⌂ |
Cronica conventus Sancti Dominici
■ pars
IV: fratres huius conventus defuncti et mortui, ff. 145r-168v (1418-1650)
|
||
|
|
|f. 160r|
1596
178. Frater Cosmas Oricellarius, sacerdos, senex sexagintasex annos natus, obiit in conventu Sanctẹ Mariẹ Novellẹ die 5 octobris 1596, receptis devote sacrosantis ecclesiẹ sacramentis, cum per nonnullos dies febribus laborasset et demum apoplexia correptus esset et paucis elapsis diebus ad meliorem evolasset vitam, ut par est credere ob vitẹ eius integritatem. Fuit enim vir semper simplex et rectus, ac timens Deum et recedens a malo et magnopere devotus. Et his atque aliis virtutibus - prẹcipue humilitate - ornatus, magnum sui exemplum posteris reliquit.
179. Frater Iacobus Mediolanensis, conversus, virilis ẹtatis in hoc coenobio obiit die 7 aprilis 1597, receptis omnibus ecclesiẹ sacramentis maxima cum devotione. Erat enim vir devotissimus et exemplaris. Et patienter tulit per plures annos inflationem malẹ[1] ex qua suffocatus est, cum semper opus fecisset in horto, donec 15 diebus ante obitum decubuit.
180. Frater Salvator, tertii habitus, anno superiori obiit in hoc coenobio, recepta communnione sacra et sancta paulo ante quam decumberet, catharro soffocante et mente alienante; qua etiam de causa, non datum est tempus inungenti ipsum sacramento extremẹ unctionis, cum paucis diebus et ex improviso defecisset, tunc scilicet cum accurrerent fratres ut conferrent ipsi sanctam(?) extremam unctionem. Decessit admodum senex et bonus, cum tota vita in sudore vultus servisset Domino et fratribus suis in hoc conventu cum devotione et singulari exemplo.
|f. 160v|
1597
181. Frater Victorius Carucci obiit Romẹ post missam a se celebratam, cum subito languore et apoplexia decidisset statim sacris peractis, cum esset admodum senex et diu vixisset in curia illustrissimi protectoris Ordinis, cuius dicebatur confessor. Eius autem obitus accidit sub finem mensis septembris 1597.
182. Frater Hieronimus Cappelli, iuvenis, obiit diem suum in coenobio nostro Sanctẹ Agnetis Montis Politiani, receptis ecclesiẹ sacramentis magna cum devotione. Fuit prẹdicator sufficiens et bonus, et profecerat tum in exercitio prẹdicationis tum in vita et conversatione. Febribus absumptus est brevi 14 octobris 1597.
183. Frater Gherardus Orgoglius diem clausit extremam in conventu fesulano in die Sancti Simonis et Iudẹ 1599, omnibus sacramentis devote susceptis, in cẹmiterio sepultus. Egregius extit tum cantor tum predicator, quamplurimis quadragesimis concionatus est. Requiescat in pace, amen.
184. Frater Zenobius a Villa Bassilica obiit Lucẹ in conventu Sancti Romani, senex fere ottagenarius; hic moritur in bona senectute, catarro suffocante. Vigebat prudentia regiminis; quamplurimis precipuisque conventibus prefuit, pluries universam Romanam provinciam rexit. Ab omnibus amabatur, pollebat maxime morum honestate et vitẹ integritate. Huic cenobio turribulum argenteum donavit suis laboris insudatum. Obiit die 13 novembris 1600.
185. Frater Vincentius Castruccius, santissimẹ inquisitionis inquisitor, Perusii in conventu Sancti Dominici moritur, laborans ac desudans pro sanctissimo offitio circa quindecim fere annis. Inquisitor totius Umbriẹ extiterit maximo omnium appl<a>usu. Hic in generali studio perusino omnibus gradibus potitus, tandem bis regens in eodem studio factus. Ac demum inquisitor generalis Umbriẹ effectus summa cum laude, morum probitate ac ingenii acrimonia nec non vitẹ integritate, in bona moritur senectute anno Domini 1597, die 4 decembris Perusii. Reliquit quamplurimos codices bibliotecẹ nostrẹ.
