precedente successiva

Chronica conventus Sancti Marci de Florentia OP
parte IV: filii huius conventus qui pro tempore morientur, ff. 145r-200v (1437-1612)

■  Firenze, Bibl. Laurenziana, S. Marco 370  

 

 

 

|180r|

408. Frater Angelus Perinus de Florentia, canitie et annorum multitudine venerabilis huius conventus nativus. Licet haud multarum litterarum extiterit, naturali tamen iudicio ac prudentia non mediocriter polluit. Qui in consiliis inter patres dandis, satis promptus ac prudens habitus est. Unde et in confessionibus audiendis, presertim mulierum, satis acceptus fuit. Hic pater duorum monasteriorum confessor fuit et rector. Fuit pretera in hoc conventu et alibi supprior et sindicus, et in agendis oculatus et expertus. Qui tandem cum ad etatem octuaginta quatuor annorum - sexaginta et quatuor in ordine laudabiliter expletis - devenissset, non tantum levioribus febribus quibus invadi cepit quam senio ipso confectus, sumptis de more devote sacramentis, diem feliciter clausit extremum die xxiiija augusti M.D.lviij°.

409. Frater Petrus, conversus, a Castro Sanctae Mariae a Monte. Cum prius fuerit tertiarius, postea cum in ipso habitu aliquot annos bene se gessisset, factus est conversus in conventu Sancti Miniatis, ibique professus. Sed eo tempore quo pestis saevitia in civitate et eius dominio fere ubique dure grassabatur, cum contigit assignari in hoc conventu pro hortulano, cui satis provide ac diligenter intendebat, nolentes vero fratres singulo quoque die provisuros esse de hortulano, institerunt apud generalem ut iste fieret filius conventus; qui a fratribus et conventu habita licentia, fuit capitulariter receptus. Unde postea plures annos eiusdem horti curam gessit. Postea umquam(?) senescere caepit, nisi valens tantos et tam continuos sufferre labores, missus est Illicetum, quo?? ibi paucis fratribus demorantibus deserviret. Tandem pluribus variisque gravatus morbis et senio - erat enim sexaginta et quatuor annorum - Florentiam(?) evocatur, ubi quinta decembris 1558, habita prius extrema unctione (nam sacram comunionem sumere non potuit) fęliciter in Domino obdormivit.

410. Frater Bernardus Bonagius, patria florentinus, ordine sacerdos, in sua iuventute gratus admodum et acceptus fratribus fuit. Erat enim lenis, mansuetus ac mire dovotus. Factus autem sacerdos, novitiis primum apud Sanctum Miniatem prefuit. Sed cum postea eius genitrix ob rerum pauperiem pateretur, volens sibi quibus honeste posset modis suppetias ferre, licentiam habuit extra ordinem manendi, quo suarum predicationum lucris et elemosinarum emolumento ei providere posset. Unde pluribus annis Venetiis perstitit, predicationibus et confessionibus utiliter vacans, non sine boni nominis odore. Mortua vero matre, ad provinciam non revertitur, sive austeritate vite retentus, sive libertate quadam qua plures annos fruebatur, sive magis spe maiori animarum salutis. Sed pluribus hospitiis ordinis prefuit, omnibus se amabilem exhibens, nec quibus modis possit umquam destitit seu predicando seu etiam confessiones audiendo, aut familiariter hortando ab animarum salute procuranda. Postremo Florentiam veniens, instantis anni mense septembri, Prati haud multo post infirmatur. Qui huc rediens, morbo invalescente, 27a novembris M.D.lviij° in conventu Sancte Marie Novelle - ad quem spectabat hospitium cui preficiebatur - devote sumptis sacramentis moritur. Vixerat annos 64, plus minus.

|180v|

411. Frater Dionisius Pauli de Torinis de Florentia. Adhuc iuvenis, sacro diaconatus ordine initiatus, cum vigesimum secundum ageret annum, in conventu Sanctae Mariae Novellae hospes moritur - nam Pistorii assignatus erat - anno Domini M.D.lviij°, mense augusti, die <  .   .  >. Cuius anima faeliciter rrequiescat.

