precedente successiva

Chronica conventus Sancti Marci de Florentia OP
parte IV: filii huius conventus qui pro tempore morientur, ff. 145r-200v (1437-1612)

■  Firenze, Bibl. Laurenziana, S. Marco 370  

 

 

 

(...|183v|...)

431. Frater Thomas Martinius Florentinus, ex gente patritia. Lentiori morbo eoque intraneo confectus, cum 58m annum natus esset, diem suum ultimum obiit die 17a martii 1563; obitum suum longe ante, velut alter Martinus, presagierat. Idque ego rite ingenueque attestari possum, qui eius crimina dum confiteretur expiare solebam. Sacris omnibus munitus rebus, mirum est quot piis lachrymis effusis, quot verbis religiosissimis prolatis, in meliorem patriam transmigraverit. Creberrime meipsum accersebat, ut omni qua<m>tulacumque labe emundaretur. In eodem munere quo Guerriantius versabatur (non ęmuli at familiares erant, sublatoque Raphaele mortem sibi imminere Thomas ausus est affirmare, id quod rei postea probavit eventus) ita egregie ut nihil supra in agendis pro cęnobio causis litibusque conficiendis ut ipsi legulei sibi concedebant. Verum ea modestia, urbanitate atque dexteritate se gerebat, uti alienos his artibus victos, arctiori amicitia sibi devinciret; iique eius transitu percepto, a lachrymis haud temperare valuerunt. Quid cęteros egisse arbitraris? Nullus angulus Florentię superfuit qui querulos ploratus de Martinii casu non acceperit. Quod si viri seculares ita ingemuere, coniectare potes qui gemitus nostri fuerint, quorum pernicies nullo pacto resarciri potest.


nel marg. sin., all'altezza di Idque ego..., giunta della medesima mano: F(rater) Ant(oniu)s Pen?ius (= Pencius?); di certo nome del cronista in corso, che ritorna nel foglio seguente f. 184r.


|184r|

1564

432. Fratrem Petrum Paulum Seralium, nobilibus Florentię natalibus ortum, repentino morbo - utpote triduano (vulgo risipulam appellant) eoque acerrimo - a nobis abstulit, ut ipsum haberet, omnium Dominus. Ea die qua lecto decumbere cępit, pręcipuis fidei nostrę sacramentis sese munierat. Traditur hunc preclarum virum id genus celerrimę mortis, a Deo optimo maximo sępe numero efflagitasse; quod si ita se res habet, optato potitus est voto. Moribus religioso viro dignis, literisque haud vulgaribus preditus erat. Inter egregios sui temporis concionatores enumerabatur. In pluribus hisque generosis Italię urbibus, maximo applausu predicanti sibi aures prębitae fuerant. In quo quidem munere postremo Florentię exercendo, in hoc cęnobio nostro Divi Marci, impendio vigil et parcus, immaturum sibi obitum comparavit; et quamvis animo id pręsagiret, aliorum tamen quam sui maiori zelo ferventiorique studio exardescens, inceptis insistebat. Nam a regendi munere, licet non ineptus, prorsus alienus erat; cum iunior tyrunculorum magister, supprior quoque, prior et narniensis extitisset, ab hisce postmodum - totus in concionibus - semper abhorruit. Hec pauca de viro mihi amicissimo dixerim, qui cum iucundissime suavissimeque convivebam. Desiderio humanitatis ac probitatis hominis vehementer angor; inque(?) dies magis excrucior. Die 17a iunii potitus est olympo, 1564.


tyrunculorum magister = maestro dei novizi.

mihi: nel marg. sinistro: fr(ater) Ant(oniu)s qui supra.

inque dies: probabilmente da intendere et in dies = "e di giorno in giorno (ne sono sempre più afflitto)".


433. In die festo Divi Augustini patris nostri, 1564, ab diuturno comitiali morbo, quo diu distortus vexatusque fuerat, liber evasit migrando venerandus sacerdos frater Iacobus Bonsius Florentinus. Re vera mortuus vivere cępit, cum vita qualibet nece deterior foret.


morbus comitialis = epilessia.


