⌂ |
Cronica conventus Sancti Dominici
■ pars
III: fratres recepti ad habitum et professionem, ff. 97r-123v (1405-1650) |
||
|
|
|f. 104r|
127. Frater Ioannes Baptista Ioannis Baptiste de Bartholis, Carolus antea dictus, fecit suam professionem die XXV[1] novembris, scilicet in die Sancte Caterine, hora 24 anno 1524, cum favore totius capituli, in manu reverendi vicari generalis Congregationis nostrẹ prefati, existentibus magistro ordinis Predicatorum reverendissimo Garsia et Ordinis vicario prefato magistro Francisco Ferrariensi, priore vero conventus fratre Bartholomeo Rondanino de Faventia etc.
128. Frater Nicolaus Francisci Ioannis de Turicella Pratensis, dictus Iacobus in seculo, fecit professionem suam in conventu isto Sancti Dominici de Fesulis pro conventu tamen Sancti Dominici de Prato, in quo fuerat a principio ad habitum clericorum receptus et ad hunc conventum missus ad probationem faciendam. Die ergo 3a novembris 1524 fecit professionem solemnem, antea tamen tacite professus videlicet prima die dicti mensis, in manibus reverendi vicarii generalis etc., existentibus ut supra reverendissimo magistro Ordinis totius Garsia et vicario Ordinis reverendissimo magistro Francisco Ferrariensi etc., priore conventus dicto fratre Bartholomeo de Faventia etc.
129. Frater Adrianus Torelli de Puppio fecit professionem in hoc conventu in manibus venerabilis prioris fratris Bartholomei de Faventia pro conventu Sancte Marie supra Saxum, in quo fuerat receptus ad habitum, die III aprilis 1525, existente vicario totius Ordinis magistro Francisco de Ferraria.
130. Frater Philippus Iacobi de Peraccinis de Pistorio fecit professionem in hoc conventu, pro conventu tamen Sancti Dominici de Pistorio in quo habitum accepit, in manibus reverendi prioris fratris Bartholomei de Faventia, existente vicario totius Ordinis magistro Francisco de Ferraria, die XI aprilis MDXXV.
131. Frater Zenobius Iohannis Petri de Florentia, qui in seculo Franciscus dicebatur, annorum circa XVI, accepit habitum clericalem per manus reverendi vicarii generalis fratris Seraphini Bellandini, die XXVI maii 1524 post vesperas. Et revoluto anno tacite professus est, et die XVIII maii 1525 publice professus est in manibus venerabilis patris prioris fratris Cherubini Nicolai de Primeranis, existente vicario totius Ordinis magistro Francisco de Ferraria.
|f. 104v|
MDXXV
132. Frater Petrus Iacobi de Mannis de Florentia, in seculo Michael nuncupatus, annorum circa XVI, recepit habitum clericalem die XXVI maii 1524 a reverendo vicario generali fratre Seraphino Bellandino. Et anno revoluto tacite professus est; et die XXVIII maii 1525 publice professus est in manibus venerandi patris prioris fratris Cherubini Nicolai de Primeranis, existente vicario totius Ordinis magistro Francisco de Ferraria.
133. Frater Thommas Iohannis de Romeis de Castilione Aretino, in seculo Angelus nuncupatus, annorum circa XVI, accepit habitum clericalem a reverendo vicario generali fratre Seraphino Bellandino, existente priore huius conventus fratre Bartholomeo de Faventia, die XXVI maii 1524. Et anno revoluto tacite professus est; die vero XXVIII maii 1525 publice professus est in manibus reverendi patris prioris fratris Cherubini Nicolai de Primeranis, existente vicario totius Ordinis magistro Francischo de Ferraria.
