⌂ |
Cronica conventus Sancti Dominici
■ Addenda, ff. 186r-194r: fr.
Sanctes
Tosini;
novitiatus
|
||
|
|
|f. 186r|
Vita venerabilis fratris
Sanctes Tosinii
Florentini
[n. 1538, OP 1553, † Roma 1608],
filii huius conventus fesulani,
scripta olim a
patre
fratre Reginaldo Cecchinio[1], nunc compendiosiori stilo tractata.
Optimis parentibus Florentiẹ natus est anno 1538 noster angelicus confrater, Michaele Tosino [1503–1577] celebri pictore florentino et Felice Talana. De eius patre innuere liceat nunquam coloribus usum quin prius Summo Factori genua curvasset, preces dedisset ut sanctorum imagines sibi pingendẹ talem maiestatem prẹ se ferrent ut ipsas venerantes ad divinum amorem inflammarent. Quod vero in tabulis pingendis tanto studio elaborandum putavit, multo magis adhibuit ut filium virtutibus exornaret. Puer sacro fonte renatus ac Iacobi nomine insignitus, non obscura dedit ab incunabulis pietatis iudicia. Modestiẹ, obedientie, orationi ac humilitati maximopere addictus; libros sẹpe sepius habebat pre manibus, eoque nihil sibi optatius in votis esse videbatur. Iamque ẹtate provectus, innocens corpusculum castigabat verberibus, ibique tenuitate deprimebat. Hisque artibus animi motus et cupiditates frẹnavit taliter ut non mortalis vivere sed immortalis cum Deo regnare videretur. Interea pater, ut filius literis ornaretur, curavit quod ita fẹliciter est adeptus ut nihil amplius desideraret. Artem etiam pingendi ei adipiscendam curavit, quam peregregie assecutus fuisset nisi eum Deipara ad altiora vocasset.
Iam sextodecimo eius ẹtatis anno delapso, accidit ut eius pater, resarciendi gratia parietis vitio temporis exesi - ubi est depicta miraculosa imago beatissimẹ Virginis Annunciatẹ Florentiẹ -, ad eamdem ecclesiam se conferret, cumque tanto operi reverenter instaret unaque simul filius interesset, ut quidquid opus esset ministraret, tunc filius Domino quodam sopore perfusus, sibi audire videtur vocem e cẹlo delapsam «Fesulas petito, teque habitum divi Dominici induito». His auditis poterat adolescens alumnus adhuc grandia meditari, videns se a Virgine tam speciali signo ad summum provedi; sed humilitatis discipulus demisso vultu, verbum insolens secum ipse volutabat, inducens in mentem quidquid futurum esse involvendum silentio. Interim eodem die, patre redeunte idemque opus aggresso, cum filius simul adesset, rursum eadem verba sibi personare videntur. Tunc illico cognoscens hoc non humanum esse, patrem amantissimum adit et quidquid gestum erat fideliter humiliterque retegit. Qui tantẹ rei admiratione sopitus, inter mẹrorem et gaudium, arcanum ipsum mente volutare non destitit. Ineffabili incedebat lẹtitia filium sub tutela Virginis constitutum, atqui optimi filii privari prẹsentia non parvo augebatur mẹrore.
Sensum tamen rationi subiiciens, rebus cum filio compositis, Fẹsulas |f. 186v| petit ac cum filio patri priori conventus Sancti Dominici - venerabili ac sanctissimo viro fratri Santi Cinio - totam huius rei scenam patefaciunt. Summopere prior, notitia rei et adolescentis indole exilaratus [exlilaratus scr.], re cum patribus collata, omnes eum in numerum fratrum Prẹdicatorum eiusdem conventus filium alacri animo cooptarunt die octava septembris, anno 1553, Nativitati Virginis sacra[2], religionis iugo ab eodemmet patre priore post vesperas suscepto, et nomine ipsius donato videlicet Sanctis; quod nomen tunc sepius fratribus nostris imponebatur, veneratione suscepta a patre Sancte Schiattesio, sancti Antonini discipulo, satis noto virtutum et miraculorum gloria qua fulsit apud nostros florentinos patres. Tiro<ci>nium ingressus una cum fratre Vincentio Castruccio (qui simul habitum susceperat eodem die, qui postea inquisitor generalis totius Umbriẹ factus. sa?? senectute quievit), omnes alios novitios in admirationem suẹ virtutis attrhaxit, precipue modestie, obedientie et orationis iugum nunquam intermittens in anno suẹ probationis curriculo. Quo expleto, votis religionis sese in manu eiusdem prioris mancipavit.
