⌂ |
Chronica conventus Sancti Marci de Florentia OP ■ Firenze, Bibl. Laurenziana, S. Marco 370 ■ |
||
|
|
|121r|
M.D.lxjmo
687. Frater Philippus Petri Marię de Guidis, cui nomen erat in seculo Guidus, annos natu sexdecim habitum clericorum accepit ab eodem patre provinciali, et eodem die quo pręfatus frater Bernardus; cum quo etiam solemniter est professus, anno suę probationis elapso. Hic bona sua parentibus renuntiavit, rogato ser Dominico Farsio.
688. Frater Maurus Lorini de Lorinis, qui dicebatur in seculo Carolus, anno ętatis suę xiiij completo, in die Sanctę Lucię habitum clericorum accepit, una cum memoratis fratre Bernardo et fratre Philippo; et cum eisdem etiam solemniter est professus, nulla facta renuntiatione eo quod parentes eius utrique adhuc in humanis agebant.
689. Frater Petrus Tancredi e Bucine, in seculo Sebastianus vocatus, annos habens xiiij et menses quinque, habitu clericorum indutus est a rev.do patre priore Sancti Marci, fratre Thaddęo Bartolo, die xxviij iunii 1560, magistro totius ordinis existente qui supra. Hic, completo probationis anno, tacite professus est ea die et hora qua habitum anno superiori acceperat; suam vero solennem professionem fecit die 6a iulii 1561, circa horam xviij, in manibus pręscripti patris prioris, nulla facta legatione.
690. Frater Angelus Leonardi de Bonsis, in sęculo eodem nomine vocatus annorum xiij, menses xj, clericorum habitum accepit cum suprascripto fratre Bernardo et sociis, ab eodem rev.do patre provinciali. Quoniam vero ante legitimum tempus habitum acceperat, eundem die xiij iulii primo exutus, a rev.do patre priore Sancti Marci, fratre Thaddeo Bartolo, rursus induitur. Anno autem suę probationis elapso, solenniter professus est in manibus rev.di patris prioris, a quo habitum secundo sumpserat, die xx iulii 1562, post horam nonam. Legationem vero fecit nullam.
691. Frater Nicolaus Antonii de Lorinis, qui Peregrinus in sęculo dicebatur, annum agens xvj et menses septem accepit habitum clericorum a rev.do patre priore Sancti Marci, fratre Taddeo Bartholo, die 2a aprilis, circa primam noctis horam. Peracto autem probationis anno, solemniter professus est die quinta aprilis 1562 in manibus eiusdem rev.di prioris. Disposuit de bonis suis, rogato ser Nicolao Bonamico; conventui siquidem multa reliquit; vide ibi. Et non tantum predia in Mugellano, pulchramque domum in urbe, verum tyrunculorum aedes egregiis picturis illius impensa ac studio exornatae fuerunt, quin etaim sericis vestibus |121v| phrygio opere contextis toti divino cultui deservientibus, sacram çeliculam ditavit. Caeterum facillimi benignissimique eius mores, vere iuxta prolem nobiles, ac ingenii singularis ante aetatem prudentia, mira in Deum pietas, pręstans in studiis dexteritas ac perspicacia, longe cęteris omnibus chariores nobis existunt. Vide supra fo. 38 et 39.
692. Frater Franciscus Maria Francisci de Benintendis Pratensis, Sylvius appellatus in seculo, clericus [in marg. sin.], annorum xiiii ac mensium novem togam religionis accepit a supradicto rev.do priore die 6a iulii, circa horam xviiiam, magistro generali totius ordinis existente qui supra. Hic exacto laudabiiter probationis anno, in eiusdem pręlati verba iuvavit, publiceque professus est.
693. Frater Matthęus Vermigli de Castro Veteri, Danesius antea vocatus, cum annos natus foret xiii dominicana isignia, eodem die et ab eodem cęnobii pręfecto a quo prędictus frater Franciscus Maria, suscepit. Sub eodem, peracto quo brobatus est anno, professionem de more peregit.