134. Frater Iohannes Baptista domini Alexandri de Flischo de Genua, qui in seculo eodem nomine nuncupatus est, cum esset annorum circa XII accepit habitum clericalem in conventu Sancti Dominici de Genua a reverendo magistro Michaele Genuensi priore dicti conventus die 4 augusti 1521. Deinde die * * iunii 1523 venit in Congregatione nostra, in qua permansit circa duos annos ad probationem; deinde VIII aprilis 1525 accepit licentiam a reverendo vicario totius Ordinis magistro Francisco de Ferraria posse profiteri pro filio nativo conventus Sancti Dominici de Fesulis in Congregatione Sancti Marci, ut patet per patentem eiusdem reverendi vicarii totius Ordinis; unde 28 aprilis 1525 receptus fuit capitualiter ad professionem pro filio nativo conventus Sancti Dominici de Fesulis a fratribus predicti conventus. Deinde dispositis bonis suis et duobus terris relictis prefato conventui Sancti Dominici de Fesulis - ut patet per donationem ab eo factam, rogatam per ser Raphaellem de Baldesiis notarium publicum florentinum sub die * * maii 1525 -, fecit professionem in manibus reverendi patris prioris fratris Cherubini Nicolai de Primeranis die IIII iunii 1525, in die sancto Pentecostes ante vesperas, rogatam per ser Iohannem de Simonis notarium publicum florentinum ibi presentem et rogantem, existente generali totius Ordinis magistro Francisco de Ferraria, die precedente electo in capitulo Rome celebrato. Qui demum clam fugam arripiens et inter conventuales commorans, inde domum suam proficisceretur, in itinere miserabiliter defunctus est.
|f. 105r|
MDXXVI
135. Frater Bernardus Antonii de Mazolis de Quinto, conversus, in seculo Franciscus nominatus, annorum XVIIII, accepit habitum conversorum die 28 aprilis MDXXV a venerando patre fratre Bartholomeo de Faventia priore prefati conventus Sancti Dominici. Anno revoluto, die prima maii 1526 - receptus prius a vocalibus - fecit professionem solennem in manibus venerandi patris fratris Cherubini Nicolai de Primeranis prioris conventus Sancti Dominici de Fesulis, existente reverendissimo generali totius ordinis Predicatorum magistro Francischo de Ferraria.
136. Frater Zenobius Zenobii de Guasconibus, prius dictus Nicolaus, accepit habitum clericorum agens annum XVIII a venerando patre fratre Cherubino Nicolai de Primeranis, priore huius conventus, die XII februarii 1525 ritu florentino. Annoque probationis elapso professionem publice in capitulo emisit, receptus a maiori parte vocalium, in manibus fratris Seraphini de Bellandinis prioris conventus istius, sub generalatu magistri Francisci Ferrariensis, die XVII februarii MDXXVI ritu florentino.
137. Frater Cherubinus Dominici, dictus in seculo Bartholomeus, de Santo Stefano in Pane prope Florentiam, agens annum XVIII, accepit habitum conversorum iuxta Constitutiones in capitulo receptus a venerabili fratre Cherubino Primerano conventus istius, die XII februarii 1525 more florentino, cum prius sex mensibus fuisset sub habitu Tertii Ordinis nostri. Anno autem expleto a receptione habitus conversorum, emisit professionem - in capitulo receptus prius ab omnibus vocalibus - in manibus prioris huius conventus fratris Seraphini de Bellandinis, die XVII februarii MDXXVI more florentino, sub generali Ordinis magistro Francisco Ferrariensi.
138. Frater Gregorius, prius dictus Ioannes Baptista, Antonii Sanctis de Florentia recepit habitum clericorum a venerando patre fratre Cherubino de Primeranis priore huius conventus, annum agens XV, die 13 martii MDXXV ritu florentino, receptus prius capitulariter iuxta morem Constitutionum. Anno autem probationis expleto, fecit publice in capitulo professionem - denuo a maiori parte vocalium receptus - in manibus fratris Seraphini de Bellandinis priore huius conventus, existente generali totius Ordinis sacre theologie professore fratre Francisco de Ferraria, die XIIII martii MDXXVI ritu florentino.
|f. 105v|
1527
139. Frater Dionisius Thommẹ Francisci, dictus in seculo Lodovicus, de Burgo Santi Laurentii, annum agens XVI accepit habitum clericorum a venerando patre fratre Cherubino de Primeranis, priore huius conventus, die XXVI martii MDXXVI. Et anno elapso, receptus a maiori parte vocalium, professionem publice in capitulo emisit in manibus fratris Seraphini de Bellandinis prioris huius conventus, existente generali Ordinis magistro fratre Francisco Ferrariensi, die XXVIII martii MDXXVII.