186. Frater Vincentius Banchellius Pratensis, magister et sacrẹ theologiẹ professor, moritur Neapoli in cenobio Sanctẹ Catherinẹ de Formello. Hic Pater maxima polluit eruditione; omnibus potitus fuit gradibus generalis studii perusini. Erat optimus concionator, multis dotibus a natura ornatus, egregius tum cantor tum lector, baccalareus atque regens. Requiescat in pace, amen. 1596.
187. Frater Alexander Mazzingus Florentinus, olim domus nostroe foesulane procurator, iter arripiens Montem Politianum versus - ubi etiam pro eodem officio in provinciali capitulo datus erat -, Aretio post se relicto, cum inde circiter quinque |f. 161r| Yesus Maria 1601| milliaria confecisset et ad diversorium quoddam quod "de Vidua" nuncupatur divertisset, magna ingruente pluvia, rapido quodam in traiiciendo torrente e mula cui insidebat prolapsus, aquis tandem extinctus, diem clausit extremum 4° calendas iulii anno 1601°. De cuius autem animi salute haud parum in spem venire quilibet nostri potest, cum optimi eius prẹcesserint mores, rem divinam in ipsamet die obitus egerit ac pie Dei nomen auxiliumque implorando obierit. 1601.
188. Frater Modestus Ambrosianus in nostro hoc ipso coenobio vitam dimisit longevus, quem morbosa ac diuturna senetute intabescentem, non vis aliqua morbi sed potius natura ipsa consumpsit, anno etatis suẹ 82. Eius et vita anteacta admodum perhonesta fuerat, educandis tironibus, regendis monialibus, crassioribus(?) literis exarandis, libellulis etiam edendis (vita enim pontificum e diversis in volumen ??? exiguum collegit, et manu scriptum bibliotecẹ donavit) occupata perpetuo, et obitus etiam religionis et sanctitatis argumentis plenissimus extitit. Decessit * * * [2].
189. Frater Sanctes Pistocchius, lector, paulo ante renunciatus rogatu reginẹ Galliarum, horribili prorsus genere mortis prereptus est. Nempe hoc ipso anno 1602 ab Annunciatione Domini, in ecclesia Sancti Martini a Gangalandi apud castrum quod dicitur Signa - iussu antistitis nostri coenobii in quo degebat - concionatorem agens, corporis imbecillitate et pituita[3] per totam fere quadragesimam non mediocriter afflictatur. Conciones tamen non pretermittit. Ad festum Annunciationis ventum est: concionem habet eo die, sacra facit, noctu progreditur cubitum sanus ut videbatur. Postridie vero, dum non apparet ut assolebat, fit pene meridies. Per??? domestici vicissim ubinam foret; negat quisque nosse ???itur. Hic illuc fit concursatio cubiculi. Denique fores(?) |f. 161v| 1603 | pulsate sepius; respondente nullo, aperiuntur per vim; tenebris plena omnia, fenestre aperiuntur, ipseque iacens in lecto, pallore mortis suffusus inspicitur; manus sub gena erat, et concio Sancti diei Veneris - quam primam habiturus - erat super cervical. Vocatur, tacet. Gelida membra comperiuntur. Populisque rei novitatem vel admirantibus vel perhorrentibus, cad<a>ver ille extintis(?) equiis in feretro reducitur ad coenobium unde vivens et omnino incolumis paulo ante discesserat; exceptusque a fratribus non sine merore et tremore, sepultus fuit 7° kalendas aprilis 1603[4]. Relatum est ad nos illum die ipso Annunciationis confessionem habuisse; eique preterea qui confessionem eius audivit, dixisse timere sese ne iam dissolutio nature sibi i<m>mineret post parum temporis quod virium imbecillitas maxima significabat. Quam ob rem sperare est non illum omnino imprudentem et imparatum mortem fuisse aggressam, cum pridie ipso mortis illemet de sua iam vicina morte (divino, ut opinor, aliquo mentis instinctu et afflatu) presagisset. Requiescat in pace. Tempore suẹ mortis agebat annum * * * .
|f. 162r|
1603
190. Frater Thomas Sersi Florentinus obiit Tuderti anno 1603, cum esset ẹtatis annorum viginti sex plus minus. Habuit donum concionandi recte et apposite, lector scripturẹ sacrẹ ibidem in ecclesia Ordinis nostri.
