domini M.D.LIII, die < . . > novembris, sacramentis ecclesię - antequam loquendi potestate privaretur - omnino rite ac devote susceptis. Sepultus est autem postea, summo cum honore, in ecclesia Sanctę Catherinę Martyris apud fratres ordinis Prędicatorum observantes Congregationis Lombardię.
■ archiespiscopus compsanus = Conza della Campania (prov. Avellino)
.■ A.F. VERDE, Ser Lorenzo Violi "secretario" del Savonarola?, «Memorie domenicane» 18 (1987) p. 395, § 2.X.1517. A.F. Verde - E. Giaconi, Epistolario di fra Vincenzo Mainardi ..., MD 23 (1992) 823a. A. ASSONITIS, Art and Savonarolan Reform at San Silvestro..., AFP 73 (2003) 206-07. L. Polizzotto, The Elect Nation..., Oxford 2003, 460b "Caterini".
|178v|
391. Frater Ioannes Caroli de Benino de Florentia, sacerdos, literarum expers, qui dies circiter quindecim ęgrotasset, sacramentis ecclesiasticis maxima cum devotione pręsumptis, Christique cruci affixi ferventer imagine deosculata, postremo duos et septuaginata iam natus annos, ad immortalem vitam demigravit in cęnobio casentinati apud ędem Sanctę Marię super Saxum, pridie calendas septembris, hora 23a cum dimidio, 1554.
392. Frater Andreas Clementis Florentinus, vir quidem tam gręcis quam latinis literis non mediocriter eruditus. Quum esset hospitii nepesini vicarius ibique parumper ęgrotare cępisset, Romam concessit, ubi tandem ingravescente morbo, sacramentis ecclesię devotissime susceptis, ex hac vita migravit in conventu Sanctę Marię super Minervam, pridie nonas octobris, circa horam quitamdecimam 1554. Hic fuit in provincia nostra lector grammtices, convessor monialium, supprior et prior.
393. Frater Dominicus Lucę de Florellis Florentinus, sacerdos, obiit in conventu nostro pisano, anno ętatis suę vigesimo octavo, septimo idus novembris M.D.Liiii.
394. Frater Sanctes Bernardini de Oricellariis Florentinus, in conventu pistoriensi - ubi supprioris munere fungebatur - ut vixerat devotissime sic etiam hac vita functus esse perhibetur. Fuit enim ab ingressu religionis nostrę semper eiusdem servantissimus, bonorumque morum gravitate quadam perornatus. Obiit igitur, sacramentis ecclesię sub quapiam sanctitatis specie perceptis, annum agens 27m, octavo idus decembris 1554.
395. Frater Andreas Andreę Marsuppinus Florentia oriundus, ex hac vita decessit in conventu pisano, ubi priorem agebat, posteaquam ecclesię sacramenta rite acceperat, anno ętatis suę 35°, die 14° decembris, circa decimam noctis horam, 1554. Cuius obitum non parum detrimenti Romanę provincię nostrę arbitror attulisse. Erat enim vir ingenio vivaci, optimis literis, acri iudicio pręditus. Proinde philosophię lector extiterat, atque fuit gratiosus prędicator, dignusque tandem qui pisano cęnobio pręsideret.
396. Frater Seraphinus ser Bartholomęi de Deis Florentinus, obiit Lucę die 22 februarii circa secundam noctis horam 1554, annum agens 45m. Obiit quidem sacramentis ecclesię devotissime susceptis. Hic fuit cantor, magister neophytorum et convessor monialium.
397. Frater Marianus Matthię de Casoli, conversus, probus, exemplaris multisque laboribus apud oratorium Iliceti diutissime defatigatus, quum peregisset annum ętatis quidem suę sexagesimum tertium, religionis vero trigesimum primum, susceptis ecclesię sacramentis in hoc divi Marci conventu devotum Deo spiritum reddidit die 5 martii, circa tertiam noctis horam cum dimidio, 1554 more florentino.
|179r|
398. Frater Dionysius Bartholomęi Scarpii Senensis, sacerdos valde devotus, vir simplex et a mundanis rebus prorsus abstractus. Quum trigesimum complesset annum, sacramentis ecclesię devotissime susceptis, obiit Senis in conventu Sancti Spiritus anno Domini M°.D°.Liiii° (quo tempore civitas senensis ab imperatoris exercitu fortiter obsessa, magna et miserabili victus penuria laborabat), die 12 novembris, hora 16.
399. Frater Iulianus Ioachini de Burgo, conversus, vir quidem religiosis moribus ornatus ac redolens summę probitatis exemplis. Quum fere sexagenarius esset, in hoc divi Marci cęnobio diem clausit extremum die 21 iulii, post solis occasum, 1555, extrema tantum unctione sumpta; quod tunc, circa dies octo febribus confectus, lethargo demum opprimeretur.
400. Frater Eustachius Balthassaris Florentinus, conversus, vir prudens et probus, ecclesię sacramentis mente sana, sensibus integris ac devoto corde susceptis, in hoc conventu fęlix ex hac vita decessit anno Domini M°.D°.Lv° , die xxv° septembris, circa octavam noctis horam, ętatis vero suę anno Lxxxiii°. Hic fuit - ni fallor - egregius miniator; id quod inter alia ipsius opera, psalterii liber in dextera nostri chori parte locatus, facile attestatur. Tanta quoque, dum viveret, memorię tenacitate pollebat ut usque in senectam et senium rhythmos ac versus Dantis quamplurimos, quem sibi semper habuit familiarem, nullo labore - quum sese offerret occasio - recitaret.
