precedente successiva

Chronica conventus Sancti Marci de Florentia OP
parte IV: filii huius conventus qui pro tempore morientur, ff. 145r-200v (1437-1612)

■  Firenze, Bibl. Laurenziana, S. Marco 370  

 

 

 

|191v|

493. Frater Angelus Grifius, filius huius conventus, obiit Senis in conventu Sancti Spiritus, ubi tunc prioris munere fungebatur. Hic rev.dus pater pluribus annis lector extiterat, et in studio perusino studentium magister. Postmodum vero in multis conventibus prioratum gessit multa cum laude, omnibus charus et acceptus. Vigebat enim in eo nedum sanctę observantię zelus, rerumque agendarum experientia, verumetiam multa humanitas et in suos fratres propensa charitas, qua omnibus prodesse magis quam pręesse cupiebat. Quo factum est ut non solum conventus illius fratres in hora sui transitus a lachrimis temperare non possent sed et totius fere provincię nostre fratres - audita eius morte - meror non porvus invaserit. Obiit autem et sanctissime et devotissime sicut et prius vixerat, fuitque faelix eius transitus die 24 septembris, anno Domini 1583, ętatis vero suę sexagesimo.

494. Frater Cherubinus Fortinius, filius huius conventus, dum Pistorii esset a confessionibus monialium Sanctę Lucię diem clausit extremum. Fuit hic rev.dus pater magnę vir devotionis, quam etiam quadam speciali vultus hylaritate pręseferebat. Erga proximum pia charitatis gestans viscera, omnibus se amabilem prębebat. Cuius rei testimonium perhibent quamplura provincię nostrę monialium monasteria, quorum curam sibi a patribus demandatam per quamplures annos magna cum benevolentia gessit. Functus est munere prioratus in conventu miniatensi, et in aliis cęnobiis exititit supprior ac magister novitiorum. Obiit tandem annum agens ętatis suę 65, anno Domini 1585, die 15 maii, ita repentino morbo correptus ut dum sacramentum extremę unctionis illi conferretur, expiraverit. Constat tamen eum, die proxime pręcedenti diem mortis suę, peccata sua confessum fuissse ac sacrosanctum missę sacrificium apud easdem moniales Sanctę Lucię Domino obtulisse.

495. Frater Angelus Ubertinus, filius huius conventus, vir simplex et rectus, ac sacerdos valde Deo devotus, iam senex utpote annos natus unum et septuaginta re<  ?   ?   ?  >mino in hoc conventu et appositus est ad patres suos, susceptis prius ecclesiasticis sacramentis, die 21 septembris MDlxxxv. Hic pater pluribus annis pręfuit vicarius in hospitio Sanctę Marię Magdalenę.

496. Frater Ioannes Maria Alexandrinus, filius huius conventus et frater rev.di patris fratris Bernardi de Alexandrinis, bonus et devotus Dei sacerdos; quamvis literis minus eruditus, tamen religionis obserantia apprime delectatus. Per totum fere vitę suę tempus, cantoris officium in hoc cęnobio et quampluribus aliis gratiose exercens, debitum Deo ac religioni exhibuit famulatum. Tandem iam senex, nec tamen a chori sequela die noctuque se subducens neque a ceteris religionis observantiis, annum agnes 69(?), receptis ecclesiasticis sacramentis devotissime animam Deo reddidit, die xij decembris MDlxxxv, et sepultus est in cęmiterio fratrum huius conventus.