412. Venerabilis pater ac senex frater Symon Strata, adulescens quatordecim annorum, in sua puritate anno Domini 1488 ordinem ingressus est, in quo suam innocentiam - quoad vixit - integerrime servavit. Hic etsi in litteris haud multum profecerit, non usquam eo litterarum expers fuit quin animarum saluti utiliter consulere potuerit. Nam confessionibus audiendis - mulierum praesertim - multo tempore vacavit. Fuit quoque in ordine supprior et vicarius in pluribus conventibus, nec non plurium monasteriorum confessor. Sacras nostras constitutiones ac veterum sanctiones(?) non solum amavit sed constantissime servavit; precipue vero(?) die noctuque divinis officiis numquam(?) abesse nolebat. Utraque etiam nostra hospitia summa cum charitate, et inadvenientes fratres mira benignitate et hilaritatte frequentius administravit. Denique vir bonus plenus dierum, cum septuagesimum et primum annum in sancta observantia transegisset, duobus iam annis in infirmitate sua, quibus continue lecto iacuerat peractis, faelicissime omnibus sacramentis precipua devotione ac sensu pervigili susceptis, aetatis suae anno octuagesimo quinto, Salutis vero nostrae M.D.lviij°, die ultima septembris, hora 3a, spiritum Deo reddidit. Id unum de eo tantum dixerim quod in tam diuturna aegritudine numquam vel quam rarissime impatientiae motum pre se tulisse visus est, quin hilaritatem in vultu semper gerens advent??tibus omnibus ut quam valeret querentibus, "Ut domino nostro Iesu placet" laetissimo animo repsondebat.


■  grafema n con segno sovrapposto di abbreviazione a forma di i: molto corrente in queste carte; in più casi sono rimasto perplesso nello scioglimento. Qui sta chiaramente per non: nec non; non solum. Ricontrollare il ricorso e assicurare retto scioglimento.  18.I.2012.


413. Frater Felix, ordine sacerdos, patria florentinus, satis bonae litteraturae fuit. Quippe qui omnem scientiarum solitum cursum peregit. Hic fuit scriptor in hoc conventu, et in viterbiensi fuit etiam confessor monialium in duobus monasteriis. Qui tandem cum esset annorum triginta et novem, peractis in sancta religione vigintiquinque laudabiliter, moritur in Sancto Geminiano in conventu nostro, anno Domini 1560 more ecclesie, mense februario, die < .   .   >. Cuius anima in Domino quievisse pie credimus.

|181r|

1560

414. Frater Silvester Cennius, ordine sacerdos, patria et religione florentinus. Iam saenex septuaginta quinque annorum, anno Domini M.D.lxmo, mense aprili, die septima, in hoc conventu, cuius erat nativus, sancte ac devote diem clausit extremum, sumptis prius sacramentis ecclesiasticis, preter eucharistiam ??rario impediente vomitu, quo et suffocatus est, cum tamen duos ante dies in ecclesia celebraverit. Hic in saeculo publicus existens tabellio, cum esset duorum etfviginti annorum, relicto saeculo ordinem intrans, totum vitae suae cursum laudabiliter ac communi iuvenum utilitate consumavit. Nam maxima charitate et constanti patientia ad triginta quinque annos, assiduus et indefessus grammatices preceptor - non sine grata discipulorum gratia ac benevolentia - extitit. Fuit etiam vir boni consilii ac canonici iuris non imperitus. Unde aliorum conscientiis tuto consulere potuerit. Cuius animam ex his miseriis [misiseriis scr.] quas multa hic passus est, ad sempiternam ac faelicem requiem transisse pie putamus.

415. Frater Augustinus Feghinensis, ordine sacerdos, et ipse iam provectę aetatis. Cum esset assignatus in conventu urbevetano, ibi superiori anno fato concedens, appositus est ad patres suos. Hic fuit vir simplex et bonus. Fuit etiam predicator et lector grammatices. Cuius anima faeliciter requiescat.

