precedente successiva

ASMN  I.C.102 A 77r Sanctificamini (resp. in vig. Nativ. Dni)Cronica fratrum Sancti Dominici in Camporegio de Senis,
Siena, Bibl. comunale B.VII.4

|46v|

1544

306. Frater Simon, sacerdos, Senensis de Iohannellis, discretus iuvenis et multum obsequiosus et servitialis. Fuit suprior in suo conventu. Longa infirmitate laborans et maxima patientia sufferens, tandem a Domino evocatus corpus humi et animam suo et omnium Creatori reddidit, sumptis devotissime ecclesiasticis sacramentis vi iunii, et humatum iacet in sepulcro patrum suorum. Cuius anima in Domino quiescat, amen.


suprior = sottopriore (non superior!).


307. Frater Niccholaus conversus. 1544


Giunta inserita a pagina già composta, non di molto posteriore.


1545

308. Reverendus pater frater Placitus Senensis. Vir bone litterature, plurimum apud se habitare diligebat, mire cogitativus et taciturnus erat. Fuit gratiosus predicator in pluribus conventibus nostri provincie, prioratus regimine decoratus fuit enim(?) in conventu reatino et cortonensi et senensi. Fuit etiam predicator generalis. Et per multos annos officium camerarii optime exercuit. Fuit insuper confessor monialium Sancte Clare et rector societatis Beati Ambrosii Senenis. Fuit etiam optimus chorista et cantor. Denique agens ottogenimum quartum annum pre senectute, sine febre - calore in eo naturali deficiente -, anima se presentavit Christo summo iudici redditura rationem, prout gessit in corpore suo, xxv februarii. Et humatus iacet cum patribus suis. Cuius anima in Domino quiescat, amen.


«Placido existente sacrista» (1510).


|47r|

1546

309. Dilectus et carus frater Philippus, conversus, Senensis. Vir equidem simplex et bonus et multi zeli in conventum. Fuit enim per triginta quinque fere annos in his tribus officiis occupatus, in eisque usque ad finem optime se gessit: fuit enim cellarius, indefessus pecuniarum et panis questuarius, et ad matutinas iugiter campanam pulsavit. Omnibus gratus et multe utilitatis conventui fuit. Tandem febre correptus et eam cum patientia substinens devotissime mortuus est xxiij agusti, et sepultus est cum patribus suis. Cuius anima in Domino feliciter dormiat, amen.

310. Frater Niccholaus, conversus, Gallus, bonus religiosus. Infirmantibus maxima cum sollicitudine serviebat adeo quod ab omnibus summopere diligebatur. Mansit extra ordinem per spatium quattuor annorum in territorio senensi iusta mare in portu nominis Thelomona, et ibidem multa aquisivit; ut deinde rediens ad conventum suum nativum, ibi auxilio esset dum cogitaretur de reditu ad religionem, et iam assignationem obtinuisset a rev.do vicario magistro Antonio de Cortona. A piratis turcharum portum Thelomona obsidentibus captus est; et in captivitatem ductus, antequam Costantinopolim devectus esset, post ludibria fustigationes verbera (ut moris est huiusce h???nis), siti et fame consumptus, hanc quam dicimus vitam - quinimo mortem merito appellari debere - in ilam [sic] vere vitam inmortalem et gloriosam patientissimus transmutavit in mense augusti 1544. Et parta maximo cum labore, ad conventum nostrum devenerunt que fuerunt circiter centum ottoginta scuta. Cuius anima requiescat in pace, amen.


Martir moritur in cima alla biografia, posizione centrata.

1544 al margine sinistro d'inizio biografia. E sempre al margine sinistro, giunta di due righi di scrittura, posizione verticale, con rispondenti segni di richiamo: Et parta maximo cum labore ... centum ottoginta scuta. Flotta turca al comando di Khayr ud-Din Barbarossa sulle coste toscane di Talamone e Porto d'Ercole (territori della repubblica senese), giugno 1544: G. Spini, Cosimo I e l'indipendenza del principato mediceo, Firenze 1980, 215-16: «Ma i franco-turchi espugnarono Talamone e Porto Ercole e minacciarono di prendere anche Orbetello. Per salvare quest'ultima, don Giovanni [de Luna] e i senesi dovettero rassegnarsi a chiamare le truppe medicee. In un primo momento, i franco-turchi progettarono di fare di Talamone e di Porto Ercole due loro teste di ponte permanenti. Ma poi si resero conto di non avere forze sufficienti ad assicurarne la difesa e quindi le abbandonarono dopo averle devastate».

Biografia dall'inchiostro alquanto sbiadito, ma sembra scritta dalla medesima mano precedente. Redatta in ritardo di due anni, a valutare le date di decesso della biografia prrecedente e susseguente.


|47v|

1546

311. Reverendus pater frater Alexander de Senis. Vir utique affabilis in sua conversatione, moribus lenis ac tractabilis, in confessionibus pergratiosus et religionis multum zelator et co<m>petentis litterature. Hic fuit predicator generalis. Pluries in conventu suo fuit suprior et camerarius; et bis prioratus functus est officio, semel in suo conventu et in conventu Floriani. Tandem confectus senio, vite sue annum ottuagesimum agens, post sacramentorum devotam susceptionem appositus est ad patres suos, et corpus humatum iacet in ecclesia in sepulcro fratrum die v ianuarii. Cuius anima in Domino quiescat, amen.