434. Frater Franciscus Nugarola Veronensis, in die Sanctorum Apostolorum Simonis et Iudę, peregrinationem suam cum cęlesti patria commutavit. Erat sacerdos iuvenis Deo deditissimus. Nimia vitę austeritate obitum sibi accersivit, postquam lentiori morbo contabuerat. In patria - quo ut convalesceret missus fuerat - pientissimum vitę finem, singulare sanctitatis prebens exemplum, sortitus est. 1564. Erat annorum 32rum ipsius ętas.


in die Sanctorum Apostolorum Simonis et Iudę = 28 ottobre.


435. Die 15a ianuarii, ipsomet ab salute nostra vigente anno, obdormivit in Domino integerrimus atque innocentissimus pater frater Marcus Gondius, plusquam octogenarius. Vere obdormivit, cum placida suavique quiete resolutus spiritum creatori reddiderit. Nulli obnoxius, omnibus gratus ob mitissimos mores, síbique soli vacans. Prior quondam sanminiatensis atque saxensis extiterat; quin et syndacus et supprior plurie, et magister tyruniculorum, monialumque a confessionibus. Hic bonus atque egregius vir, religionem adiens, ingens pondus auri ante pedes Hieronymi Savonarole - a quo sacra veste indutus est - liberalissime proiecit. Cuius quídem rei, ob humilitatem omnem memoriam aboleri satagebat; egreque et invitus et subterfugiens respondebat.


Natus erat annos 88: giunta nel marg. sinistro, all'altezza di octogenarius.


|184v|

1565

436. Frater Thomas Ioannis Spiliati de Florentia, ętatis sue lxj°, religionis vero xliij°, die xxvja iulii, in octava die Sanctae Marię Magdalene, quam sanctissimam apostolorum apostolam semper dilexit, dum cantarentur horę vesperorum migravit ad Christum febre, et in ultimo exitus sui morbo comitiali, prius omnibus ecclesiae sagramentis [sic] petitis, cognitis ac devotissime acceptis in hoc suo conventu. Erat tunc vicarius loci Sanctae Marie Magdalenę; quod officium accepit eodem die quo obiit, elapso vero solum anno videlicet '64. Fuit aliquando sup<p>rior perusinus. Exercuit etiam sindicatus officium pluribus in locis. Erat enim bonus cantor tam in musicis quam in cantu ecclesiastico; propterea liber qui dicitur apud nos Processionalis, studio ac opera sua correptum, impensis heredum Philippi Iunctae impressum denuo fuit, in quo regulam ac modum docendi cantum ecclesiasticum posuit. Vir fuit doctrina ac moribus mediocriter insignis, sed manibus ac vita activa celebris fuit ac benignus. Ideo requiescat in pace cum omnibus antedictis.


loci Sanctae Marie Magdalenę = ospizio (non convento) della Maddalena in Pian del Mugnone (detto anche "delle Caldine"?). Cf. A. Zucchi, Gli Ospizi Domenicani in Toscana, Firenze 1946-47, pp. 72-74.


437. Frater Iacobus Petri de Premeranis de Florentia, ętatis sue octuagesimo tertio, religionis vero lix°, obiit die xix° decembris MDlxv, cum omnibus ecclesiae sacramentis prius petitis et acceptis, febre correptus quia ceciderat dum descenderet a dormitorio ad claustrum in scala; erat enim in continuo motu, licet esset decrepitae ętatis. Iverat bonus pater aliquando supprior et confessor monialium. Tandem hic moritur in suo conventu.

438. Frater Bartholomaeus Banchi, de nobili stirpe Albizziorum de Florentia, ętatis sue lxvij°, religionis vero xlvij°, obiit die viij inauarii 1565, more florentino, in Urbeveteri in conventu nostro cum omnibus ecclesiae sacramentis. Erat tunc confessor sororum tertii habitus Sancti Dominici, comorantium in dominbus suis. De ipso nihil no-
tabile scribi potest,

et vere sic habebat                                 et

in pace.