497. Frater Ciprianus de Servis, huius conventus filius, Dei sacerdos. Anno etatis suę quinquagesimo quinto, cum in religione triginta [tringita cod.] quinque annos laudabiliter vixisset, optimo fine in Domino quievit. Erat autem multę gravitatis et non spernendę scientię, sed bonitatis et morum honestatę insignis. Magister novitiorum aliquando fuit et diversis locis, et a confessionibus monialium in diveris monasteriis summa cum laude. Sepultusque est apud nos die 22a iunii anno Domini 1586.


al marg. sinistro d'inizio notizia n° 497, altra mano scrive: «continuatio fratris Mattei sed aliena manu vitiosa hic partim inserta». La medesima mano (da intendere fratris Mattei) apporta, nelle carte seguenti, emendamenti o riscritture o modifiche sulla trascrizione fatta dalla aliena manu vitiosa.


|192r|

498. Frater Iacobus Rizzonus Veronensis, huius cenobii filius, Dei sacerdos, anno etatis sue quinquagesimo octavo, cum in religione nostra perdurasset per triginta et duos annos laudabiliter vivens, in fine vitę suę post diutinam tollerantiam ulceris corrondentis genam(?) prope nasum, petitis ac receptis sacramentis, Deum devote invocans spiritum reddidit. Fuerat aut<em> hic vir in seculo doctor in utroque iure, et in sua civitate nobilis, in religione ferventissimi zeli, de Dei cultus ac religionis notrę decretis observandis; supprior quandoque ac confessor monialium factus fuit. Moritur tandem in nostro cenobio die prima ianuarii 1586 more florentino.

499. Frater Gabbriel Tottus, venera<n>dus senex, postquam in religione sexaginta et duos annos summa cum laude vixisset, anno etatis sue octogesimo secundo, iam senio confectus, plenus bonis operibus, die quinta octobris 1586 appositus ad patres suos in cemeterio. Fuit autem hic bonus pater simplicis ac plane litterature, sed morum atque cerimoniarum nostre religionis tenacissimus obsevator ac magister; devotione ac pietate insignis, prudentia ac gravitate celebris. Prefuit hic pater perusino conventui, saxensi quoque ac pratensi; in regendis cenobiis benignus et zelator se ostendebat patribus. In educandis vero tironibus plurimum valuit, et quidem longo tempore eorum magister fuit, magnio [sic] omnium applausu. Sed et in confessionibus monialium in senectute sua datus, eas placide gubernavit per plures annos; sicut et in ecclesia nostra multos ac multas consolabatur suis fervidis cohortationibus, ad Dei amorem inducens. <?? > hunc patrem cun<c>ta fere iuventus ab eo educata.

500. Frater Thomas Lorinus, Dei sacerdos et predicator non spernendus fuit. Hic dum predicationis officio fungeretur in castro Signę, prope civitatem nostram, colicis iliacisque doloribus interceptus, ad nos delatus, et ex nimia agitatione in itinere nimium aucti dolores, dum conaretur reddere receptum remedium contra illos repetitos acresque dolores, nec posset, Deum invocans et paratus eclestiatica remedia recipere, dolores mortis preocupantes eum, moritur; postquem in regulari vita viginti quatuor annos vixesset, anno etatis sue 38; sepelliturque apud nos die 6a martii, anno Domini 1586 more florentino.

|192v|

501. Frater Vincentius Federigus Florentinus, huius nostri cenobii filius, incepto anno etatis suę sexagesimo primo, et in religione nostra trigesimo octavo expleto, die 7a maii 1586, in nostro cenobio - non sine opinione sanctitatis - moritur. De quo a nobis essent multa dicenda, sed non paria suis meritis. Veruntamen pauca referemus que nostris oculis in eo observavimus; iucunde enim aliquando cum eo conversati sumus. Erat hic vir devotissimus, et puerilis innocentie atque simplicitatis, conservator integerrimus, et lepidissime ac amabilissime conversationis. Semper orationibus, colloquutionibus et pientissimis lectionibus intentus, et in scientiis per<s>picacissimi ingenii cognitus erat et clarissimus doctor, ac magister in eis evasisset nisi ex intimo desiderio salutis animarum se totum addidisset. In iuventute sua misticę theologie addiscendo, veiectis [= reiectis?] setulis honoribus literalibus, et scientialibus deditus et intentus evolvendis sacris scriptoribus et sacrorum doctorum dogmatibus addiscendis, ita ut memorię emandatis, ad liberum verbotenus recitare posset. Et cum esset hic donis a natura et gratia dotatus, graditissimus etiam lector sacrę theologie et predicator inter famosissimos lectores et predicatores sui temporis habetur. Nam Romę, Neapoli, Bononię, Mediolani, Florentię, Aretii, Fulginei et alibi per civitates Italie, Aprutii, in qua ex obedientia suorum prelatorum dem??atus est, Dei verbum devote, clare et docte populis predicabat.