Hic fuit predicator generalis aggiunto al margine sinistro, da altra mano, ma pressoché coeva.

Con questa biografia termina il lavoro di un cronista che ha lavorato a molte carte, e subentra poi altra mano.


1549

312. Venerandus pater frater Albertus de Senis. In etate satis tenera ordinem intravit et in ipso moribus et religione laudabiliter profecit. Competentis litterature fuit. Insuper sensu et naturali prudentia viguit, temporalia magna sagagitate distribuens, unde multis annis camerarius conventus extitit. Ecclesiam et chorum frequentavit tam in missarum celebratione quam in confessionum audientia. Multotiens suprior et semel prefuit in conventu; et si non remisisset, pluries prioratus officio functus fuisset. Nonnulla conventui suo reliquit, v(idelicet) pecunias et suppellectilia; quibus bonis conventus, qui prius ere alieno premebatur, animum accepit et vires reassumpsit. Tandem vitę sue annum 78 agens, febribus et dolore lecto decumbens, quia quadringenti milites yspani iussu imperatoris conventum nostrum occupaverant, adeoquod altera pars fratrum abierat, altera in domibus et conventu morabatur; et per totam civitatem dicebatur quod ?? s?? fortalitium construi debebat. His predictis gravatus, 19 die februarii humanis cessit, sumptis ecclesie sacramentis; et sepultus est in tumulo patrum suorum. Cuius anima requiescat in pace, amen.


yspani imperatoris = Carlo V (1500-1558).


|48r|

1550

313. Frater Iohannes, conversus, Senensis. Vir maxime bonitatis et humilitatis, qui fuit sacrista in conventu senensi per annos 40. Et cum esset bonus et simplex, maxime diligebatur a cunctis. Tandem senio confectus, receptis ecclesie sacramentis tenebras huius mundi commutavit in lucen die 14 februarii.

1551

314. Frater Camillus Antonii de Galloris de Senis. Pater gratiosus, qui pluries in religione fuit prior, qui in audientia confessionum gratiosus. Cum esset prior in conventu castellano, die 13 augusti ex hac luce migravit.


in conventu castellano = Città di Castello.


315. Frater Marcus de Senis. Iuvenis ingeniosus competentis litterature, mitis ac timens Deum, die ultima augusti sepultus est.

316. Frater Iohannes Baptista de Senis. Qui cum esset mature etatis et in audientia confessionum viris ac mulieribus gratus, ex hac luce migravit ad Christum die 20 septembris.

317. Frater Cristophorus, sacerdos, de Birlinghonis Senensis. In reversione sua ab Urbe, in ospitali Sancti Quirici infirmatus est et ibi die 12 ianuarii mortuus est atque sepultus.

|48v|

1552

318. Frater Simon de Scruffiano, iuvenis. Tum ad liberales tum ad mechanicas artes ingeniosissimus. Eodem die quo natus est, revolutis decem et octo annis, 16 iulii febre pestifera mortuus est. Sepultusque est corpus eius in tumulo inferiori patrum suorum. Cuius anima in pace requiescat, amen.


de Scruffiano = Scrofiano, nella valdichiana senese, comune di Sinalunga (pr. Siena). Popolo San Biago a Scrofiano, nella pieve San Pietro a Mensole (de Mensulis), prossimo a Sinalunga, allora in dioc. Arezzo (cf. RD Tuscia I, 353b; II, 402b).


1554

319. Venerabilis pater frater Bartholomeus de Monterigione et sanctę memoriae. In tempore senectutis suę, mense decembris requievit in Domino. Cuius anima felix quiescat.


Monterigione = Monteriggioni (pr. Siena). Cf. n° 259.

Nota la variante grafica (-ę, -ae) del recupero del dittongo latino.


320. Reverendus magister Valentinus, sacrę paginę professor. Tempore belli, Senis egressus in hostes incidit et ab ipsis e<st> occisus 4 novembris. Anima in Domino requiescat.


Tempore belli: 1554-1555, guerra tra imperatore Carlo V, francesi di Enrico II, ducanto fiorentino di Cosimo I, e città di Siena, che terminò con l'annessione di Siena al ducato di Firenze. Cf. ANTONIO PANELLA, Storia d Firenze, Firenze 1984, 209-211: La guerra e l'acquiesto di Siena.

«belli tempore quo Senarum urbs obsidione passa est», in n° 339.


1555

321. Frater Antonius de Senis, iuvenis ingeniosus ac timens Deum. Senis profectus iturus ad civitatem de Castello, a Gallis repertus fuit interfectus anno Domini 1555, 12 maii. Felix eius anima quiescat, amen.

1556

322. Reverendus pater magister Bernardinus, sacrae theologię egregius doctor, Senensis. Vir utique religiosus et exemplaris. Bononia Ianuam versus veniens, a latronibus correptus et ab ipsis occisus fuit. Dormivit anno Domini supra dicto et mense decembris. Cuius anima pietate divina foelix quiescat, amen.

precedente successiva