416. Frater Bernardus, ordine sacerdos, patria ac religione florentinus, ex Ciptadinorum [sic] familia. Cum iam in ordine decem et octo annos peregisset, Pistorii - ubi monialium confessor extiterat - faeliciter obiit die 13a mensis augusti M.D.lxmo. Hic suae religionis observator, habitus est mitis ad devotus religiosus. Fuit quinque suppriore, ac in pluribus monasterii director monialium ac confessor. Cuius anima in Domino requiescat.

|181v|

M.D.lxmo

417. Frater Franciscus Ioannis Dini seu de Dinis. Iam senex, quippe qui quadraginta et duos in religione confecerat annos, in conventu spoletano obiit morte subitanea, anno superiori [= 1560]. Hic fuit et patria et religione florentinus, admodum litteratus nec non predicator non mediocris. Pręfuit autem pluribus conventi<bu>s, prioratus officio functus. Cuius anima requiescat in pace.

418. Frater Paulus magistri Nicolai del Tanfura, sacerdos Dei venerandus, annum in religione agens xxxij, obiit in Urbeveteri, omnibus ecclesię sacramentis devote scusceptis, die 2a februarii in festo Purificationis beatę Marię, aetatis vero suę anno quinquagesimo. Hic fuit bonis literis ac moribus sanctissimis ornatus, observantię amator pręcipuus, valde compatiens in afflictos. Pręfuit semel in cęnobio politiano, fuitque confessor monialium Sancti Pauli in pręfata urbe; apud quas et diem clausit extremum 1560. Cuius nunc anima in pace sempiterna quiescat, amen.


■ da n° 418 mano di nuovo cronista (= Serafino Razzi?), fino a metà circa di f. 183r (1562).

politiano = di Montepulciano.


419. Frater Benedictus Nicolai de Filicaria, sacerdos, annum agens vitę suę xlviijm, in religione vero xxvjm. Confessor monialium Sancti Pauli, et socius prioris electus ad provinciale capitulum, ex hac vita decessit in conventu nostro pisano, receptis devote omnibus sacramentis, die xviij aprilis 1561, feria 6a, circa primam noctis horam. Hic fuit in nostra provincia aliquando supprior, et confessor monialium; prędicator etiam non spernendus, quippe qui in nonnullis oppidis gratiose per plures quadragesimas concionatus est.

Fuit etiam per annos aliquot vicarius fratrum nostrorum Peregrinantium inter Gentes, congregationis videlicet fratrum qui Peram incolunt (est enim Pera oppidum prope Bisantium seu Constantinopolim situm, ubi christiani mercatores commorari solent). Cumque provinciam illam, sibi a rev.mo totius ordinis generali demandatam, optime administrasset, antequam in Italiam remearet, sacrosanctum Domini sepulchrum adiit, locaque fere omnia in quibus redemptionis nostrę misteria peracta sunt perambulaverit. Qualia vero et quanta passus sit in itinere illo, longum esset enarrare. Nam hoc unum tantum dixerim, quod semel a fidei nostrę hostibus depręhensus, catena ferrea irretitus est atque addictus remo. Quid tunc illi animi esset, ipse postea retulit, me audiente: «Lachrymę - inquiens - tunc mihi uberrime ab oculis defluebant; arbitrabar enim me amplius patriae(?) lares minime esse visurum». Sed quantocius virtus ei divina affuit. Eodem siquidem die quo captus fuerat, ope mercatoris cuiusdam sibi noti redemptus est ac pristinę redditus libertati. Tandem revertitur in patriam, moriturque. Cuius animam requie donet Dominus sempit??.


Peregrinantium inter Gentes: cf. R. Loenertz, La Société des frères Pérégrinants, Roma 1937; ID., La Société des frères Pérégrinants de 1374 à 1475, AFP 45 (1975) 107-45; Frères Pérégrinants, DHGE 18 (1977) 1363-69.