191. Frater Bartolomeus Pollastri Florentinus in eodem tudertino cẹnobio obiit anno 1603, cum esset ẹtatis annorum triginta duorum plus minus. Fuit eruditus satis in artibus et sacra pagina.
192. Frater Antoninus Niccoli Florentinus obiit assignatus in cẹnobio florentino Sanctẹ Mariẹ Novellẹ anno 1604. Agebat tunc annum vigesimum sextum.
193. Frater Raphael Mazzinghi Florentinus fuit lector et sufficiens predicator. Cuius prẹdicationis munus prosequens in diẹcesi[sic] Grosseti anno 1604 diem clausit extremum, cum esset annorum plus minus quadraginta.
194. Frater Ioannes Baptista Sertini Florentinus, cum esset annorum plus minus triginta trium, in hoc cẹnobio fesulano ad meliorem vitam migravit - ut pie creditur - pro suis moribus gravibus, pietate ac devotione. Ita enim erga religionem affectus est ut non solum bona secularia reliquerit, verum etiam oblatum beneficium satis opulentum. Obiit autem die vigesima nona iunii 1606.
195. Frater Ioannes Dominicus Beneamati Pratensis, cum esset plus minus annorum triginta quinque obiit anno 1606, relinquens non modicẹ devotionis et patientiẹ indicia atque exempla.
|f. 162v|
1606
196. Frater Angelus, conversus, da Legnaia, cum esset plus minus annorum sexaginta et Romam pergeret, diem clausit extremum 1606 in conventu viterbiensi Santẹ Mariẹ della Quercia; et ut erat consuetus tota nocte in orationibus genuflexus orare, ita Dei gratia ad patriam celestem evolavit, et inventus est mortuus genuflexus et ad lectum innixus. Vir adeo insigni devotione prẹditus, et ieiuniis ac laboribus pie functus.
197. Frater Damianus Rucellai Florentinus, cum esset annorum plus minus septuaginta duorum, in hoc cẹnobio fesulano obiit feria quincta Maioris Hẹbdomadẹ[5] 1608, cum daret operam sacris confessionibus, et officium custodis cappellẹ perageret in hac ecclesia nostra.
198. Frater Arcangelus Orlandini da Vicchio, cum esset annorum quadraginta duorum, Romẹ obiit in officio pẹnitentiarii - quod peregerat multis annis - anno 1608. Vir apprime gravis et eruditus.
199. Frater Antoninus Bartoli da Vernio, cum ageret plus minus trigesimum quintum annum et lector theologiẹ esset in cẹnobio Sancti Miniatis al Tedesco, anno 1608 ad meliorem vitam migravit, expectationem et desiderium sui relinquens.
200. Frater Vincentius Caselli Florentinus die decima octava agusti, anno 1608, obiit in hoc conventu fesulano. Fuit concionator et literis eruditus.
|f. 163r|
1608
201. Frater Sanctes Tosini, pictoriẹ artis, in cappella Annunciationis Santẹ Mariẹ ordinis Servorum Florentiẹ divinitus ex altari audivit huiuscemodi vocem «Va’ a farti frate a San Domenico di Fiesole». Quam postmodum vocem iterum et tertio iisdem verbis ipsum admonentem auribus excepit cum iam annum decimum sextum ageret, et relictis omnibus porrexit Fesulas et habitum religionis recepit a patre priore huius cẹnobii, fratre Sancte Cini, die octava septembris 1553. Et revoluto anno professus est. Vitẹ ipsius acta a fratre Dominico Gori commentariis brevibus perscricta[sic] sunt, pro meritis insignibus tanti patris. Cuius mores eam sanctitatem redolent quam verbis assequi haud facile est. Assiduus erat in studiis et lectione sacra, diebus ac noctibus totus erat in oratione; nec tamen prẹtermittebat officia vitẹ actuosẹ, cum in pluribus cẹnobiis magister novitiorum fuerit, aut supprior vel etiam prior, sacrista maior et confessor etiam monialium, in quo officio Romẹ confessor monasterii Santẹ Mariẹ Magdalenẹ in Monte Quirinali[6]. Anno 1608, die decima septembris, hora undecima seu duodecima migravit ad cẹlum - ut pie creditur -, facto concursu non modico. In eius obitu dedit ipse signum sanctitatis, et ad ipsius exequias prẹlati multi ac domini accurrunt, reliquias ac particulas indumentorum devotionis ergo accipiunt. Post tres annos eius corpus integrum repertum est, et translatum ad marmoreum sepulchrum in eadem ecclesia monialium, quod fieri curavit dominus Antonius de Ricci, postmodum episcopus aretinus creatus a Paulo V.