■ Così termina questa notizia, in calce alla pagina. Spazi e omissioni da colmare in secondo tempo? A guardar meglio, sembra più probabile una successiva e radicale erasione di parte del testo scritto. Qualcosa recuperabile, nel codice originale, tramite la lampada di Wood? Di certo, qualcosa che non doveva essere scritto!


|185r|

1567

439. Frater Salvator Baroncelli de Florentia, ex conventu pistoriensi ad saxensem a presidente provincie missus, Florentiam veniens lecto decumbit, ac per plures menses hydropisis morbo laborans faelicter migravit ad Dominum, calendis iunii, omnibus rebus sacris de more peractis. Agebat autem annum 54m [44m?]. Hic venerabilis pater ob conscientię stimulos, quibus nimium angebatur, talenda quae sibi tradita fuere, in aliorum commoda expendere non potuit.

440. Frater Gabriel Thome Bartolomei, conversus ac filius huius conventus nativus, obiit Viterbii in conventu Sancte Marie ad Gradum die ultima octobris 1568.

441. Frater Maurus, conversus, filius nativus conventus Sancte Marie agri case(ntinati)s, ac postea in filium huius conventus libenter a fratribus receptus. Plenus dierum ac bonorum operum, ex hac vita faeliciter migravit in hoc eodem conventu die 16 decembris 1568.

442. Frater Andreas Christophori de Alexandrinis, annum agens 56m, nature Deoque concessit die 19 ianuarii 1568. Hic sindici munere in hoc cenobio et in pluribus aliis functus est. Quo munere absolutus, alioque in eius locum suffecto, post 3 menses maxima vi febrium correptus, octo dierum spacio - ecclesiasticis sacramentis munitus - ex hac vita migravit in hoc conventu, cuius filius nativus erat.

443. Frater Nicolaus Pandulphus, iam senex iamque dierum ac bonourm operum plenus, ad ecclesiam Sancti Petri - in agro mugellensi sitam - concionandi gratia missus fuit. Indeque infirmus, die 22 martii 1568 Florentiam rediit, tali morbo laborans ut hora sequentis diei 4a, |185v| preter omnium spem, Deo spiritum reddere cogeretur. Narrabat autem socius eius ipsum die precedenti discessum suum, in solemnitate videlicet Sancti Benedicti, in eadem ecclesia solenniter celebrasse.


in solemnitate videlicet Sancti Benedicti = 21 marzo (allora! solo recentemente trasferita all'11 luglio).


444. Frater Bartholomeus, conversus, peritissimus aromatarius pariter ac infermarius [sic], annum agens septuagesimum quintum, diem suum clausit extremum hora 6a post 3m diem Sanctissime Resurrectionis Domini nostri, 1569. Dici autem non potest quo spiritus fervore sacramentis ecclesie se munierit. Fuit autem religionis nostrę observantissimus, nocte ad mattutinas semper surgens, ac ordinis ieiunia non pretermittens, in ea etiam ętate senili.

445. Frater Christophorus Pistoriensis, conventus Sancti Dominici de Pistorio filius, cum esset vicarius hospitii nostri Sancte Marie apud Ilicetum, prope festum Pasche ac Resurrectionis Domini, Florentiam audiendarum confessionum gratia accitus, sabbato sancto lecto prosternatur; ac in octava eiusdem magni festivitatis, hora fere 17, a nobis discessit, sacramentorum vi ac robore valde confortatus. Erat autem annorum fere 68.

446. Frater Iacobus Naclantus Florentinus, divi Thomę Aquinatis ope ac nutu, ut aiunt utque sibi visum fuit, vestem prędicatoriam assumpsit. Is primo omnium religionis observantię bonarumque literarum studiis totum se dedit; tantumque profecit ut brevi phylosophię pariter ac theologię lector desideratissimus evaderet, ac tandem magisterii insignis ornaretur. Summo pontifici Paulo 3° tam gratus fuit ut inter prandendum vellet eum sepe audire disputantem; quapropter ne lucerna talis tantique fulgoris diutius sub modio occulta maneret, eidem summo pontifici visum fuit ut in episcopum clugiensem crearetur. Quo quidem munere plusquam 29 an(nos) sanctissime functus est. Nonnulla ędidit opuscula que in bibliothecis nostris passim leguntur, queque ingenii eius acrimoniam omnibus patefaciunt. Obiit autem die 24 aprilis 1569, et in ecclesia Predicatorum eiusdem civitatis cuius pastor erat, honorifice sepultus est.

|186r|

M.D.Lxviij

447. Frater Petrus Philippi Franisci de Scarp(eri)a, filius huius conventus, adhuc tirunculus obiit Viterbii in conventu Sancte Marię ad Quercum, in die sancti patris nostri Antonini, achiepiscopi florentini, sacrę euch(aristi)e sacramento cum aliis fratribus in missa solemni suscepto. Magna namque - post breve temporis spacium - pituitę abundantia suffocatus interiit. Requiescat in pace.


tirunculus = novizio.


