precedente successiva

Chronica conventus Sancti Marci de Florentia OP
parte III: filii conventus: vestizione e professione, ff. 91r-144v (1435-1612)

■  Firenze, Bibl. Laurenziana, S. Marco 370  

 

 

 

|125v|

M.D.Lxviij

719. Frater Alexius Berardi de Bellichinis a Monte Sancti Savini, Ioannes antea nuncupatus, habitum clericorum accepit a rev.do priore huius conventus, fratre Mattheo Strozza, die 25 ianuarii 1567 (errore enim factum est ut duobus supra descritpis postponeretur).

Anno autem revoluto, solemniter professus est in festo Purificationis beate Marię.

720, 721. Frater Martinus  .    .     .   de Lucolena et frater Sistus ex xenodochio Innocentium, cum tertii ordinis habitum per plures annos gessissent, induti sunt habitum conversorum prima die decembris anni 1567 a rev.do patre fratre Mattheo Strozza.

Predictus frater Martinus, anno revoluto, tacite professus est, publice autem in festo Purificationis beate Virginis cum supradicto fratre Alexio.

Io fra Sixto sopra detto confesso et fo fede di mia mano come io fo volentieri la mia professioone et non per forza o rispetto alcuno.

Io fra Vincentio di Bernardo, soppriore di San Marco, sono testimonio di quanto di sopra è scripto.

Ego frater Thomas Cambii, lector, interfui predictis.

Fecit autem suam professionem predictus frater Sistus die 2a maii 1569, hora dimidia noctis.


Tre reali sottoscrizioni autografe. La terza mano, Ego frater Thomas..., scrive anche il rigo successivo.


|126r|

M.D.Lxviiij

722. Frater Angelus Iuliani de Martinis, claris ortus natalibus, antea Alexander vocatus, annos 15, menses 3, dies 18 natus, accepit habitum clericorum sub rev.do patre fratre Mattheo Strozza, die 27 aprilis 1569, hora 24. Hic anno elapso solemnem votum religionis emisit sub rev.do patre fratre Thaddeo Bartolo die 8 maii.

723. Frater Thomas Antonii de Acciaiolis, annos natus 17 accepit habitum clericorum a rev.do patre fratre Mattheo Strozza 4 novembris 1569. Verum, cum a suis parentibus unice diligeretur, quippe qui unicus eis erat recnon et unicę spei adolescens, eorum iussu, ordine ac dispositione (velut alter Thomas) raptus fuit dum una cum ceteris fratribus solemnissimę processioni - quę in vigilia Sancti Ioannis Baptiste in hac nostra civitate fieri consuevit - interesset; atque inde ad suos adductus, et(?) sacris vestibus exutus fuit. Tanto autem religionis notrę desiderio flagrabat ut nec pollicitationibus nec minis nec precibus a proposito umquam resilierit; quamobrem plurium dierum spacio diligenter custodierunt ne ad nos (ut volebat) redire posset. Ceterum serenissimus magnus dux noster, pro sua pietate tam miram iuvenis constantiam audiens, iussit ut - si vellet - libere redire posset. Quinto igitur nonas iunii letissimus ad nos rediit, hora noctis fere tertia, sacrasque vestes ingenti omnium letitia reassumpsit. Anno autem revoluto, solemni se voto religioni astrinxit sub rev.do patre fratre Taddeo Bartolo die 8 maii 1570.

724. Frater Zenobius Alamanni de Acciaiolis, cui nomen in seculo Petrus erat, annos 18, menses 2, dies 14 natus, accepit habitum clericorum sub rev.do patre fratre Taddeo Bartolo (qui tunc temporis in hoc conventu preerat) in vigilia Nativitatis Domini M.D.Lxviiij, ea noctis hora qua post matutinas consueverunt fratres - acturi(?) gratias Deo de tam mira ipsius erga nos charitate - in capitulum pergere.