140. Frater Seraphinus Amadoris Pagni, in seculo Franciscus dictus, annorum XVI,
141. Frater Cherubinus Nicolai de Burattinis, in seculo Antonius nuncupatus, annorum XV:
supradicti duo, de Burgo Sancti Laurentii, simul acceperunt habitum clericorum a venerando patre fratre Cherubino de Primeranis, priore huius conventus, die X aprilis MDXXVI. Elapso autem probationis anno, die XI aprilis MDXXVII - iuxta Constitutiones a fratribus recepti - fecerunt professionem in manibus fratris Seraphini de Bellandinis priore conventus istius, existente generali Ordinis reverendissimo fratre Francisco de Ferraria, sacre theologie professore eximio.
142. Frater Dominicus, in seculo Morellus, Leonardi Nicolai de Mollettis de Florentia, annum agens XV, habitum clericalem accepit de consensu capituli, secundum Constitutiones, a patre priore huius conventus fratre Seraphino Bellandino, die prima augusti 1526. Anno autem elapso, eadem prima die augusti 1527 professionem fecit - receptus a fratribus nemine discrepante - in manibus eiusdem prioris fratris Seraphini sub generali totius Ordinis sacre theologie professori fratre Francisco de Ferraria.
143. Frater Laurentius, dictus in seculo Ioannes Baptista, Laurentii Christophori de Altovitis de Florentia, annum agens XVIII, accepit habitum clericorum die 2 decembris a priore huius conventus fratre Seraphino Bellandino, receptus prius a maiori parte vocalium, anno MDXXVI. Et elapso probationis anno, professionem publice in capitulo emisit - prius a vocalibus receptus - in manus eiusdem prioris fratris Seraphini die VI decembris MDXXVII, existente Ordinis generali magistro Francisco de Ferraria.
|f. 106r|
1528
144. Frater Petrus Foelix Francisci de Caianis, in seculo nomine Petrus, annum agens XVIm,
145. Frater Minias Raphaellis Miniatis, nuncupatus tali nomine in seculo, annorum XV,
146. Frater Desiderius Ghasparis de Lenzis, alias Raphael, annorum XV:
omnes de Florentia, simul habitum susceperunt clericalem a venerando patre fratre Serafino de Bellandinis huius conventus tunc priore, die 2a martii 1526. Elapso autem eorum probationis anno, die Va martii 1527 prius a fratribus recepti secundum Constitutiones et nullo discrepante, fecerunt professionem in manibus fratris Thommẹ de Sancto Miniate huius conventus prioris, existente generali totius Ordinis reverendissimo magistro fratre Francisco de Ferraria.
147. Frater Nicholaus Nicholai de Bardis, in seculo nomine Iacobus, annorum viginti quatuor,
148. Frater Bernardus Iohannis Baptiste de Bartolis, in seculo nomine eodem dictus, annorum 14, et
149. Frater Franciscus ser Andreẹ de Caianis, in seculo nomine eodem enim dictus et annorum quattuordecim competorum:
omnes cives florentini, simul habitum susceperunt clericalem a venerando patre fratre Serafino supradicto die 2a mensis iunii 1527. Elapso vero postea eorum approbationis anno, sub die 2a mesis enim iunii 1528 fecerunt eorum professionem in manibus fratris Tommẹ de Sancto Miniate huius conventus prioris, vel - ut verius est - in manibus vicarii generalis, recepti prius a toto conventu secundum Constitutiones, existente vicario generali ut supra.
