⌂ |
Cronica conventus Sancti Dominici
■ Addenda, ff. 186r-194r: fr.
Sanctes
Tosini;
novitiatus |
||
|
|
(|f. 190r|...) Ex quo tempore tormenti genus velut spinarum aculei caput eius invasit, ut vix eum deinceps respirare permiserit. Obedientiẹ amantissimus, interrogatus ubi libentius degeret vitam, quamvis inexplicabili quodam ardore flagraret si sibi licuisset Fesulis commorari, ibique spiritum Creatori coram amantissimis fratribus commendare, nihil aliud tamen potuerunt exculpere nisi quod libenter duceret vitam ubi obedientia sibi ipsi monstrasset. Hoc sẹpius fratribus inculcare solebat: «Extra limen velle seu nolle deponas, nunquam repetere audeas, si tibi salus sit cordi».
In murbum cum incidisset qui in dies ingravescebat, quidam religiosus - sui conventus filius - lectulum preparavit ut ex illo scoparum acervo in quo dormire consueverat, meliori modo requiesceret. Id inspiciens, «Sinite - inquit ad fratrem - me queso hic in residuo vitẹ commorari». Frater vero obsistens, ac nescio quid nominis obedientiẹ ???itans, statim desiliens lectulum paratum conscendit.
His virtutibus prẹmunitus, meruit cẹlitus etiam divinas cogitationes haurire taliter ut futura rerum nonnulla presagire videbatur.
Sanctimoniales de Monte Quirinali summis precibus hunc patrem exoraverant ut puellam aliquam reperiret, quẹ - una simul cum ipsis Deo mancipata - esset eis incitamento virtutis, eiusque eleemosina parietes monasterii consurgerent. His verbis prolatis, eis pauperculam offert humilibus parentibus ortam; cui simul omnes audacter obsiste<re> |f. 190v| nituntur; nihil enim secum ferebat nisi ipsammet innocentiam. Hunc pater cernens vanum timorem, «Eia! – inquit – spem vestram erigite. Hanc si coaptaveritis virginem, Deum sponsorem do vobis - brevi temporis spatio interiecto - hanc pietatem largissime compensaturum». His auditis, virgines puellam admittunt. Paucis elapsis diebus, nobilis virgo - hẹres copiosẹ pecuniẹ - advenit ex improviso, habitum petit, tantum eleemosinẹ dilargiens ac si plures simul cum amplissima dote ingrederentur.
Cuidam religiosẹ virgini, Prudentiẹ nomine, monasterii Sanctẹ Luciẹ Pistorii, rescire cupienti an ipse pater in conventu fẹsulano diem extremum obiturus esset ut sua peccata ei confiteretur, lineis perbrevibus subiunxtit Deo placitum esse se Romẹ e vita discessurum. Quod etiam patri Reginaldo Cecchinio - sui conventui patri - confirmavit: «Romam – inquiens – obedientia repeto, ubi in ecclesia Sanctẹ Mariẹ Magdalenẹ est mihi sepultura constituta». Quod realiter accidit. Nam eius anima ab his vinculis soluta in Monte Quirinali, cum ipsius corpus in ecclesia Sanctẹ Mariẹ supra Minervam esset includendum, virgines monasterii Sanctẹ Mariẹ Magdalenẹ cardinalem Burghesium - Ordinis protectorem - rogav<er>unt ut in ecclesia Sanctẹ Mariẹ Magdalenẹ ipsius ossa quiescerent; qui cum patre reverendissimo generali coniunctim earum precibus satisfacere voluit.
Predixit etiam hic pater Vincentium Nentium Ordinis nostri religiosum futurum. Hunc enim iuvenem sibi notum inspiciens aliquando, eius capillis manu actractis: «Quid stas? Quidne moraris? Num angelum expectas ad religionem impellentem? Pro certo habet te filium beati Dominici futurum». Nihil tunc temporis de religione suspicabatur; nihilominus brevissimo temporis permenso spatio, nostram ingreditur religionem in conventu Divi Marci Florentiẹ, ubi sanctissime et doctissime vixit.