Hicque tandem iam sexagenarius ab ill.mo cardinali Moronio Mediolanum advocatur ab aprutina(?) regione ut suis ovibus patulum divinum per totum quadragesimę tempus destribueret. Illuc pedester - in suo baculo innixus - se contutit, atque peracto suo officio pedester reversus est in aprutina regione. In qua ex tantis laboribus mul?? et studiis sacris, orationibus et vigiliis, cum debilitatem ac ingravescentem etatem plus solito per???ret, vehementi desiderio tactus veniendi ac revertendi ad nos ut nobiscum reliquum vite traduceret, et cum suius patribus moreretur et inter eos apponeretur, petita et obtenta licentia, ad nos hilaris reversus est. Et intra paucos menses, lenta febre detentus, servata - quam prius habuerat - simplicitate, devotione, mansuetudine, armatus ecclesiasticis sacramentis appositus est ad patres suos. Cuius memoria cum laude est apud nos.

502. Frater Thimotheus Riccius, admodum rev.dus pater et amabilis valde, postquam per quadraginta et tres annos in religione omnimodam observantię regularis formam adeptus esset, cum qua coniunxit devotionem precipuam et placidam consuetudinem, dum per plurimos nostrę provincię prioratus et prelationes maiorem partem |193r| sue etatis consumpsisset, tandem etatis suę anno quinquagesimo octavo, die 27 settembris, anno Domini 1587, receptis devotissime ecclesiasticis sacramentis moritur. De quo multa venerandus pater magister frater Seraphinus Ractius in sua cronologia (ubi de provincialibus nostrę provincię sermonem facit) retexit, sicut supra in hoc libro (ubi de prioribus nostri cenobii huius sermo habetur) multa in huius patris laudem contenxuntur; ad quem nos referentes, calamo parcimus.


Frater Timoteus Petri Francisci de Riccis de Florentia, OP 1544 (III.608). Distinguilo da: fra Timoteo di Roberto dei Ricci, OP 1506, † 30.IV.1552, 57enne.

Serafino Razzi da Marradi, OP 28.VI.1549, prof. 6.VII.1550 (f. 114v: frater Seraphynus ser Populani de Marradio), † 8.VIII.1611 (vedi infra f. 200r). Qui dunque si menziona un suo scritto quando lui che č ancora in vita.


503. Frater Dionisius de Filicaia Florentinus, devotus Dei sacerdos. Etsi stimulis perplexitatis agitaretur, maxime in consecratione corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi, tamen bonus et fervens divini verbi predicator fuit, prudensque magister novitiorum et per viginti annos a confessionibus monialium pręfuit, atque in conventu pistoriensi ac geminianensi prior fuit. Tandem postquam in maxima religonis osservantia vixisset quinquaginta et unum annos, etatia suę anno sexagesimo otavo, magnia [sic] cum devotione moritur Pistorii, anno Domini 1587.

504. Frater Ioseph Innocentinus, conversus, vir certe summe devotionis, patientie, charitatis et quietis, ac nunquam otiosus. Anno etatis sue ottuagesimo quarto senio iam confectus, lenta febre detentus, devotissime moritur, cum in religionis observantia septuaginta annos laudabiliter vixisset; ac die prima iunii, anno Domini 1587, seppellitur apud nos.

505. Frater Andreas, conversus, detto il Carneseca, vir bonus etsi rustice conversationis, sed multe obedientię et laboris. Anno etatis sue settuagesimo tertio moritur, dieque hultima [sic] maii, anno Domini 1588, appud [sic] nos sepellitur.

506. Frater Hieronimus Bonaccursius, iuvenis, multę expettationis, modestieque ac devotionis precipue. Anno etatis sue vigesimo tertio diem clausit extremum, ultimaque die iunii, anno Domini 1588, apud nos sepellitur.