Huic gaudio ingenti perfundebatur, recolens se prẹclare religionis beneficio devinctum; de quo ne ingrati animi vestigium ullum ostenderet, somnum obvium primo impetre(?) invadentem nitebatur repellere quousque fatigata membra labore, invito animo multumque reluctante, ipsa sua sponte collapsa modicẹ quieti impertiri cogeretur. Asperrimis quoque flagellis corpus suum emendabat; quam utique consuetudinem usque ad extremam senectutem impretermisse servandam curavit.
Media inven<i>ente nocte adorandum surgere consueverat, quam etiam methoda(?) usque ad mortem servavit, semper in templum descedens et ibi persistens donec abiectis tenebris dies ipsa splendesceret. Ex hoc assidue orandi studio, omnes christianẹ virtutes ei cumulatissime adeserunt. Inherat ei prẹsertim quẹdam inusitata prudentia, specialis humanitas, spectatissimẹ vitẹ integritas; quẹ talis ac tanta eminebat ut ante eius conspectum consistentibus, nescio quid timoris incuteret; puritate namque morum alterius cordis arcana pẹnitus introspicere videbatur. Et gravitas quẹ illi innata erat, talis erat ac tanta ut venerabilis pater frater Timoteus Riccius, huius conventus filius sanctitate conspicuus, qui cum ipso arctissimo familiaritatis |f. 187r| vinculo coniunctus erat, sẹpius admirans, palam cogebatur fateri numquam fratrem Sanctem Tosinum iuvenem cognovisse.
His moribus ornatum ceteris novitiis veluti custodem delegerunt, ut qui aliis virtute prẹiret, officio etiam preesset. Ad prẹstandam itaque iniuncti muneris obedientiam vires suas exibuit, ut consocios et confilios suos ad amorem perfectionis, virtutis et literarum summopere accenderet. Quod et obtinuit.
Minoribus ordinibus initiatus, explicare non possumus quo timore altaribus astaret et sacerdotibus ministrantibus in??? summa perfundebatur lẹtitia, cum altaria vel ecclesiam ornatam conspiceret; ut dicere non vereretur quod ex ipsis visceribus sacram Dei ecclesiam - si fas esset - ornaret. Ad sacerdotii dignitatem provectus, quanta in rem divinam agendo preparatione uteretur, compositione in verba proferendo et fervore in corpus Christi percipiendo, non humanum est dicere. Nulla sanctorum patrum huius augustissimi sacramenti movimenta constabant quẹ non progrexisset, vidisset, connotasset. Et tanto in sacris celebrandis fervore, oriebatur in illo summum studium soli Deo famulandi; unde nisi charitas postularet cellula latitabat, cuiuscumque virorum ac mulierum declinans colloquia, et dies integros numquam interrupto silentio finem usque perducens.
Attamen servus Dei, licet solitudinis amore raperetur, cum munus ei concionandi superiorum auctoritas imponeret, officium impositum subiit et magis curabat ut exemplo quam verbis audientes raperet ad cẹlestia. Quadragesimali tempore, quo suo munere fungebatur in villulis et oppidis quibus preerat prẹdicator, maius orandi studium ei inherat, perpetuum ieiunium, rusticis cibis vel pane tantum et aqua victitans, pedibus iter conficiens, corpus verberibus lacerans. Sic peccatorum emollire curabat, Domino cooperante et sermonem illius confirmante multiplicibus signis.
Interim magister novitiorum a nostris patribus haud semel deligitur, quo in officio filios suos sanctissime sustinere nitebatur. Nihil illis imperans quod prius ipse libenter non paruerit. Per opportuna noctis silentia, priusquam novitii quieti se concederent, ipsis convocatis, comunes audiebat defectus, rigore maculas reprehendens. Et ut timorem incuteret, non impertita benedictione cellula se condebat ita ut pavidi trepidique novitii ostium ipsius pulsarent, donec ad eius genua provoluti benedictionem obtinerent. Tunc ille dulcia |f. 187v| verba ex imo pectore ingerens, affabili solabatur alloquio: «Reponite luct???, religiosum induite, pristinum revocate fervorem». Talibus verbis suffulti, placide se conferebant quieti.