401. Frater Fęlix Dominici, senior, florentinus, vir quidem probis moribus ornatus ac summa prudentia pręditus, sacrisque literis apprime doctus, qui et confessor monialium et supprior et prior pluries fuerat; sumptis ecclesię sacramentis, in hoc conventu fęliciter ex hac luce migravit anno Salutis 1555°, die 12° novembris, circa horam 18am, ętatis suę 82°.
402. Frater Nicolaus Sebastiani aurificis de Florentia. Vir bonus et prudens, sacramentis ecclesię devote susceptis, obiit in hoc cęnobio anno Domini 1556, die 10 aprilis, circa nonam noctis horam, anno ętatis suę 67°. Hic fuit neophytorum magister, confessor monialium, supprior et prior in pluribus conventibus provincię nostrę.
403. Frater Ioannes Maria magistri Zenobii de Casa Florentinus, religionis nostrę servantissimus devotusque sacerdos; receptis ecclesię sacramentis, obiit in hoc conventu die 27° iulii 1556, anno ętatis suę 73°. Hic venerandus pater fuit Prati et hospitalis Innocentium et monialium confessor. Hic plures annos hospitii nostri, divę Marię Magdalenę dicati, vicarius. Hic etiam agriculturę potius quam literis frequenter operam navavit, et ruricola magis quam civis ab omnibus haberetur. Videbatur namque ex proposito talem vivendi modum delegisse pro Dei amore, qui vilitatem et abiectionem quandam prę se ferret.
|179v|
404. Frater Ignatius domini Ioannis Ferrariensis. Antequam habitu nostro indueretur, artium et medicinę doctor eximius, in cęnobio Sanctę Marię super Gradus apud Viterbium, ubi supprioris officium peragebat, ad alteram vitam devotissime transmigravit anno Domini 1557°, die 7° septembris, hora noctis octava, completis annis ętatis suę 62 et diebus 15. Hic fuit interdum in provincia nostra Romana grammaticę pręceptor, sanctimonialium confessor, supprior et prior. Erat enim hic venerandus pater vitę ac morum probitate insignis, triumque linguarum non mediocriter peritus; atque insuper divini verbi concionator minime contenendus, nisi aliquatenus impeditam pronuntiationem habuisset.
405. Frater Michael Appiani Salvatoris de Florentia, Dei sacerdos et bonis literis et religiosis moribus ornatus, qui constitutionum nostrarum rigorem servare studebat. Fuit nonnumquam fuit et neophytorum magister et aliquorum conventuum vicarius. Hic tandem in cęnobio nostro pisano, receptis omnibus de more sacramentis, annum agens 38um, diem clausit extremum anno Salutis nostrę 1557°, die 16 septembris, circa quintam pręcedentis noctis horam.
406. Frater Thomas Ioannisbaptistae de Rembottis de Florentia, olim a Sancto Miniate oriundus, huius conventus nativus, naturae concessit die vij iunii M.D.lviij, calculari morbo quo diu laborarat, tametsi proprie firmitatis speciem usque ad extremum ipsum ignorare licuit. Hic ordine sacerdos fuit, in scientiis tum philosophicis tum theologalibus apprime eruditus fuit, quippe qui et logicae et philosophiae plures annos lector extiterit. Claruit quoque praedicationis munere, nam pluris in locis haud mediocri satisfactione concionatus est. Demum quadragesima, suae mortis diem praecedente, in chatedrali ecclesia apud Sanctum Miniatem summa cun gratia praedicationes suas peregit. Vixit autem in ordine annos triginta.
■ da
n° 406 mano di nuovo cronista.407. Frater Franciscus de Florentia, Mollettor(um) familia, tametsi habitum deferret clericorum, exercitia tamen et officia conversis deputata continue administravit; unde et "Conversusalbus" dicebatur. Professurus vero, nonnulla in suorum bonorum dispositione conventui reliquit. Inter quae, quandam pecuniae quantitatem in picturis refectorii expendendam. Id quod et pulcre effectum est; ubi etiam eius propria et naturalis effigies invisitur. Hic haud modice utilis extitisset (nam sutoriam artem tam in incidendis quam reficiendis fratrum vestibus optime didicit) nisi frequenti podagrę morbo - quo diu detentus erat - impediretur. Demum cum iam in religione viginti et octo annos laudabiliter explesset terminum et dysentriae morbo correptus, quinta augusti die M.D.lviij, sumptis devote eis sacramentis, mortem cum vita commutans faeliciter discessit.
■
eius propria et naturalis effigies, come dire "suo ritratto". Terrei presente gli affreschi originali del refettorio di San Marco, specie la Cena di san Domenico con i frati, opera del Sogliani, autodatata 1536. Fra Francesco dei Molletti † 5.VIII.1558, 28 anni di vita religiosa; entra dunque nel 1531 (usavano contare anche l'anno di partenza), professa qualche anno dopo.