Hic prefatus frater Zenobius, anno elapso, eadem die eademque noctis hora solemniter professus est, pręsidente eodem qui supra fratre Taddeo Bartolo. Fecerat antea suam renunciationem.

|126v|

M.D.Lxviiij

725. Frater Eustachius Iusti de Tarchis ex Florentia, olim in seculo Ioannes Baptista nuncupatus, annos viginti tres, dies vero viginti natus, accepit habitum conversorum sub rev.do patre fratre Thaddeo Bartolo, tunc temporis iam tertio priore huius conventus existente, die quinta februarii, anno M.D.Lxviiij, circa primam noctis horam, sub rev.do patre magistro Mauro Arrighetto, magistro vero ordinis existente fratre Vincentio Iustiniano.

Hic prefatus frater, evoluto anno, tacite est professus; sed postea die 7 martii, hoc est in die Sancti Thome Aquinatis, eiusdem anni sub predictis R. P., in manibus eiusdem prioris solemniter suam professionem fecit.

726. Frater Maurus Ioannis de Politis, qui in seculo existens, pro patre suo Ioanne - in primo anno huius adolescentis defuncto - Ioannes vocabatur; licet in sacro fonte baptismatis Raphael nominatus fuerit. Cum haberet anno sexdecim, menses quique, dies duos supra vigintim, accepit habitum clericorum a rev.do patre fratre Taddeo Bartolo, priore huius conventus, die 8a maii 1570, hora 23(?), in die Sanctorum Angelorum, sub rev.do provinciali fratre Angelo Malatesta, regente ordinem magistro Vincentio Iustiniano.

Hic prefatus frater, evoluto anno, tacite est professus; sed die 19a eiusdem mensis solenniter in manibus eiusdem rev.di prioris professionem fecit. Testamentum etiam condidit de bonis suis, partim conventui partim parentibus relinquens; rogato ser Francisco Paganino ex archiepiscopatu.

727. Frater Mauritius Ioannis Turci, in seculo dictus Sebastianus, cum esset annorum 19 et mensium 3, dierum autem 24, accepit habitum conversorum a rev.do patre fratre Taddeo Bartolo, die 14a maii 1570, sub eodem rev.do provinciali et magistro ordinis supra imediate [sic] nominato, cum antea fuerit per annos duos cum dimidio in hoc nostro coventu tertii habitus.

Idem frater Mauritius, evoluto anno, fecit suam solennem professionem in manibus eiusdem rev.di patris prioris die 31a octobris, in vigilia Omnium Sanctorum; usque enim ad illam diem, eius professio a priore et fratribus huius conventus prorogata fuit.

|127r|

M.D.Lxx

728. Frater Vincentius Maria Ricchus, antea Vincentius Vincentii Ricchi vocatus eo quod post mortem patris natus sit. Cum esset annorum 14, mensium x, dierum 5, accepit habitum clericorum a rev.do patre priore huius conventus, fratre Taddeo Bartolo, die 15 augusti in die Assumptionis, 1570, hora 18a, existente patre provinciale [sic] fratre Angelo Malatesta, et magistro ordinis Vincentio Iustiniano, licet iam assu<m>pto ad cardinalatus apicem a sanctissimo domino nostro papa Pio quinto, eiusdem nostri ordinis alumno.

Idem frater Vincentius Maria solemniter est professus in manibus eiusdem rev.di prioris die 18a octobris 1571, facto prius testamento, in quo nonnihil reliquit conventui nostro; rogato ser Francisco de Miglioratis.

729. Frater Iulianus, in seculo Iulius, Nicolai de Falgano, annos 23, menses tres natus, indutus est habitu clericorum a rev.do patre priore huius conventus, fratre Taddeo Bartolo, die 30 decembris 1570, vicario nostrę provintię fratre Francisco a Sermoneta, magistro vero ordinis ill.mo cardinali magistro Vincentio Iustiniano existentibus.

Anno autem evoluto, idem frater Iulianus solemni se voto religioni astrinxit sub eodem rev.do priore, et omnia bona sua fratribus suis in seculo existentibus reliquit; rogato ser Laurentio Francisci de Perinis.