507. Frater Antoninus de Pedemonte seu Allobrogus, conversus, qui alias dicebaur Caposecco, multe devotionis orationisque. Moritur apud nos die 13a settembris, anno Domini 1589.


Allobrogus = montagnardo delle Alpi (galliche!), e simili, nel lessico classicheggiante.


508. Frater Vincentius de Impruneta, Dei sacerdos, iam senio confectus et cecus, multe pietatis et patientię, atque assiduitatis in audiendis confessionibus secularium personarum in ecclesia nostra. Eratque in scripturis sacris, et sanctorum patrum dogmatibus ac vitis eorum, non mediocriter instrictus. Qui cum annos quinquaginta quatuor in religione vixisset, anno etatis suę 78° moritur, apud nos sepellitur die 14 augusti 1590.

|193v|

509. Frater Vincentius Lorinus, sacerdos, multe pietatis et devotionis ab adolescentia sua, fuit scientia et morum honestate decoratus et conversatione affabilis; in predicatione gratiosus ab omnibus iudicabatur. Hic postquam in religionis observantia viginti quatuor annos laudabiliter vixisset, anno etatis suę trigesimo octavo, acuta febre interceptus atque maniaca litargia detentus, defectis viribus moritur die vigesima iulii, anno Domini 1590.

510. Frater Mattheus Martellus, postquam in religione triginta et sex annis permansit, anno etatis suę quinquagesimo tertio et ab habitus conversorum vigesimo sexto, dum equester ex Ferraria rediret Florentiam, equum coscendens percussa tibia, ex fluxu sanguinis defluentis nec restringi art? sisti valentis, vita funtus est die 8a augusti 1591.

511. Frater Hyeronimus Soldanus, huius cęnobii filius et rev.dus pater, postquam in religione nostra quadraginta et unum annos vixisset, anno etatis suę quinquagesimo quinto, die vigesima prima octobris 1592 moritur apoplexię morbo interceptus, quo coactus fuerat provincialatus officio quo fungebatur cedere. Multa de hoc rev.do patre a nobis essent dicenda; sed quia magister frater Seraphinus Ractius in sua quam conposuit cronologia (ubi de provincialibus nostre provincie sermonem habet) multa in huius viri laudibus se diffundit, et in libro sepulture secularium et fratrum nostrorum sepultorum in ecclesia nostra sub litera G multa eius encomia retexuntur, ideo sicco calamo pertransimus ad iam dicta nos referentes; hoc unum addentes quod pridie quam moriretur sacrum devote celebraverit.

512. Frater Antonius de Lamole, sacerdos valde senex, bonus cantor, sindicus et sacrista, atque ad negotia pertractanda plurimum aptus. Vicarius et supprior quandoque factus est. Anno etatis suę septuagesimo octavo, postquam in religione quinquaginta et sex annos vixisset, moritur die 3a martii anni Domini 1593, receptis sacramentis ecclesiasticis, more florentino.

513. Frater Ioannes de Arrighis, senex sacerdos, vir simplex et nimium credulus, fraternitatis tamen amator, in audiendis confessionibus secularium assiduus. Hic cum in religione quinquaginta et octo annos sine querela vixisset, anno etatis suę septuagesimo sexto, die 4° maii 1595 devote et quiete moritur apud nos, receptis prius ecclesiasticis sacramentis.

514. Frater Hyeronimus Fontanus Florentinus, huius nostri conventus filius, cum in religione triginta et sex annos vixisset, anno etatis suę quinquagesimo nono, |194r| die 27 ianuarii moritur, devote receptis sacris sacramentis, anno Domini 1595 more florentino, cum esset supprior nostri conventus Sanctę Marię Novellę, et humane litterature ac theologicę non ignarus. Hic vivens, libenti animo bibliothecę comuni nostri et sui conventus apposuit duos elegantissimos libros, caracteribus nobilioribus impressos: sacram bibliam vulgate editionis et concordantias maiores.