Antequam pater frater Reginaldus Checchini habitum in conventu fesulano susciperet, ibi directionis causa adolescens commorabatur proxime vestiendus. Accidit ut duo sorores eius illuc eum visendi gratia pervenerint; quẹ fratre viso - ut mulierum est - lacrimas continere vix poterant. Quarum una vidua, genibus huius patris advoluta, aliquid levamin<is> |f. 191r| expicere videbatur. Ipse vero, caput eius manibus plaudens, ??lat?? his verbis: «Lacrimis iam parce; gratia quam fratri largitam cognos?? Deus te quoque ditabat». E quibus verbis misterium non percipiens, penam potius quam levamen sibi conferri videbatur; neque quid indicare voluisset ad tempus agnovit. Paucis diebus elapsis, Spiritu cẹlesti ducta, Divẹ Luciẹ monasterium Florentiẹ[1] ingreditur. Tunc verba sibi prẹdicta aperte verificata sunt.
Vir quidam, variis molestiis oppressus, hunc patrem adire decrevit, ut dolores suos comunicaret. Cui subridens ait: «Forti animo esto, virum induito, huius mensẹ vix acetarium incepisti». Quem postea, toto vitẹ decursu, sic acervatim invaserunt erumnẹ ut fere prostratum sub??sterent.
Romẹ degens, scripsit de repente cuidam moniali Sancte Caterinẹ Senensis de Florentia, eam adhortans ut exercitium quod inceperat conscendendi scalam noctu genibus flexis, prosequeretur, quia hoc gratissimum Deo erat. Hẹc enim virgo in animum sibi inducebat qualibet nocte hoc opus facere, quasi scalam sanctam Sancti Ioannis Lateranensis conscenderet, Christi sanguine conspersam. Quod opus soli Deo notum erat, nec ulli unquam sancta virgo comunicaverat.
Augustinus Adornius, sacerdos parmensis nobilis, tanti viri fama permotus hunc patrem visendi gratia Fẹsulas petiit, cum quo per aliquod tempus commoratus est in conventu. Die noctuque fratrum inculpabiles mores inspiceri non destitit. Delectatus sancta loci, patris et aliorum monachorum conversatione, patri dixit: «Si viscera pietatis in te extant, ne iudicare graveris ubi mihi vita degenda: num simul una cum istis an alibi serviendum Deo». Vix verba compleverat, cum pater ipse commonuit alibi divino decreto sibi vitam ducendam. Qui eum multum amplexus discedens, inter clericos Minores coaptatus, unus ex fundatoribus fuit qui sanctitate vitẹ maximopere claruerunt. Unde non parum ornamenti attulit conventui fesulano Adornii ibi selecta diuturna commoratio; nam tres Ordines religiosi qui in ecclesia promanant, |f. 191v| videlicet Canonicorum regularium Sancti Salvatoris de Scopeto, fratrum Sancti Hieronimi de Fesulis et hic tertius Clericorum regularium Minorum, in claustro Sancti Dominici Fesularum suas radices et initia sumpsisse dicere possumus. Sicut enim beatus Stephanus Agazzarius Senensis augustinianus - cum quatuordecim eiusdem Ordinis sodalibus - a beato Ioanne Dominico tunc conventum edificante regulas et habitum Canonicorum susceperunt ad altare maius Sancti Dominici, et veteri augustinianorum relicta clamide, scapulare et rocchettum a fesulanis patribus habuere - ut illorum ordinis monumenta referunt -, et sicut beatus Carolus de Monte Granello, cum beato Redone et beato Gualterio sociis, a divo Antonino tunc Fesulis commorante et ab aliis patribus huius cẹnobii, institutionem spiritualem et culturam animarum suarum habuerunt; et postea illorum directione, Ordinem in eremitorio Sancti Hieronimi - ubi prius dominicani habitabant - instituerunt, qui postea per Italiam diffusus non modicam utilitatem ecclesiẹ attulit, illius confirmationem a pontificibus divo Antonino procurante et semper quamdiu vixit summopere adiuvante, ita possumus dicere quod Ordo Clericorum Minorum, qui modo in ecclesia viget - et quem noster sanctus Ludovicus Bertrandus maximam utilitatem allaturum esse ecclesiẹ prẹdixit -, fesulanis patribus multum debere. Nam precipu<us> illius fundator - Adornius videlicet - a nostro patre Sancte Tosinio et ceteris fratribus Fesulis commorantibus spiritualem institutionem attraxit. Et cum religionis dominicanẹ togam suscipere vellet, divino Spiritu non id approbante, alibi messem suam mittendam esse cognovit; et tandem religionem illo spiritu fesulano ductus instituit, que similis vitẹ quẹ tunc in nostro conventu ab illo consumabatur semper visa est, tum |f. 192r| in rigoribus, meditationibus et ieiuniis sed etiam in activis et externis operibus, quẹ patres illius Ordinis usque nunc servare contendunt. Unde cum conventus fesulanus trium Ordinum insignium in ecclesia quasi nutrix fuerit, hoc totum beato Ioanni Dominico, sancto Antonino et patri Sancti Tosinio debitum persolvat necesse est[1b].