730. Frater Hieronimum Petri de Flandria, in seculo Ioannes nuncupatus, cum esset annorum 23, dierum 21, accepit habitum clericorum a rev.do patre fratre Taddeo Bartolo, die 21 ianuarii 1571, sub rev.do vicario nostrę provintię, fratre Francisco a Sermoneta, existente magistro ordinis ill.mo domino cardinali magistro Vincentio Iustiniano.

Anno elapso, eadem die qua habitum accepit, solemne votum emisit sub eodem rev.do priore, nulla de bonis suis renuntiatione facta.

731. Frater Ambrosius Ioannis de Brunettis, antea Dominicus, annos habens 15, menses quinque, dies decem, accepit habitum clericorum die 5a aprilis in die Sancti Vincentii patris nostri, 1572, a rev.do patre fratre Taddeo Bartolo, priore huius conventus, sub rev.do vicario nostrę provincię, fratre Francisco a Sermoneta, regente autem ordinem ill.mo domino cardinali fratre Vincentio Iustiniano.

Hic prefatus frater solemniter professus est in manibus rev.di patris fratris Timothei Riccii, huius nostri almi conventus prioris, die xja novembris 1572; usque enim ad hanc diem, eius professio per patres nostros dilata est ob eiusdem iuvenis infirmitatem. Bona autem sua parentibus reliquit; rogato ser Dominico Farsio.

|127v|

732. Frater Marcus Bartolomei de Gondis, claris ortus natalibus, cui in baptismo Petri nomen fuit, annos 18, menses 10, dies 5 natus, indutus est habitu clericorum die 5a novembris 1571, post primam noctis horam, a rev.do priore huius conventus, fratre Taddeo Bartolo, sub rev.do provinciali fratre Zenobio de Villa Basilica, magistro autem ordinis existente fratre Seraphino Caballi Brixiensi.

Peracto autem probationis anno, tacite est professus eadem die et hora qua habitum accepit; sed solemni se voto religioni astrinxit die xja novembris 1572, sub rev.do priore huius conventus fratre Thimoteo Riccio; bonis omnibus suis, parentibus relictis.

733. Frater Sanctes Ugolini de Coltrinis, antea Ludovicus, cum esset annorum triginta et unius, mensium trium et dierum tredecim, afflante divino lumine, carne, sanguine ac rebus omnibus posthabitis, nostrę religionis habitum arripuit, atque eo indutus est a rev.do priore huius conventus fratre Taddeo Bartolo, die 27a ianuarii 1571, nostrę provincię habenas moderante rev.do patre fratre Zenobio qui supra, totum vero ordinem regente rev.mo patre fratre Seraphino Caballi.

Cum autem predictus frater per totum probationis annum laudabiiter esset conversatus, ubi eadem qua inter nos ingresssus est die, tacite est professus die 2a februarii in die sanctissime Purificationis, sub rev.do patre huius conventus fratre Thimoteo Riccio, solemne votum emisit; nulla suorum bonorum renuntiatione facta.

734. Frater Angelus Mattei de Romena, Angelus antea dictus, cum fuisset in hoc nostro conventu Sancti Marci per 22 menses in ordine tertii habitus commoratus, accępit habitum conversorum a rev.do patre priore huius conventus, fratre Thimoteo Riccio, die 14 iunii, hora 18, 1573, ętatis suę anno 19°, mense 8°, die 12a, sub rev.mo patre generali magistro Seraphino Cavalli, moderante atem provincia rev.do patre fratre Zenobio a Villa Basilica.

Evoluto autem anno, professus est tacite die qua supra; suam autem solennem professionem fecit de 22 iunii in manibus eiusdem rev.di patris prioris, moderante totum ordinem eodem rev.mo patre, provinciam vero rev.do ac prudentissimo patre fratre Bernardo Alexandrino; nihil autem de suis bonis determinavit.

|128r|

M.D.Lxxiij

735. Frater Hieronymus Aurelii Tonchi Veronensis, cui in baptismo Dominici nomen erat, annum agens vigesimum quintum, accepit habitum clericorum a rev.do antistite nostri conventus, fratre Thimoteo Riccio, die 13 decembris 1573, sub totius ordinis magistro fratre Seraphino Cavalli, nostrę vero provintię habenas moderante rev.do patre fratre Zenobio a Villa Basilica.