694. Frater Thomas Lorini de Lorinis, fratris Mauri - de quo supra - germanus frater, cui in baptismo Bartholomęo nomen fuit, cum annos supra decem quatuor haberet, fratrem suum imitari volens, ipsamet die qua in hanc lucem ęditus erat mundo, nasci voluit Deo. Atque ita candidam nigramque vestem a prędicto rev.do patre fratre Taddeo Bartholo, lętus ac hilari accepit [die va iulii 1563 add. in marg. sin.]. Perfecto demum probationis anno, publice professus est pr???te verba rev.do patre fratre Sancte Cino, qui in presulatu Bartholo suffectus fuerat.
695. Frater Cosmus Albitius, Francisci filius, patria florentinus, eodem nomine in sęculo nuncupatus, annorum x et viij ac mensium sex, a rev.do eodem presule togam clericalem accepit die 25a martii, statim post promulgationem Annuntiationis dominicę in kalendis. Cum anno quo probabatur strenue se gessisset, a ven.do patre fratre Sancte Cino, neoterico priore, religioso sacramento rogatus est in ipso initio anni 1564.
■ neoterico: grecisco per "nuovo".
■ in ipso initio anni 1564 = 25 marzo 1564 (data di professione), festa dell'Annunciazione, inizio dell'anno fiorentino.
696. Frater Reginaldus Francisci e Nerliis Mantuanis, cui quondam Hercules nomen erat, clericus. Quum annos novem super decem decurreret, ea die qua predictus frater Cosmus sese sacris nostris addixit. Egregie primi anni tyrocinio transacto, prenominato assistente presule vota sua de more nuncupavit, una cum fratre Cosmo.
Errore factum est ut prescriberetur frater Cosmus, nam frater Reginaldus ętate superior est.
■ Errore...: simpatica autocorrezione d'un cronista che scrive entrambi i nn. 695-696. "Quando il 25.III.1563 vestirono insieme l'abito domenicano, Cosimo aveva anni 18 e mesi 6, mentre Reginaldo aveva anni 19. Ho sbagliato, avrei dovuto anteporre Reginaldo a Cosimo!".
|122r|
M.D.lxiiio
697. Frater Petrus Philippus Francisci de Scarperia Florentinus, in seculo Leonardus appellatus, annorum 14 sexque mensium fluente ętate, tunicam clericalem ab admodum ven.do patre fratre Sancte Cino, cęnobii pręsule, suscepit 8a die septembris ante vesperas 1563. Atque ab eodem, anno revoluto, sacramento dominicano publice profitendo adactus est.
698. Frater Fridericus Mutinensis ex Florentia, olim vocatus Iulianus, quum sextum supra decimum ageret annum, in die festo Divi Martini ab eodem rev.do prefecto in collegium nostrum est cooptatus 1563. Et postea congruo expleto tempore, solemni iuramento est rogatus.
699. Frater Gregorius Zenobii de Florentia, Sebastianus in seculo vocatus, annos natus xiiij et menses 6 habitum clericorum accepit ab eodem rev.do patre priore fratre Sancte Cino, die 24 iulii post completorium, 1564. Hic tedio religionis victus, in seculum reversus est antequam solemniter se Deo dicaret.
700. Frater Sanctes Francisci de Nerlis, Mantuę ortus, Florentię tamen oriundus, Ferrantes antea nuncupatus. Annum agens 12m, menses 8, dies 17, habitum clericorum accepit ab eodem rev.do patre priore, una cum supradicto fratre Friderico (errore enim factum est ut postponeretur), ante laudes vespertinas. Anno autem 1567, 17a die maii, publice professus est in manibus rev.di patris fratris Mattei Strozze, huius conventus pręsidentis. Opus enim erat ut, iuxta tridentini synodi decreta, 16m annum ageret. Bona vero sua matri fratribusque post eius obitum legavit, rogato domino Petro de . . ., archiepiscopatus florentini procuratore.
|122v|
M.D.Lxiiij. Lxv.
701. Frater Albertus Petri de Battiloris Florentinus, cui nomen Hyeronimus erat, transactis 18 annis habitum clericorum accepit a rev.do patre priore fratre Sancte Cino, die 13 novembris, circa primam noctis horam. Anno autem elapso, in eiusdem manibus religioni nostrę voto solemni se astrinxit.