Sed ut ad spiritum prophitiẹ illius redeamus, pater Reginaldus Cecchini narrat - in vita illius typis mandata - quod mortuo patre Sancte, pater provincialis Romanus - pater frater David Negrius - illi precepit ut vices defuncti suppleret in audiendis confessionibus in eodem monasterio Sanctẹ Mariẹ Magdalenẹ de Urbe. Suscepto itaque onere, soror Maria Gratia Vitelleschi - reverendissimi patris fratris Mutii Vitelleschi Societatis Iesu generalis nepos devotissima - flens ubertim quid de se actum esset cum patre Sancte, narravit quod pater venerabilis aliquando genitores suos, antequam e vivis eriperetur, visitare solitus erat, hoc enixe illis poscentibus, ut quatuor filiarum quas habebat curam animarum sumeret et ad salutem dirigeret. Ista quẹ modo in scenam adducitur, vel quodam naturali puellarum instin<c>tu seu alia mihi ignota impulsione, ipsum patrem videre non poterat, ita ut quoties ad domum Vitellescam accederet toties quoquo modo poterat, de fuga cogitaret. Matri vero prẹcipienti ut genua patri flect<??> benedictionem acciperet, invita obtemperabat. Tum ille: «Resiste quantum vis, cito tamen cum sororibus votis adstricta eris. Deprecabor, iterum deprecabor, rogato Deiparam donec monialem te videam». Quo audito, puella perturbata atque amaro animo discedere cogitabat. Paucis elapsis diebus, nescio quid, trepidare videbatur. Mater quid novi accidisset perquirit. Tunc genitricem rogavit ut quantocius ad patrem Sanctem - in monte Quirinali degentem - eam duceret. Quẹ pertinaci incredulitate sermonem illius conabatur |f. 192v| expellere. Tandem precibus victa, duxit ad patrem filiam; quẹ precibus eius(?) provoluta et gemens, «Deo - dixit - devinctam me fateor, summis precibus ??? ut indumento salutis me cum sororibus tegas». Tunc ille: «Erectis in cẹlum luminibus, iam mihi perspectum erat Deum te sua bonitate traxisse ut tibi religionis donum largiretur; id mane, sub prima luce, mihi quamvis indigno patefecit. Insuper et ostendere placuit te summum damnationis exitium subituram, nisi sua pietate singulari vocatione ad religionem traxisset». Verbis auditis, virgo cum sororibus habitum pauco post tempo<ris> suscepit. Et patre [= pater] vestitionis die, cum Romẹ non esset sed necessitatis causa Florentiam ivisset, rediens, nomen a patre vicario positum virgini aufert; "Mariam Gratiam" deinceps nuncupandam decernit, ut gratiam ex nomine quam a Deo obtinuerat semper haberet in oculis.