Aliquando ut laboribus aliquod levamen afferret, e civitate deducens novitios, Deo aliquid psallere, exempla sanctorum in medium afferre vel silentium amplecti prẹscribebat. Itinera per fesulanos montes cum illis faciens, quidquid ardua collium seu aviorum[3] virentia sese offerebant, his in omnibus Deum opificem cognoscens, ad amorem vindicabat; et in speluncis sẹpius - vexillo crucis defixo - ad necem Salvatoris contemplandam animos colligebat. Hinc ecclesias vicinas omnes filii ingressi, propria Patri confitebantur delicta; reque sacra peracta, eucharistiẹ sacramento quilibet refectus abibat. Ad conventum regressus(?), si aliquid a religione alienum notasset, humanissimis verbis corrigebat. Cumque numerus novitiorum non parvus esset, nihil tamen peractum ab illis erat quin ille attentissima diligentia perpexisset.
Dum ergo venerabilis pater sic innocentiam vitẹ commodis anteferebat, in priorem conventus Sanctẹ Mariẹ super Saxum[4] deligitur. Ibi restitit obnixe se imparem oneri ostendens, etiam eo modo quo potest fugam meditando; sed prẹcepti violentia ad consignatam sibi domum attraxit, onere non sine fletu suscepto. Ad pristinum fervorem et ordinis rigorem fratres sibi concreditos revocare conatur. Nocte orationibus insistebat, laboribus cunctis primus insistebat, cilicio et inedia corpus macerans et semper hilarem faciem pre se ferens. Hinc factum est quod fratres tam vivo exemplari commoti, Deo angelice psallere, paupertatem diligere, obedientiam amplecti summopere desiderabant.
Interim ad admirabile Divẹ Mariẹ sacellum ob miracula ibidem coruscantia, fama tanti patris accensi, e diversis locis catervatim populi confluebant. Quos licet rudes (ut est illius regionis ingenium) Dei verbo nutriebat, consiliis ac confessionibus adiuvabat, ita quod si antea divinarum rerum ignari veluti pecudes vitam degerent, ob sermonem ipsius - fidei misteriis edocti - discedebant e templo. Insuper illius exemplo, pastores illius regionis et terrẹ agrestes cultores ieiunia in dies servabant, a quolibet pravo abstinebant sermone, |f. 188r| sed etiam taliter ab otiosis verbis, ut ipsi religionis iugum subiisse viderentur. Inimicitias vetustissimas quibus ager in peiora semper ruebat, charitatis visceribus studuit permulcere, ut quolibet fere die homines ira furentes in pacis amplexum impelleret. Blasfemi, fẹneratores, impuri a prava consuetudine desistebant, ardenti illius sermone olim incensi.
Si quando peregrinus se ad eius conventum conferret itinere et inedia confectus, ad hospitium eum benigna manu perducens, cibo potuque satiabat, lectulo refovebat, lassitudinem mitigabat. Fratribus quoque suis semper attendens, infima quoque pro eorum salute subibat. Infirmorum cellulas sine ulla morbis formidatione intrabat, verbis amantissimis consolabatur, diligentius inserviebat. Et licet fere semper infirmus, propriẹ valetudinis oblitus, intentus ẹternitatis amori, nil prolixius suspirabat quam vitam pro suo grege Domino consecrare.
His regularis vitẹ iactis fundamentis, prioratus collapso triennio, sancti monialibus Ordinis pluribus in locis confessarius preficitur; quibus virtutum exercitationibus incumberet ad earum culturam, narrare non possumus. Sedulam navabat operam ut sic vitam expertem culpẹ et sanctis operibus cumulatam transigerent, ut in suis manibus - vitẹ cursu expleto - non raro sanctitatis odore fragrantes et celestibus visionibus recreatẹ, ad immortalitatem transirent. In his tamen laboribus cumque distentus, quidquid temporis morulẹ quod earum saluti non esset usui, totum illud preriperet ut una cum suis fratribus divinis laudibus interesset, sacrisque studiis incumberet. Unde non parva admiratio fratribus irrepserat quomodo quinquaginta supra centum quandoque virginum custodiam sustinens ac si nullo pondere gravaretur, die noctuque psallentibus fratribus posset interesse. De more habebat in quibusdam solemnitatibus ut animum ipsarum ad contemplandum erigeret, sicut festum illud requirebat. Iesu Christi Deiparẹ et aliorum sanctorum imagines, propria manu effigiare sacrisque collocare sacellis, ubi parvo lumine dato ita bene disponebat ut eas ad illarum solemnitatum misteria contemplanda mirum in modum accenderet.