515. Frater Alexius Phigluccius Senensis, huius nostri cęnobii filius, Dei sacerdos devotissimus, ferventissimus predicator, clarus et poeta et orator habitus est; litterisque humanis grecis et latinis, philosophicis, matematicis ac theologicis excellentissimus, et inter aulicos Iulii 3tii [1550-55] primus est habitus. Cui idem summus pontifex iniunxit ut in ungarorum(?) regia insignia deferret cardinalatus dignitatis rev.mo viro fratri Georgio, monaco benedictino, qui tunc preerat in educando instruendoque Ladislao, filio regis Matthię, ungherorum regis; dum viarum longitudine et hyemali cruditate (et forte fortuna actu et dolo adversante) in itinere definiretur, ipse rev.dus pater Georgius dum Dei laudes persolveret, adhuc ignarus suę exaltationis, glande ignia percussus interiit. Unde hic pater, re infecta, redit Romam. Audita indignatione (non iusta) contra eum summi pontificis, anno etatis suę 38, relictis divitiis et honoribus, religiosum habitum in nostro cenobio recipit. In quo, cum per triginta et otto alios annos laudabiliter vixisset, anno etatis suę septuagesimo sexto, die 20 octobris 1595, Deo devotissimum spiritum redditit in conventu Sancti Spiritus senensis. Isque, preter predicationis officia - quibus libentissime ex obedientia incumbebat -, aliquando aretinus prior prefuit per tres annos. Itemque is ille est qui, editum ex decreto concilii cathechismum, ac iussu summi pontificis Pii Vi [1566-72] latino eloquio impressum, eiusdem summi pontificis iussu, vulgarii eloquio in etruscum sermonem verterat; sicut antea, dum adhuc in seculo esset, multa opera Aristotelis ex greco in etruscum sermonem traduxerat.

516. Frater Antoninus de Taddeis Florentinus, huius nostri conventus filius et rev.dus Dei sacerdos, vir gravitate morum, bonitate mentis, prudentia animi et literarum peritia, ob ingenii acrimoniam et memorie tenacitatis admodum clarus fuit. Nam lector scripturarum in conventu saxensi cursum implevit suum, methaphisicam docuit Viterbii in nostro conventu, theologiam |194v| ac sacram scripturam in nostra ecclesia perlegit. Hic pater quandoque a confessionibus monialium prepositus, sed tandem uninimi fere omnium voto hic noster preses electus et confirmatus, apud nos per duos annos et sex menses resedit donec moreretur, postquam in religione nostra vitam sine querela viginti septem annos traduxisset, etatis suę anno quadragesimo secundo, die 17a iulii anni Domini 1595, devotissime petitis et receptis sacramentis ecclesiasticis, ac pie ad Christi efficiem habita longa et devota oratione, sed et ad astantes quoque suos fratres predulci ac pia adhortatione ad regularem observantiam habita, Deo spiritum reddidit hilaris et gaudens, ob divinam visitationem sanctorum sibi peculiariter affectorum confortatus.

517. Frater Franciscus Bencinus, eius collega, filius et ipse huius nostri cenobii. Sacerdos iuvenis sed plenus omnium virtutum odoribus, bonitate, doctrina et sinceritate, ac gravitate et prudentia ornatus erat; sientia [= scientia] vere tanta ac vi ingenii et memorie sue ut digito demonstraretur inter equales. Hic lector artium et theologus clarissimus habebatur, ut pro magistro studentium in collegio romano adhuc iuvenis - extra suum locum - preponeretur. Anno etatis sue trigesimmo secundo, postquam in religione decem et septem annos vixisset, moritur Rome in conventu Minervę, 6 iulii anni Domini 1583, receptis sacramentis ecclesiasticis cum magnia [sic] devotione. Et ipsa in pacie [sic] sepultus est.


decem et septem annos: č sempre la mano correttrice (da intendere fratris Mattei) che riscrive decem et septem annos da originale decima et septima annos della aliena manu vitiosa.