Iam vero tempus accesserat quo eius anima ad cẹlestem patriam - terrena relicta - conscenderet. Cuius mortis indicium paulo ante quam intrare<t> exhibuit; nam preter eius morem quadam hilaritate perfusus, pred<??> sermone, de futura beatitudine cum patre Cecchinio- amatissimo suo - eloqui ??erat quadam die:
«Prẹterita nocte, Deum alloqui talibus verbis praesumpsi: "Mi dilectissime Iesu, postquam obedientia devinc<??> inter amatissimos fratres vivere non potui, da mihi saltem ut inter ipsos spiritum efflare valeam". His verbis prolatis, en statim mihi audire videtur: "Quid times? Quid dubitas? Si discessui non intererunt fratres, angelos e cẹlo tibi adesse promitto"».
Tunc ille, cupiditate remota, pẹnitus conquiescens se plene Dei tutelẹ commisit. Aliquot interiectis diebus, cum valetudo remissius illum teneret, multa scripsit et scribere fecit ad amicorum et animarum salutem valde perutilia. Quibus conscriptis, ei procurato cubili ad intermovendam infirmitatem plures medici requiruntur, inter quos Paulus medicus; qui omnes cum morbum in dies augeri consentirent, sacramentorum ad unicam medelam dederunt. Quibus summa animi humilitate et ardore cordis susceptis, multi - infirmitatis |f. 193r| rumore perducti - eum videndi causa confluebant.
Adfuit et cardinalis asculanus Ordinis nostri[2], qui cellulam patris ingressus, cuncta ad illius lenimen<tum> necessaria suppeditare non destitit. Eucharistia et extrema unctione refectus, tanto spiritu Domino iungebatur ut adstantes omnes in lacrimas excitaret. Cum gelidus sudor emanare cepisset de vultu, morti proximus, suppressa voce respirationem impediri significavit. Statim ei divi Hiacynthi reliquiis appositis, desiit ipsa suppressio. Hinc exhilarata facie, manus, brachia, humerosque simul extollens, totus e lectulo consurgere videbatur, haud aliter ac si ad cẹlum ipsum iter intentaret, corpusque suum quasi alis librare conaretur. Oculos vero in locum certum ac prẹsignatum defigens, deliquio quodam inesplicabilis amoris, indefinita voce "ò ò ò" [= oh, oh, oh!] suẹ visionis magnitudinem adstantibus satis aperte monstravit. Verum illud indicans esse quod supra diximus, scilicet quod etsi in eius obitu fratres ibi deessent, non defuturos esse angelos. Hoc quoque vid<it> pater magister frater Antoninus Bertus, vir summẹ probitatis, qui in nocte ipsius obitus adfuit non sine admiratione. Paulo post, eius anima feliciter ad cẹlum evolavit, die 10 septembris, anno 1608, ẹtatis septuagesimo primo.
Funus effertur, ac in ecclesia Sanctẹ Mariẹ Magdalenẹ corpus deponitur. Statim tota Urbs concurs<im> ad feretrum advenit genibus tanti patris perfusa, eius vestimenta conscindit. Aderant et fratres Minervẹ, flebiliter aspicientes ut corporis tesaurum ad eorum ecclesiam deferrent; sed patre reverendissimo generali mandante, in contrarium corpus - cap<s>ula[3] lignea inclusum - ad dexteram altaris in ecclesia Sanctẹ Mariẹ Magdalenẹ recondidere, superposito lapide marmoreo, ẹre proprio Antonii Riccii Florentini - Aretii episcopi - confecto.
Sex annis inde transactis, inspectionis gratia summoto lapide, ita integrum ac intactum reperierunt ac si eodem die sepulturẹ traditum esset, mirabilem undique pa<n>gens odorem. His itaque virtutibus et meritis venerabilis patris consideratis, omnes patres vocales totius Ordinis in actis capituli generalis sub patre fratre Seraphino Sicco - generali magistro ordinis Prẹdicatorum - celebrati, decreverunt ut iste inter eos qui sancte obierunt, his verbis conscriberetur: |f. 193v| «Pater frater Sanctes Tosinius, regularis observantiẹ studiosissimus, magnẹ humilitatis, patientiẹ, paupertatis cultor, orationi adeo addictus fuit ut die noctuque in illis persisteret. Apud moniales Sanctẹ Mariẹ Magdalenẹ in Urbe vicarius et a sacris confessionibus, ad Iesu Christi amorem, seculi contemptum, orationum ac meditationum frequentia eas adhortans, sese bonorum omnium exemplum adeo prẹbuit ut vivens nullum sacrarum constitutionum rigorem prẹtermiserit, et moriens magnam opinionem apud fratres et seculares iure optimo sit adeptus».