Pera: cf.  C. Delacroix-Besnier, Les dominicains et la chrétienté grecque aux XIVe et XVe siècles, Rome (École franç.) 1997, 457a.

■ Nel marg. sin., in corrispondenza al rigo di me audiente, e della medesima mano del testo, si legge: frater Seraphinus Marradius Ractius. Verosimile nome del cronista (e della sua autografia?): Serafino Razzi da Marradi, OP 28.VI.1549, prof. 6.VII.1550 (f. 114v: frater Seraphynus ser Populani de Marradio), † 8.VIII.1611 (vedi infra f. 200r). In n° 420: «testis ipse sum qui illi comitem me prębui... ». Del RAZZI cf. Viaggi in Abruzzo [1574-77], ed. B. Carderi, L’Aquila 1968; Diario di viaggio di un ricercatore (1572), ed. G. Di Agresti, MD 2 (1971). Nessuna riproduzione fotografica della grafia originale.


|182r|

M.D.lxi.

420. Frater Angelus Bettinus, vir literis ac probitate conspicuus, obiit in conventu Sancti Romani de Luca, ubi priorem agebat, anno suę professionis quinquagesimo, die vero xa octobris 1562, confessione tantum suorum delictorum peracta; cętera siquidem sacramenta recipere non valuit ob supervenientem pituitam seu catarrhum, quo morbo citra omnem fratrum opinionem ex hac vita evaluit, tertio suę aegritudinis die, cum antea solis febribus laboraret. Paucis tamen ante diebus, quasi mortem suam pręsagiens, confessionem peccatorum suorum generalem confecerat ac pluries celebraverat; quare credentum est ad salvatorum loca illum migrasse. Cęterum, fuit hic rev.dus pater de nostra religione benemeritus multisque annis in ea laboravit. Fuit aliquando philosophię lector, sindicus et confessor monialiurm. Prefuit quoque pluribus nostrę provincię cęnobiis, spoletino videlicet, viterbiensi, lucensi atque romano, non tantum semel et iterum sed et tertio. Assumptus deinde in socium rev.mi generalis Romęi a Castilione atque provincialis Anglię creatus, una cum ipso Galliam atgque Hispaniam visitavit. Interfuit generali capitulo Salmanticę celebrato 1551; ubi a patribus reformandi breviaria ac missalia nostri ordinis cura illi est demandata, quam sane provinciam egregie ad finem usque deduxit diligenterque executus est, uti modo videmus.

In Italiam demum reversus ipsoque generali Romęo defuncto, ut supra narratum est, rursus nonnullis cęnobiis a patribus pręficitur ac subinde in provincialem romanum eligiur et confirmatur. Non est autem silentio pretereundum quod sub hoc rev.do patre, augustissimum Sanctę Marię Novellę cęnobium reformatum est ac nostrę insertum provincię. In qua sane reformatione plurimum enituit patientia ac prudentia huius patris. Fuerunt nihilominus qui illi vitio dabant quod suis in negociis tardus existeret; atque rev.dus pater prę oculis habebat illud quod vulgo dici solet proverbium "Sat cito, si sat bene", et illud aliud "In consultando cunctatio tutior est, periculosa celeritas". De comitate vero eius, humanitate, liberalitate ac probitate, testis ipse sum qui illi comitem me prębui per tres menses, dum nostram hanc moderaretur provinciam. Qui eius sępenumero confessiones audivi; qui, quod de beato Martino legitur, ab ipso etiam provinciali actitari conspexi, nempe sociorum alteri detrahi calciamenta. Posteaquam igitur per biennium Romanę provincię de more laudabiliter pręfuit, electus est ac datus in priorem lucensem, ibique moritur. Cuius anima sit in pace.


Cf. L. Polizzotto, The Elect Nation..., Oxford 2003, 467b.