518. Frater Franciscus de Claciano, filius et ipse huius nostri conventus, et grande<v>us Dei sacerdos. Cum in seculo multam operam dedisset, iuris utriusque dogmatibus ac literis philosophicis grecis ac latinis, scientiisque simulque in theologicis. In religione postea magis auctus, habitu religioso recepto, optimus orator evasit et vivacissimus predicator, ita ut in congregationibus nostris provincialibus sepe peroraverat cum laude. Et relicto munere predicationis, ex obedientia suorum prelatorum conpulsus est gramaticam artem turonibus nostris docere, qua optime callebat. Donec Romę mitteretur, in gratiam ill.me domine Magdalenę de Ursinis, que - relicta vidua -meditabatur vitam religiosam dominicanam ducere, cum multis aliis virginibus a se electis, in novo monasterio in Urbe suis expe<n>sis erigendo. In quo sane opere conplendo, hic prudens pater usque ad mortem invigilans laboravit et ad perfectum adduxit. Et ill.mam istam dominam et virgines coassuntas(?), et formam monasticam habitationis et observantie edocuit, inter quas verbo et exemplo normam vere observantię introducens. Iam senio confectus, postquam in religione vixisset quadraginta et quatuor annos, integerrimam et devotam vitam semper |195r| ducens, etatis suę anno sexagesimo sexto moritur anno Domini 1595, conlacrimantibus cunctis virginibus suis. Et nobis, huius rev.di patris intuitu, ipsa ill.ma domina misit conventui nostro trecentos aureos, in bonis stabilibus expendendos; ex quorum fructibus quindecim aurei nummi singulis annis, durante eius vita, eidem patri mitteretur. Sicut et ipsa, capitulo nostro provincaili, singulo quoque anno centum aureos in perpetuum solvendos delegaverat.


turonibus = tironibus (novizi).


519. Frater Franciscus Cotta a Castilione Aretino, huius conventus filius, cum in religione vixisset quadraginta et quatuor annos, etatis suę anno sexagesimo moritur anno Domini 1595; de quo preclare recitat rev.dus pater magister frater Seraphinus Ractius in sua cronologia spartim collecta; quibus et nos adherentes, hec de eo inferimus. Fuit hic pater literis latinis ac grecis hornatus ante habitus nostri receptionem, sed in religione ob ingenii acrimonia et memorie tenacitate, excellens philosophus et precellens mathematicus et astrologhus evasit. Sed et summum theologum a iuventute sua se semper demonstravit, ita in publice Romę in collegio capranico theologiam profiteretur doctor et magister. Sed et hoc titulo, molto tempore et officio functus apud summum penitentiar<i>um dominum cardinalem Altempsis; sub cuius tecto et protettione, in villa que dicitur Frascatum(?), extra Romam, moritur in habitu nostre religionis.

520. Frater Dominicus de Sancto Cassiano, dum in iuventute sua habitu nostre religionis iam indutus et diaconii officii fungeretur, nimiam operam supra captum suę virtutis literis philosophicis daret, mente captus est, et usque ad mortem permansit. Quę fuit 10 die ianuarii 1595 more florentino, etatis vero quinquagesimo quinto, matre sua adhuc superstite.

521. Frater Andreas Rossellus, huius nostri cenobii filius, cantor et organista in ecclesisa nostra Sancte Marię Novelllę per 30 annos precipuus et aclamatus. Hic etiam supprior sepe factus est, et a confessionibus monialium quandoque datus est. Reversus tandem iam senex ad nos, quietam ac devotam vitam duxit, donec anno etatis suę septuagesimo quarto, postquam in religione quinquaginta et quatuor annos sine querela vixisset, die 6a decembris, receptis ecclesiasticis sacramentis, moritur et sepellitur apud nos anno Domini 1596.

522. Frater Alexius, conversus, devotus et obediens, ac promptus ad onera religionis semper fuit. Cum pervenisset ad etatem 60 annorum, tertia die ianuarii anni Domini 1596 more florentino, receptis sacramentis ecclesiasticis devote moritur et seppelitur apud nos.

→523. Frater...

precedente successiva