448. Frater Honofrius Datius, huius conventus filius, sacerdos Dei venerabilis, prope iam centen(anrius) - 95m enim annum agebat - die 23 iulii 1569, sacramentis ecclesię devotissime susceptis, obiit in hoc conventu. Hic in iuventute sua pluries etiam per totam quadragesimam concionatus est, nec non etiam per plures annos confessor monialium extitit.

449. Frater Petrus Bernardi de Nutis, sacerdos, cum in diebus suis valde iam processisset, obiit in conventu Sancte Agnetis apud Montem Politianum. Dedit operam literis grecis et latinis.

450. Frater Sanctes Cinus, vir admodum devotus et pius, salutisque animarum semper avidissimum fuit. Qui in primevo adhuc ętatis sue flore cumque ad sacrdotii gradum promoveretur, verbum Dei seminare cepit. Quod quidem munus fuit semper ei precipuum; nam Rome Pisis Pistorii Luce Neapoli nec non Florentie, et quidem non semel sed quater tum in 40 [= quadragesima?] tum infra annum egregie concionatus est. In ea vero parte quę affectibus audientium excitandis incumbit, queque triumphi palmam refert, adeo excellebat ut nemini secundus foret. Pręfuit autem pluries tum novitiis tum fratribus: iis quidem magister, istis autem prior. Erat autem religionis nostre observantissimus: nam semper ieniunabat, semper noctu ad mattutinas post brevem dormitionem surgebat; fratribusque postea de ecclesia recedentibus non recedebat, orationum ac vigiliarum tam deditissimus existens. Hic fecit eius vivendi mos per x [= decem] fere annos. Missam summo mane celebrabat, totumque diei reliquum tempus pro salute animarum expendebat. Quam gratus porro iuvenibus ac |186v| peccatoribus foret, numquam satis verbis consequi possem. Tam enim diligens erat in instruendo, tam duclis in exortando, tam potens in persuadendo, ut 40 fere huius civitatis iuvenes - nobilibus natalibus orti - quotidie ad ipsum instruendi accederent; quibus etiam vivendi modum instituit. Quamobrem domum quandam, quod oratorium Dvivi Tho(me) appellatur, construxerunt.

Hic rev.dus pater, Viterbium missus concionandi gratia, media iam transacta 40 [= quadragesima], febre correptus eaque in dies invalescente, receptis ecclesie sacramentis, Deo spiritum exultans et gaudens reddidit in octavis Sancti Thome Aquinatis, anno Domini M.lxix. Ferunt autem ob gaudium in laudes domini Iesu alta voce discessurus proru<m>pisse. Aiunt etiam morem illi fuisse quotidianas pręces ad Deum fundere, ut cito ex hac vita eriperetur. Unde recepturus sacram in missa synaxim, orationem illam brevem «Corpus Domini nostri Iesu Christi custodiat me in vitam eternam» his verbis decorabat: et perducat me cito. Exauditus est autem pro sua devotione; nam 46 ętatis sue anno migravit.


in octavis... =  14 marzo; e pertanto l'anno 1569 [M.lxix = M.D.lxix] in stile fiorentino è 1570 dello stile comune.