Eadem die qua supra, sed anni 1574, tacite est professus; solemme autem votum emisit in manibus eiusdem rev.di patris prioris in una illarum dierum que intermediant inter festum Sancti Thomę apostoli et festum Natalis Domini; suorum bonorum per notarium parentibus renunciatione facta.

736. Frater Gregorius Andreę ex Sancto Ianuario, Sanctes in baptismate vocatus, cum esset annorum vigintiquinque extiteritque in nostro conventu tertii habitus 14 mensibus, accepit habitum conversorum per manus rev.di patris prioris nostri conventus fratris Thimotei Riccii, die 24 maii, hora 18, 1574, regente ordinem rev.mo magistro fratre Seraphino Cavalli, provintiam vero rev.do patre fratre Antonino Brancuto Perusino.

Evoluto anno, tacite est professus; solemni autem se voto religioni dedicavit die 29 maii 1575, in die Sanctissimę Trinitatis, in manibus rev.di patris prioris, fratris Taddei de Bartolis; nulla renuntiatione facta.

737. Frater Ioannes Ioannis de Fabris ex Balneo, Fabritius antea dictus; annos quindecim, menses duos, dies 24 natus, indutus fuit habitu clericorum a rev.do patre priore nostri conventus, fratre Thimoteo Riccio, die 19 aprilis, hora 20a, 1575, gubernantibus ordinem et procinciam eisdem patribus supra nominatis.

Peracto probationis anno, ubi tacite est professus eadem die qua supra, solenne votum emisit die 6 maii, hora 18a, in manibus rev.di patris prioris nostri conventus, fratris Taddei Bartoli; facta renuntiatione per notarium.

738. Frater Marianus Bartolomei de Gherardis de Laterina, Ioannes in baptismo dictus, cum haberet annos 19 et menses 8, accepit habitum conversorum die 2a februarii 1575, circa dimidiam noctis horam, per manus rev.di patris fratris Timothei Riccii, tunc prioris nostri conventus, sub rev.do provinciali fratre Antonino Branchuto, et sub rev.mo totius ordinis generali magistro, fratre Seraphino Caballi Brixiensi.

|128v| Supranominatus frater Marianus conversus, solenne votum emisit die 8a septembris, in Nativitate beate Marie virginis, 1576, circa dimidiam noctis horam, in manibus rev.di patris prioris nostri conventus, fratris Taddei Bartoli, moderante provinciam nostram fratre Antonino Brancuto, ordinem vero fratre Seraphino Caballi; suorum bonorum omnium parentibus renunciatione facta.

739. Frater Cherubinus Petri de Vannis Pistoriensis, cui in baptismo Cammilli nomen fuit, annos 17, menses 9 natus, indutus est habitum clericorum in die 22 octobris 1576 a rev.do patre fratre Taddeo Bartolo, priore huius conventus, sub rev.do provinciali fratre Antonino Brancuto Perusino, magistro autem totius ordinis existente fratre Seraphino Caballi Brixiensi.

Peracto autem probationis anno, eadem die qua habitum recepit, circa unam noctis horam, summo omnium fratrum huius conventus applausu, id eius angelicis moribus et eruditione poscentibus, solemni se voto religioni astrinxit in manibus supranominati prioris, sub rev.do provinciali fratre Zenobio a Villa Basilica, et sub eodem generali magistro. Disposuit autem de suis bonis, maiorem partem illourm relinquendo suis germanis, ut pietas exigebat; partem vero aliquam conventui dereliquit; 3am vero partem in libros et pios usus expendit.