150. Frater Dominicus Bernardini de Bibbiena, in seculo nomine quoque eodem dictus, annorum XVII completorum, accepit habitum conversus[2] a venerando patre fratre Serafino de Bellandinis tunc priore presentis conventus, sub die XXVI ianuarii 1527. Elapso autem sue probationis anno iuxta Constitutiones fratrum Predicatorum, prius a fratribus receptus et tacite professus, fecit professionem in manibus fratris Tommẹ de Sancto Miniate huius conventus prioris, sub die octava februarii 1528, vicario existente generali totius ordinis * * * .
151. Frater Vincentius Petri de Strozzis, in seculo nomine Rubeus, annorum sedecim et aliquot menses, accepit habitum clericorum a venerando patre fratre Thoma de Sancto Miniate priore presentis conventus, sub die XXVIII aprilis 1528. Elapso autem sue probationis anno, iuxta Constitutiones fratrum Predicatorum prius a fratribus receptus et tacite professus, fecit professionem in manibus fratris Thome de Sancto Miniate huius conventus prioris, sub die VIIII maii 1529.
152. Frater Michael magistri Michaellis, in seculo dittus Ioannes Baptista, tonsoris, accepit habitum cum fratre Vincentio supradicto, erat annorum 15 ½, et fecit professionem cum dictto[sic] et in manibus supradictti prioris.
|f. 106v|
1529
153. Frater Iohannes Franciscus Francisci textoris de Florentia, dictus Iohannes Baptistas in seculo, annum agens XVII, habitum clericalem accepit de consensu capituli secundum Constitutiones a patre priore huius conventus fratre Thomma Miniatensi die octava septembris 1528. Anno vero postea elapso, eadem die professionem fecit - prius a fratribus receptus - in manibus eiusdem prioris, videlicet sub die 8 septembris 1529.
154. Frater Marcus Miniatis fabri gladiorum de Florentia, annum agens XVI incirca, habitum clericalem accepit, ut moris est, priore existente conventus fratre Tommasio de Santo Miniate sub die 13 aprilis 1529. Anno vero postea elapso, eadem die professionem fecit sub manu prefati prioris Tomme Miniatensis.
155. Frater Tommas Laurentii de Neris de Florentia, clericus in seculo in ecclesia Sancti Laurentii, habitum clericalem accepit etatis annorum 14 nondum completorum, priore conventus existente fratre Tomma Miniatensi, sub die XVIIIa octobris 1528. Anno vero postea elapso, professionem fecit sub manu prefati prioris sub die 30 novembris 1529, quia sibi professio prorogata fuit, cum in minori etate receptus fuisset.
156. Frater Hyeronimus Iohannis Arrighi de Florentia, et in seculo clericus in ecclesia Sancti Laurentii, habitum clericalem accepit simul cum dicto fratre Tomma Laurentii sub eadem die, etatis annorum XIIII nondum completorum, priore conventus existente prefato fratre Tomma Miniatensi. Anno vero postea iam elapso, professionem fecit sub manu dicti prioris sub die XXV martii 1530; nam sibi etiam professio fuit prorogata, cum esset minoris etatis quando receptus fuit, ut dictum est.
157. Frater Placidus de Volaterris, in seculo Sebastianus vocatus, habitum recepit clericorum die 22 februarii 1531 a v(enerabili) patre fratre Alexandro Bencivennio tunc suppriore presentis conventus, absente priore fratre Serafino, annorum ẹtatis sexdecim nondum completorum. Hic tamen deputatus postea fuit ad conventum perusinum, et ibidem tempore suo pro presenti conventu fecit professionem elapso anno sue receptionis, receptus prius a fratribus presentis conventus ad dictam eius professionem, existente priore huius conventus fratre Gherardo de Sancta Maria Impruneta.
[1] XXIIII aveva scritto, poi aggiunge V sopra IIII. Di fatto la festa di Santa Caterina d'Alessandria cade il giorno 25 novembre: Ordinarium juxta ritum sacri ordinis fratrum Praedicatorum [1256 ca.], ed. F.M. Guerrini, Roma 1921, p. 265.
[2] Non correggo in habitum conversorum, visto che tale dizione (?= conversus accepit habitum) ritorna (cf. n° 159, 162).