451. Frater Maurus Arrigettus, huius nostre provincię prior provincialis, die 25 martii 1570 in hoc conventu - cuius era nativus - migravit ad Christum; tunc autem temporis, Christi mors in ecclesia recolebatur, cum dies esset magni sabbati. Hic beatus pater, cum esset annorum 14, habitum religionis notre indutus est, adeoque in literis profecit ut nemini ętatis suę secundus foret; quamobrem peractis de more studiis, lector ad suum conventum revertitur. Inde ad aliquot annos, pręlationis onus subire coactus fuit. Quod quidem per totum fere vitę suę tempus egregie tulit. Nam Prati, Pisis, Rome, Florentie in conventu Sancte Marie Novelle, pręfuit; necnon semel et iterum in priorem provincialem creatus est. Verum enimvero (quod mirum dictu est!) onere prelationis admodum gravatus, gravissimum literarum onus numquam dimisit; unde et baccalaureatus ac magisterii insignis decorari meruit. Neque vero silentio prętereundum censeo, quanta animi alacritate populorumque frequentia pondus etiam predicationis portaverit. Nam Rome Narnii Perusii Senis Pistorii Luce Pisis Vicentie Venetiis Neapoli necnon Florentie concionatus est; et in hac quidem civitate, sexies in 40 [= quadragesima], quinquies vero infra annum. Tot igitur tantisque gravissimis laboribus fessus ac pene viribus destitutus, rev.dus pater iam plusquam sexagenarius a Domino vocatur, mercedem suorum laborum recepturus.


magni sabbati: coerente la nota cronologica; difatti nel 1570 (Pasqua 26 marzo) sabato santo cadeva il 25 marzo.


|187r|

M.D.Lxxi

452. Frater Ioannes Baptista ser Zaccharie, sacerdos devotus et venerabilis, iam sepuagenarius viam universe carnis ingressus est die 16 maii, feria 3a Pent(ecostes) 1570. Hic venerabilis pater sindicus ac monialium confessor extitit.

453. Frater Ioannes Baptista Leonardi de Bonaccursiis, conversus albus, die 29 ianuarii 1570 obiit in conventu Marie super Saxum.

454. Frater Athanasius Ioannis Baptiste de Bartolis, cum iam 76m annum ageret, in die Ascensionis Domini in celum ascensurus discessit hora fere ija.

455. Frater Augustinus Hieronimi, sacerdos, huius conventus filius, obiit die 5 augusti 1571, in festo Sancti Dominici patris nostri.


in festo Sancti Dominici patris nostri: = 5 ag. (nonis augusti) festa liturgica di san Domenico († 6.VIII.1221; 6 ag. era occupato da san Sisto), canonizz. luglio 1234 (MOPH XVI, 193-94). Nel 1558 festa trasferita al 4 ag., pridie nonas augusti (MOPH XVI, 194n; Bonniwell 291-95). Trasferimento entrato di fatto in vigore?


456. Frater Thomas Bertalen?us Florentinus  ?   ?   ?  immatura ętate obiit in conventu nostro apoplexia correptus anno 1571, mense iulio.


■ Due righe in una fascia dal supporto guasto o mal rappezzato.


457. Frater Petrus Fratinus Florentinus, filius conventus, cum esset a confessionibus sororum Sancti Petri Maioris moritur eodem anno, die 3a ianuarii, hora 3a. Fuit vir insignis literaturę, lector in pluribus conventibus, magister studii, ac demum bacalaureus. Fuit etiam prędicator gratiosus et prefuit in pluribus conventibus. In rebus agendis plurimum valuit. Pater per omnia laudandus et bene de religione meritus.

458. Frater Dominicus Mattei Strozza, sacerdos, etate provectus, viam universę carnis ingressus est in conventu Sanctę Marię Novellę mense octobis, die  .  .  , 1572. Hic rev.dus pater simplicissimus ac simul prudentissimus fuit, et - quod maximum est - optimis moribus preditus; quapropter pluries voluerunt patres onus prelationis humeris eius imponere; atque ipse iustis de causis - precipue ob conscientię tranquillitatem - regimen animarum sicuti et cętera religionis onera subterfugere studuit. Audiendis tamen confessionibus devotarum mulierum et virorum, et ministrationi sa<n>ctissimę eucharistię multo tempore insudavit in supradicto conventu, in quo diem obiit, licet filius esset huius nostri conventus.


■ Coerentemente la cronica di SMN non registra il decesso di questo fra Domenico Strozza, essendo filius del convento San Marco. Cf.  P. Ricozzi, Necrologio di S. Maria Novella (1505-1665), MD 11 (1980) p. 250: decessi del 1571-74; p. 321b.


→|187v|

precedente successiva