Finis
■ Suprapositam vitam frater quidam presenti libro inseruit ne memoria tanti hominis periret. Sed cum extracta fuerit ab illa quẹ typis consignata legitur, ad illam lectorem remittimus, si forte pre manibus habuerit; sed illa cum rarissime inveniatur, istud deforme extractum apposuit ut in posterum aliquid de sancto viro supersit[4].
Anno Domini 1588 a Nativitate, pontificatus sanctissimi domini nostri Sixti papẹ V anno 3°, Ferdinando Medice magno Etruriẹ duce regnante, priore existente huius conventus admodum reverendo patre fratre Nicolao Sermartelli <cive?> florentino, iactum est primum fundamentum huius novitiatus, sumptibus reverendi patris fratris Cipriani Brignioli civis ianuensis et huius conventus Sancti Dominici de Fesulis filii optime meriti, qui dedit summam aureorum quinque millium pro constructione fabbricẹ huius novẹ, ad honorem Dei et Sanctẹ Virginis, matris domini nostri Iesu Christi salvatoris, et ad celebrandam memoriam beati Dominici, patriarchẹ ordinis Prẹdicatorum patris nostri.
Architectus extitit reverendus pater frater Dominicus Portigianus, civis florentinus et sacerdos, frater nostri ordinis Prẹdicatorum[6].
Die 22 martii huius anni 1588 a Nativitate Domini[7], demissum est saxum fundamentale primum huius edificii religiosi, presente et spectante fratre Cipriano reverendo fundatore, nec non assistente eius germano fratre domino Antonio Brigniole, cive ianuensi sẹculari.
Inscriptio ad memoriam posteritati exhibenda
constructionis ẹdificii novi huius novitiatus
Sancti Dominici de Fesulis.
[1] Monasterium Sancte Lucie in via Sancti Galli (1441-42) di Firenze, detto anche Santa Lucia di Comporeggi: in Via San Gallo, angolo Via Salvestrina. Oggi proprietà privata e frazionata.
[1b] Per notizie storiche circa origine di questi ordini religiosi consulta il «Dizionario degli istituti di perfezione» (non ne dispongo esemplare qui in San Domenico di Fiesole!).
[2] Frater Ieronymus Bernerius, cardinalis asculanus 1587-1611.
[3] Cf. Uguccione da Pisa [† 1210], Derivationes II, 174 § 40/3 (capsa, capsula); II, 177 § 40/30 (capa, cappa, capula, capucium).
[4] Suprapositam ... supersit: giunta della stessa mano dei testo precedente.
[5] Carta originale indipendente, ma poi incollata sull'ultimo folio della cronaca in posizione verticale; scrittura (dal basso iin alto) quattrocentesca, verosimilmente prossima ai fatti raccontati.
[6] Prẹdicatorum: un tratto di foglio bucato lascia di questo lessema soltanto la lettera finale contratta; ma la comparazione col precedente ricorso Prẹdicatorum di due righi precedenti non lascia dubbi sulla restituzione.
[7] a Nativitate Domini: stile cronologico della curia romana, con inizio anno il 25 dic., e dunque data cronica 22.III.1588 corrispondente anche al nostro computo moderno. Mentre lo stile fiorentino era ab Incarnatione, con inizio anno il 25 marzo, e che avrebbe trascinazio la data cronica al 22.III.1589 del computo moderno.
■ il testo della Cronica usa d'abitudine lo stile fiorentino! Spesso lo annota; esempio: «obiit in hoc conventu die X februarii MDXXI more florentino» (IV, n° 52). E in caso di bisogno, specifica: «in principio mensis martii acceptavit episcopatum et die 13 eiusdem mensis ingressus est Florentiam solemniter anno Domini 1445 more florentino, sed 1446 more romano».