His laboribus iamque fere etate consumptus, tamen quẹ moniales nunquam efficere valuerunt ut vel parvum munusculum ab ipsis acciperet, imo vero cum aliquando re divina peracta |f. 188v| deliquium quoddam spiritus substineret et nihil a mortuis differret, et ipsẹ virgines vellent resumpto aliquatenus spiritu - nescio quid - ubi ad relevandum afferre, illis fere subridens, «Quid opus - ait - cum Deus ipse subvenerit?». Humana vigilantia curabat ut sorores nec parvulum dubium cum secularibus et alienis personis miscerent, damnum cognoscens et prohibens pro viribus.
Postquam variis monasteriis prẹfuerat, Romẹ tandem in Monte Quirinali[5] , virginibus Sanctẹ Mariẹ Magdalenẹ vicarius et confessor preficitur, ubi per decennium ad obitum usque perduravit. Accidit ut persẹpe vir potens, qui in magnam dignitatis sedem conscederat, illuc adventaret ac in ipsamet ecclesia missa peracta, aliquibus cum monialibus affinibus suis candidum commiscebat sermonem. Cum id frequentius ageretur, pater dolore maximo angebatur, cum illius solitus virginei eremi rigore tolleretur, timore alias turbabatur potentissimo homini contradicere. Sed tandem proprium commasculans animum, facta virginum institutis alienum demostrans, nobili viro persuasit ut in posterum abstineret. Non egre ille sermonem accepit, quin imo taliter gustavit ut subnixe rogaret si quid aliud movendum videret ne gravantur ostendere. Interim patris constantia admirans, apud summum pontificem Clementem VIII ipsum laude non defraudandum putavit, et taliter monachum laudavit ut pontifex cum eo familiariter colloqui voluerit, in earum virginum sacello sacrum peragere propriisque manibus eucharistia reficere omnes, earumque inopiam singulis mensibus sublevare nummorum proprio stipendio. Eiusque integritatis fama commotus, tanti eum facere cẹpit quod cum pluries prior deligeretur, electionem rescinderet aperte, iudicans se nunquam commissurum ut ex Urbe ipse discederet.
His calcatis honoribus, parvo lare contentum, in cellula fere perpetim latitantem, nonnulli cardinales sanctẹ Romanẹ ecclesiẹ induto sacco, sacras visitantes ecclesias, de more habebant invisere ut ab eo pẹnitentiẹ sacramento audirentur, seque eius precibus |f. 189r| commendarent. Inter hos, suanensis episcopus - postea sanctẹ Romanẹ ecclesiẹ cardinalis - qui summa negotia sub Paulo V [1605-1621] sustinebat, hunc patrem advocare consueverat, secum ducere ad ambulandum, et consiliis illius relevari videbatur. Et mirum erat cernere quantum euntis patris pes tardus ac piger esset et quantum redeuntis velox, quo exoptatẹ se redderet solitudini; quam interrumpere consueverat cardinalis Sanctẹ Ceciliẹ - summi pontificis Gregorii XIIII nepos - aliique purpurati eum adeuntes ut penitentiẹ sacramento audirentur. Quẹ omnia taliter hominem tancta molestia deprimebant ut celeri fuga se ex Urbe proripuisset ut Fẹsulis latitaret, si ei datum fuisset; at cum ei non liceret, ex ipso Urbis teatro solitudinem sibi confecit ac de eius pompa summam paupertatem.
Vilissimis vestibus induebatur, interioribus per totum resutis et exterioribus candidis, sed semper vetustate corruptis. Cingulo quo in religionis ingressu succinctus fuerat, annos fere sexaginta est usus, quousque huic vitẹ terminum posuit. De cibo ita sibi detraxit ut semel in die semimortuum corpus reficeret, idque tam sobriẹ[sic] ut fere spiritu deficere videretur. In vigiliis Beatissimẹ Virginis, omnium solemnitatum Apostolorum, sanctorum Ordinis ac die Veneris, pane tantummodo et aqua vitam tolerabat, carnem nunquam comedens nisi gravissima infirmitate detineretur. Consueverat persepe septem ecclesias Romẹ invisere. Quod cum sanctum hoc iter aliquando una cum fratribus aliquot conficeret, panem solummodo ferens, sociis sic ait: «Divus ipse Paulus, ubi sanguinem fudit, potum nobis paravit», fontes ibi significans miraculose manantes.