|f. 163v|
1609
202. Frater Simplicianus, conversus, e plebe Sancti Iustini, ad meliorem vitam migravit in hoc cẹnobio anno 1609, cum esset annorum plus minus octoginta quatuor. Fuit simplex vir, rectus ac timens Deum. Causa hẹreditatis fratris ipsius, ad cẹnobium hoc pervenit summa scutorum ducentorum et eo amplius.
203. Frater Dionisius de Burgo Sancti Laurentii, cum esset annorum plus minus quinquaginta quinque, obiit in cẹnobio pisano confessor monialium Sancti Pauli, anno 1609.
204. Frater Dominicus Papius Florentinus, cum esset annorum plus minus quadraginta quinque, obiit in hoc cẹnobio - in quo tunc prior existebat - die vigesima quarta agusti 1609.
205. Frater Sanctes Nutini Florentinus, cum esset annorum plus minus quadraginta, obiit supprior in cẹnobio pisano anno 1609.
206. Frater Ioannes Dominicus de Burgo Sancti Laurentii, cum ageret annum plus minus sexagesimum, obiit Rubigi anno 1609.
207. Frater Andreas della Stufa, cum ageret annum sexagesimum tertium, obiit die decima septima augusti anno 1612 in cẹnobio Sancti Marci Florentiẹ, eo quod officio confessoris fungeretur apud monasterium Sancti Dominici, ubi diversis temporibus per annos octo confessiones monialium audierat. Fuit literis satis instructus, quippe qui concionator non vulgaris erat. Et multo tempore pro sua prudentia et vitẹ actuosẹ experientia, temporali regimini et spirituali directioni intendens, confessionibus monialium audiendis expositus prẹfuit.
→208. Frater Lauretius...
[1] inflationem malae = infiammazione della mascella. Cf. Uguccione da Pisa [† 1210], Derivationes II, 724, M 16 §2: «mala -e idest maxillla, quia rutunda est...».
[2] Gli item nn. 188-189, f. 161r-v, sono d'una stessa mano, scrittura dall'inchiostro molto evanito, in più punti d'incerta lettura; bordo destro della carta eroso e riparato con con fascetta incollata.
[3] pituita: cf. Uguccione da Pisa [† 1210], Derivationes II, 947, P 96.
[4] 7° kalendas aprilis 1603 = 26 marzo 1603, decesso e trasporto di fra Santi al suo convento fiesolano. L'apparente disordine copre coerente sequenza cronologica. Fra Santi predica nella chiesa San Martino a Gangalandi (Lastra a Signa) nella quaresima del 1602 dello stile fiorentino (1603 del nostro computo!), a partire dal giorno delle Ceneri, 12 febbraio. Comincia a sentirsi male. Ma predica anche nella festa dell'Annunciazione, 25 marzo 1603. Lo trovano morto nella sua stanza; dove trovano anche suoi appunti del sermone che avrebbe tenuto il giorno di Venerdì Santo (Sancti diei Veneris), che nel 1603 cadeva il 28 marzo!
[5] Maioris Hẹbdomadẹ = Settimana Santa. Nel 1608 la Pasqua cadeva il 6 aprile. Questo frate muore il Giovedì Santo, e dunque il 3.IV.1608.
[6] Roma, monastero Santa Maria Maddalena «in Monte Quirinali, vulgariter Monte Cavallo» (1582-1839). Monte Cavallo presso il Quirinale, abbattuto nel 1888, attuale giardino del Quirinale in via della Consulta.