421. Frater Nicolaus Antonii de Pandolfis, qui prius habitum clericorum accepit, mox vero propter impotentiam ad literas, conversus effectus est. Obiit in conventu geminianensi die 23 ianuarii 1561, omnibus sacramentis devote susceptis. Annum agebat in religione quintum, aetatis vero suę undevigesimum. Cum de hoc sęculo nequam eripitur, huius nunc anima quiescat in Domino.


de Pandolfis sic; de Landolfis sembra scrivere III.678.


 

|182v|

1562

422. Frater Dominicus Marci de Sancto Cassiano, conversus, apprime bonus et devotus, mortem lętus aspexit, appositusque est ad patres suos die 4a februarii in hospitio nostro divę Marię Maddalenę, omnibus ecclesię sacramentis magna cum devotione receptis, postquam annos ferme xl laudabiliter in religione traduxerat. Oret pro nobis, qui modo - uti credimus - astat ad pedes Dei, intueturque prope quem tam avide sitiebat.

423. Frater Ioannesbaptista de Bartholis, sacerdos Dei reverendus, qui filiationem suam a conventu fesulano - in quo habitum religionis acceperat - ad hunc nostrum transtulit, quemadmodum supra narratum est, pagina videlicet 162 [= f. 112v]. Ex hac vita decessit in isto cęnobio, post longam plurium mensium aegritudine, die 6 februarii, feria 6, circa sextam noctis horam, omnibus ecclesię sacramentis munitus de more, anno ętatis suę 53, in religione vero xxxviij. Hic fuit semel atque iterum prior, aliquando etiam supprior ac neophytorum magister. Divini itidem verbi concionator minime contemnendus, nisi aliquantulum in concione prolixior fuisset; hoc enim illi vitio dabant comuniter auditores. Pręfuit quoque annos circiter xiiij Societati Puerorum, quę Sancti Marci appellatur in hac urbe; pluresque ex illa adolescentes ad religonem nostram suis hortatibus atque exemplis traduxit, qui Romanam modo provinciam decorant ornantque. Sit in pace.

424. Frater Nicolaus Michelotius, vir multis ac pręclaris dotibus ornatus, habitum sanctę conversationis Florentię in ędibus Divi Marci accepit, anno dominicę incarnationis 1505, aetatis vero suę xvij. Vita vero functus est optimus ac prudentissimus pater quintodecimo aprilis, secunda noctis hora, 1562, in cęnobio pratensi, cum iam annum ętatis suę septuagesimum quartum percurreret, in religione autem quinquagesimum septimum. Cum enim ad pręfatum Sancti Dominici conventum eo anno proceres provincię nostrę de more ad provinciale capitulum convenirent, convenit et ipse ex lucensi cęnobio, sed - o nos miseros qui tanto sumus patre orbati! - in itinere illo in morbum incidit, quem nostri punctam vocant; et quinto tandem egritudinis die, susceptis devotissime omnibus ecclesię sacramentis, amplexatisque rev.do provinciali ac patribus nonnullis qui aderant, fęlicem efflavit animam, in maximo fratrum suorum cętu. Et quidem iure optimo tot eius funeri patres interfuere, nam eos post Deum ac sanctos unice diligebat amabatque. Non dici posset quantus omnes qui aderant luctus invasit ob tanti viri discessum. Immo vero |183r| et qui non aderant, postquam illius mortem fama vulgaverat, a lachrymis temperare vix poterant, adeo cunctis gratus, nulli onerosus extiterat. Huius rei coniecturam facere potest quod conventus nonnulli, audita eius morte, actutum defunctorum vigilias pro illius anima in choro devotissime ex<s>olverunt.