702. Frater Venantius Hyeronimi de Florentiola Florentinus, . . . vocatus, cum supra decem quatuor annos ac menses 6 ageret, clericali tunica cum supradicto fratre Alberto indutus fuit; qua patres, antequam probationnis tempus lapsum esset, verenter - ne religioni molestus foret - exuerunt.
703. Frater Umbertus Maleteste de Gacis a Castilione Aretino, Bartholomenus antea nuncupatus, 15° aetatis suę anno, a rev.do patre priore huius conventus, fratre Sancte Cino, in societatem clericorum receptus fuit die 3a decembris 1563, circa primam noctis horam. Verum antequam probationis annus compleretur, quo de more solemnem professionem facturus erat, consilio patrum de eorundem societate proiicitur.
704. Frater Isidorus Aloisii a Castro Burgos, cui nomen dominus Aloisius erat, annos duodeviginti decurrens, recepit habitum clericorum a rev.do patre priore huius conventus, fratre Sancte Cino, die 23 augusti 1565, circa 4am noctis horam.
705. Frater Sanctes Gasparris Georgius Siblianus, dominus |123r| Consalvus antea vocatus, eodem habitu ab eodem rev.do patre priore, una cum supradicto fratre Isidoro, indutus fuit.
Horum prior, frater Isidorus videlicet, elapso probationis anno ac eodem die solemniter professus est in manibus rev.di patris fratris Mattei Strozze (qui predicto fratri Sancti Cino in prioratus officio successit), paucis antea diebus dispositis bonis suis per manus ser Petri Arrighi Pistoriensis.
Alter vero, frater Sanctes videlicet, ob religionis nostrę austeritatem substinere non valens (nimium enim delitiis assuetus erat!) antea sacras vestes reddidit, suisque iterum indutus in seculum reversus est.
706. Frater Dominicus Petri Suars de Medina Campi, Ioannes Baptista nuncupatus, 16m attingens annum; et
707. Frater Aloisius Iacobi Castilius de Medina Campi, cui nomen Franciscus erat, supra decem quatuor annos diesque 8 devertens; et
708. Frater Fulgentius Francisci de Nerlis, germanus supradicti fratris Sanctis ac fratris Reginaldi, Guido nominatus, 14m agens annum:
hi tres acceperunt clericorum habitum a rev.do patre fratre Sancte Cino, priore huius conventus, die 7a octobris 1565. Quorum primus, frater Dominicus videlicet, imminente professionis tempore, labores ordinis tacita secum mente rovolvens, ac eos ob virium |123v| suarum imbecillitatem se ferre posse desperans, ad seculum sponte rediit, ac perpaucorum mensium spacium in natale solum proficiscitur.
Frater Aloisius autem, elapso probationis tempore, Deo solemniter se dicavit in manibus rev.di patris fratris Mattei Strozze, tunc conventus huius pręsidentis, die . . octobris. Hic frater Aloisius legavit bona sua germano suo Melchiori, rogato ser Paulo . . .
Frater Fulgentius vero, annos fere tres nobiscum commoratus, profiteri noluit, socii sui prioris vestigia sequens.
709. Frater Alexius Iuliani a Castro Sancti Ioannis Vallis Arni superioris, . . . antea vocatus, 27m attingens annum accepit habitum conversorum a rev.do patre fratre Sancte Cino, huius conventus priore, die prima iunii 1565. Quem fratres eo libentius in eorum societatem receperunt quod eo septem annorum duorumque fere mensium spacio quo tertium habitum gestavit, in multis experti sunt. Peracto autem prebationis anno, tacite professus est; solemniter vero die 3a iunii 1566 in in manibus rev.di patris fratris Matthei Strozze, huic nostro conventui dignissime pręsidentis.
710. Frater Nicolaus Nicolai de Erminiis a Lucolena, Laurentiius antea vocatus, unum mensem supra 15m annum agens, accepit habitum clericorum a ven(erabili) patre fratre Vincentio Bernardi, huius |124r| conventus suppriore, die 5 maii 1566; tunc enim temporis rev.dus prior frater Sanctes Cinus Pistorium perrexerat ut capituolo provinciali de more interesset. Appropinquante autem probationis termino, de consilio patrum - qui religioni nostrę sibique sonsulere voluerunt - sacris vestibus exuitur.