740. Frater Seraphinus Petri de Vannis ex Pistorio, in seculo autem Pirrus vocatus. Sicuti erat supradicti fratris Cherubini natura germanus, et precipua affectione et charitate ei coniunctus, ita volut esse et religione, devotione, pietate, doctrina, per quam simillimus; qua de re, cum esset annorum 15, mensium 5, dierum 12, accepit habitum clericorum; et evoluto anno, solenniter professus est cum suo aff.mo germano supranominato, eodem anno, mense, die et hora, sub eisdem rev.dis patribus; bonorum suoruum ratione habita, sicuti frater suus.

741. Frater Antoninus ex Alleburgh, in seculo Iulianus, cum esset moratus in conventu nostro mensibus 16, plus ??? tertii habitus, accepit habitum conversorum die 20 ianuarii 1575, circa primam noctis horam, a rev.do patre priore huius conventus, fratre Thimoteo Riccio, sub rev.mo magistro generali fratre Seraphino Caballi Brixiensi, regente provintiam fratre Antonino Branchuto Perusino.

|129r| Supranominatus frater Antoninus conversus, cuius ętas et patris nomen ignoratur, solemne votum emisit die 13 aprilis 1578, circa 18 horam diei; usque enim ad hoc tempus, ob eius adversam valitudinem per patres nostros eius professio dilata est. Professus est autem in manibus rev.di patris prioris huius conventus, fratris Taddei Bartoli, sub rev.mo magistro generali fratre Seraphino Caballi Brixiensi, existente patre provinciali fratre Zenobio a Villa Basilica; nulla suorum bonorum renuntiatione facta.

742. Frater Marcus Laurentii de Ardingheriis Florentinus, Hercules in seculo vocatus, annos natus quattuordecim et menses sex accepit habitum clericorum a rev.do patre fratre Taddeo Bartolo, huius cenobii iam quartum priore, sub rev.mo patre fratre Seraphino Caballi, magistro ordinis, die nona iunii, anno Domini M.D.Lxxvij°.

Professus est autem in festo Purificationis beatę Marię virginis, anno Domini 1578, in manibus rev.di patris fratris Philippi Brandolini tunc prioris; nichil de bonis suis, quę in seculo habebat, disponens.

743. Frater Raphael Brunelleschus, Petri filius, Philippus in seculo appellatus, annos natus quattuordecim et mensem unum, accepit habitum clericorum una cum supradicto frater Marco. Professus est autem in manibus rev.di patris fratris Philippi de Brandolinis, die prima novembris, sub rev.do totius ordinis vicario fratre Sixto Fabri. Nullam fecit renunciationem.

744. Frater Zenobius, Bartholomei Perotti filius, florentinus, Ioannes Baptista in seculo vocatus, sexto decimo etatis sue anno accepit habitum clericorum a rev.do patre fratre Taddeo Bartolo, die quartadecima septembris 1577, sub rev.mo patre fratre Seraphino Caballi, magistro ordinis. Professus est autem in manibus rev.di patris fratris Philippi Brandolini, tunc prioris, die vigesima septembris 1578. Nullam fecit renunciationem.

745. Frater Innocentius de Pontegrevi, in seculo Laurentius dictus, accepit habitum conversorum - cum prius tertiarius esset - a rev.do patre fratre Taddeo Bartolo die vigesima prima aprilis 1577, annum agens vigesimum, sub rev.mo patre fratre Seraphino Caballi, magistro ordinis. Professus est autem sub rev.do patre fratre Philippo Brandolino die vigesima nona iunii 1580. Renunciavit bona sua.

746. Frater Antoninus Dominici de Florentia, Taddeus in seculo appellatus, anno etatis sue vigesimo accepit habitum conversorum a rev.do patre fratre Philippo Brandolino in die Sancti Bernabę apostoli 1578. Professus est autem in manibus eiusdem rev.di prioris.

747. Frater Sylvester Salvatoris a Signa, Petrus in seculo dictus, accepit habitum conversorum a rev.do patre fratre Philippo Brandolino die 28 octobris 1578, annos natus duodeviginti. Professus est die 25 ianuarii 1579 in manibus eiusdem rev.di prioris.

|129v|

precedente successiva