Hac ieiunii assiduitate eo usque devenit ut ossibus tantum exusta pellis inhẹreret. Quẹ tamen imbecillitas corporis, animi vires in sanctis operibus agendi minime retardare valuit. Cum laxitudinem corporis aliquantulum somno levare cogebatur, tali utebatur lectulo qui potius corpori |f. 189v| quam ipsi ille vestigium imprimeret; in quo vestimentis indutus, parvula discussa quiete, ad mediam noctem consurgens, cum somnus arctius videretur sensus opprimere, corpus ferreis catenis lacerabat donec sanguis ubertim difflueret. Cuius ne quid appareret vestigii, linteo se incingere consueverat. Quod consparsum sanguine inspicere licuit dum capsulam quandam curiositate illecti quidam aperirent, quam - variis instrumentis pẹnitentiẹ refertam - haud si ??is oculis inspexerunt.
Locum habentem - dum Fẹsulis morabatur - ad se flagellandum delegerat, ubi quidam frater Ioseph nulla voce deprompta ipsum reperiit. Alii in fesulana turri campanaria flexis genibus immobilem sensuumque expertem sẹpius reperiunt; quo visu, stupore defixi taciti inhẹrerunt; nonnulli strepitu inconsulte excitandum curabant. Sed cum incassum suscepisse labore animadverterent, eumque veluti simulacrum inspicerent, terminum novitatis attendebant, parvo interiecto spacio divini soporis completa mensura in se rediens, ori admoto digito vocatus perrexit. Passioni Salvatoris nostri eiusque vulneribus ita tenebatur addictus ut dum eius necem contemplaretur, totus perfundebatur in lacrimas. Unde et libellum quendam in hoc genere conscriptum, sumebat assidue; quem suis lacrimis interlegendum penitus obliteratum, eius sorori in monasterio Sancti Vincentii pratensi post obitum largiendum curavimus, summa apud virgines adhuc veneratione servatum.
Tali ac tanta in beatissimam Virginem devotione tenebatur ut si quid de ea proferrent, lacrimis sermonem rumpere cogebatur. Quapropter si dormitorii silentium sibi videretur imminui, ex ipsa Virginis devotione talis emanabat correptio: "Num igitur ubi beatissima Virgo toties patribus nostris se conspicuam fecit, non erit silendum?". Ineffabili eucharistiẹ sacramento sic erat affectus quod si in omnibus rebus paupertatem optaret, in honorem ipsius ita erat profusus ut nullis ornamentis - quamvis permagnis - nulloque apparatu satiaretur. Cum aliquando officium huius sanctissimi sacramenti persolveret, perveniens ad illa verba «Qui se manducantibus dat spiritus pinguedinem» |f. 190r|, ineffabili quadam sui ipsius cognitione, se proprio defectu tantẹ suavitatis pinguedinis expertem reputans, ita immobilis divino sopore inhẹsit oppressus ut sensus officio suo nullatenus fungerentur. Postera vero die, de suavitate ac dulcedine huius augustissimi sacramenti digne sumentibus sermonem habens, sic exarsit amore ut in illo mentis excessu quidquid dixit infusum e cẹlo necesse erat fateri. Orandi assiduitate ad imaginem Salvatoris eo usque pervenit ut ipse Redemptor alloqueretur. Hoc idem refert frater Dominicus Iorius(?). theologiẹ magister Ordinis nostri, vir inculpabilis vitẹ, a viris fidedignis audivisse, sicut in vita eiusdem patris ab eo descripta diffuse commemorat. Multa quidem exponere potuisset Redemptoris dignatus colloquio, sed sibi solum sufficere censuit ut ipsius crucifixi amore aliquid suẹ passionis doloris impertiretur.
[1] frater Reginaldus Cecchinius = fra Reginaldo di Lazzaro dei Cecchini da Firrenze, 28enne veste l'abito domenicano in gennaio 1593, dal sottopriore Santi Tosini; e l'anno successivo emette professione (I, f. 16r; III, n° 281). Non compare tra i frati deceduti censiti dalla cronaca fiesolana (IV, ff. 145r-168v: 1418-1650); verosimilmente già deceduto quando l'anonimo compilatore ne condensa qui la Vita del Tosini («scripta olim a patre fratre Reginaldo...»). Cf. Indice generale 1884-1920, MD 15 (1984) p. 45b.
[2] octava septembris, anno 1553, Nativitati Virginis sacra = 8 sett., giorno della festa liturgica Natività della Vergine Maria.
[3] aviorum: genitivo plurale di avium -ii = sentiero fuori mano, remoto, poco frequentato!
[4] conventus Sanctẹ Mariẹ super Saxum: presso Bibbiena, prov. Arezzo.
[5] Roma, monastero Santa Maria Maddalena «in Monte Quirinali, vulgariter Monte Cavallo» (1582-1839). Monte Cavallo presso il Quirinale, abbattuto nel 1888, attuale giardino del Quirinale in via della Consulta.