Cęterum fuit hic pater religione ac vitę sanctimonia preclarus, doctrina insignis, regimine vero ac prudentia mirabilis. Adolescens studiis literarum adeo vigilanter incubuit atque egregie in illis profecit, ut a patribus dignus putaretur qui ad gymnasium bononiense mitteretur. Ibi ergo per triennium sacrę theologię studens, in virum doctum evasit; regressus deinde Florentiam, philosophię lector efficitur. Mox fesulano cęnobio pręficitur, subinde pratensi, postmodum romano, marciano, perusino, lucensi, viterbiensi, senensi; non semel tantum et iterum, sed et tertio et quarto horum aliquibus pręfuit. Semel vicarius generalis Congregationis extitit. Tribus itidem vicibus provincialis  romanus, ac neapolitanus una tantum vice.

Formę erat pręstantis, facie iucunda, vultu spectabili, mitis ac lenis. Multa pro fratribus suis ac veritate perpessus est innocens pater; nam aliquando carceribus addictus fuit, et nonnullis annis natali solo exulavit. Gratissimus fuit Paulo tertio pontifici summo, itidemque et Paulo quarto, a quo et neapolitanus provincialis creatus est. Eius nunc anima ęterna requie donetur, amen.

425. Frater Nicolaus Recasolanus ex Florentia, sacerdos [nel marg. sin.], acris ingenii iuvenis, idemque non mediocris expectationis predicator. Ex provincia Lombardie, ad quam - concedente rev.mo ordinis magistro - transierat, ad hunc suum conventum rediens, diuturna febre sanguinisque ex ore profluvio male affectus, inexplicabile est quanta pietate quantave adolescentię lapsuum patientia, omnibus de more sacris lustratus, loquendo fere ex hac vita migrarit kalendis novembribus 1562.

426. Frater Angelus Vinacisius Florentinus, iam senex hanc sarcinam corpoream reliquit in cęnobio geminianensi die 15a aprilis 1563, cum prius cunctis sacramentis efflagitatis potit(us?) esset. Ingens labor quo hebdomada sancta in audiendis reorum nexis affectus(?) fuerat, pientissimę mortis occasio sibi fuit. Et prior etiam monialium a confessionibus extiterat.


n° 426 aggiunto in calce alla carta, dopo n° 427, con segno di richiamo a fine n° 425; scrittura contratta, qua e là d'incerta lettura.


427. Frater Ioannes Maria Pedemontanus, conversus [nel marg. sin.], in secessu Iliceti - quo valetudinis causa se contulerat - repente sublatus in refrigerio fuit, quippe qui languore stomachi lętiferaque tabe consumptus, ex hac vita migrare cupiebat. Obiit die 17 maii 1563. Vir erat simplex ac rectus; et eorum que precipue ad conversos pertinent, valde peritus.

|183v|

1563

428. Frater Paulus de Meis Florentinus, conversus [nel marg. sin.], migravit ad Dominum in conventu sanminiatensi die 20 iulii 1563, circa septimam noctis horam, pientissime prius universis ecclesiasticis sacramentis expiatus. Laborabat morbo quo paulatim corpora tabescunt, cuiusve pernicies nullo humano antidoto repelli poterat. Nunc fruatur Domino.

429. Frater Raphael Guerriantius ex Florentia, die 22a decembris 1563 diem suum obiit in cęnobio novellino, ubi syndaci munus gerebat; namque ratiocinator peritissimus et habebatur et erat. Insignem in obitu pietatem prę se tulit, sacręque rei signis, identidem dulce Iesu nomen deiparamque Virginem invocans, sese diligentissime lustravit.


in cęnobio novellino = Santa Maria Novella.

ratiocinator:  da indendere, credo, "contabile" dell'amministrazione.


430. Frater Salvator Sollazzinus, ex eadem oriundus patria, vir longęvę exactaeque ętatis, in supradicto cęnobio vehementi pituita (diu multumque eo mordo laboraverat) paucis horis nobis ereptus, quinimmo a Deo sublatus fuit die14° ianuarii  1563. Non ambigimus quin eius anima sit in refrigerio; ita exigebant eius merita, cum per innumeros annos innocentissime atque integerrime degisset, sępeque presul optimus in cęnobiis et monialium confessor admodum diligens extitisset.

→431. Frater...

precedente successiva