711. Frater Vincentius Lorini de Lorinis, eodem nomine antea vocatus, 14 annorum, 6 mensium direrumque 18, germanus supradictorum fratris Mauri ac fratris Thomę, optatissimum religionis nostrę habitum (quem summis precibus a sanctissima virgine Dei genitrice Maria per unius anni spacium efflagitavit, templum Annunciationis suę dicatum quotidie visitans) accepit a rev.do patre fratre Mattheo Strozza, huic conventui dignissime pręsidente, die 12 novembris 1566, circa primam noctis horam. Professus est autem solemniter die 2a maii 1568.
712. Frater Philippus Valeriani, conversus, de Lucolena, Petrus in seculo appellatus. Annorum xviiij et mensium iiij, accepit habitum conversorum una cum supradicto fratre Vincentio Lorino, ab eodem antistite. Hic frater Philippus, anno elapso, tacite professus est; publice autem die prima decembris 1566.
|124v|
M.D.Lxvii
713. Frater Antoninus Bart(holome)i de Taddeis, Gherardus in seculo vocatus, annum 15m attingens, eumdemque 3° nonas settembris completurus, sacris clericorum vestibus a rev.do patre fratre Mattheo Strozza, 6° idus agusti 1567, circa 20 horam, indutus est. Professus est autem anno elapso, die octava septembris; nulla bonorum suorum renunciatione facta, cum parentes adhuc superstites haberet.
714. Frater Petrus Francisci Alvarez de Leon de Palentia Hispanię, eodem nomine prius insignitus, clericorum habitum accepit a rev.do patre fratre Mattheo Strozza 15a die settembris 1567, circa primam noctis horam; agebat autem annum 20m. Professus est autem die 8a octobris solemniter et publice, in manibus eiusdem prioris 1568; cum prius disposuisset bona sua, rogato ser Benedicto Francisci Albizi.
715. Frater Franciscus Francisci de Bencinis, cui nomen Stephanus erat, annos 14, mensem unum, dies 3 natus, accepit habitum clericorum a rev.do patre fratre Mattheo Strozza, huius conventus priore, die 19 octobris 1567, 20a hora transacta.
Iste frater Franciscus, duobus annis elapsis, fecit suam solemnem professionem anno videlicet 1569, mense octobris, in die sancti Luce; facta bonorum suorum renunciatione cum adhuc moraretur in seculo, parentibus utrisque orbatus, regato domino Ioanne Felgano.
|125r|
M.D.Lxvii
716. Frater Mattheus Malagonnella, Antonii filius, cui in baptismo Andreę nomen fuit, cum secundum diem supra 14m annum attigneret, eodem habitu ab eodem antistite, una cum eodem fratre Francisco supramemorato, indutus est.
Predictus frater Mattheus professus est una cum suprascripto fratre Francisco, renunciatis bonis suis fratribus suis, rogato Eufrosino . . . , notario pulbico, die 17 octobris 1569.
717. Frater Bernardus Bartolomei de Alexandrinis, Iulius antea appellatus, cum esset annorum 15 et mensium 4or accepit habitum clericorum a rev.do priore huius conventus, fratre Mattheo Strozza, die 20 novembris, hora fere vigesima . . . Anno autem elapso, solemniter professus est die vigesima prima eiusdem mensis. Nulla bonorum suorum facta renunciatione.
718. Frater Hieronymus Iacobi de Rosatis, Antonius in baptismate dictus, cum sextidecimi anni, menses tres ac dies quinque iam attigisset, sacris clericorum vestibus indutus est ab eodem antistite, die 2a maii, in festo videlicet sancti patris nostri Antonini 1568.
Et revoluto anno, eadem die eademque hora, coram eodem antistite solmniter professus est; facta renunciatione bonorum suorum suis, patre tamen ac matre minime orbatus.
■ Seguiva un'altra voce, ultima della pagina, poi cassata e barrata.