⌂ | |
⌂ |
Libro de' novizi
e figlioli di San Domenico di
Fiesole ■ 1636-1761 ca. ■ |
Die 30 ianuarii 1754
559. Vocatus fuit ab admodum reverendo patre lectore fratre Dominico Angelico Maria Lazzerini, priore huius conventus, frater Thomas Andreas Diab novitius, et postquam examinatus fuisset atque adprobatus a patribus a consiliis, et subinde etiam adprobatus a capitulo conventus, requisivit ab illo an vellet sponte et libere profiteri, dummodo nullo innodatus |p. 186| existeret ex impedimentis a nostris constitutionibus memoratis; et protestatus est illi quod nullum habens impedimentum et volens sponte et libere profiteri, suam nihilominus non incurret professionem nisi die 4 februarii huius anni 1754, hora quinta post meridiem, licet annus suẹ probationis implendus esset die 2 eiusdem mensis, hora circiter sexta post meridiem, et nisi ante id tempus vel conventus vel ipse prẹfatẹ professioni contradixerit. Ad hẹc respondit ut infra:
Ego frater Thomas Andreas Diab acceptavi supradictam protestationem, et fateor me velle libere et sponte profiteri die et hora supradicta, nullum habens impedimentum. In fide manu propria.
Ego frater Dominicus Maria Matthievich fui presens et testis supradictae protestationi et acceptationi, manu propria.
Ego frater Eduardus Ioseph Corsi fui praesens et testis supradictae protestationi et acceptationi, manu propria.
Ego frater Petrus Dominicus Cavani(?) fui presens et testis supradictae protestationi et acceptationi, manu propria.
Die 7 februarii 1754
560. Supradictus frater Thomas Andreas Diab, prẹmissa tacita proprio die, suam solemnem emisit professionem in manibus admodum reverendi patris lectoris fratris Dominici Angelici Mariae Lazzerini, prioris huius conventus, sub reverendissimo patre fratre Antonino Bremond magistro generali totius ordinis Praedicatorum.
Ita est, frater Norbertus Maria Bianchetti magister novitiorum, manu propria.
Die 31 maii 1754
561. Frater Riccardus Vincentius Maria Lorenzelli, in sẹculo Carolus Ioseph Maria, filius domini Dominici Lorenzelli de Badia diẹcesis bononiensis, aetatis annorum viginti et mensium fere septem, suscepit habitum clericalem religionis nostrẹ, hora septima circiter post meridiem, e manibus admodum reverendi patris lectoris fratris Dominici Angelici Mariae Lazzerini, huius conventus prioris, cum prius consuetum subiisset |p. 187| examen patrum a consiliis et capitulariter postea receptus fuisset, sub reverendissimo patre fratre Antonino Bremond magistro generali totius Ordinis nostri, subque admodum reverendo patre lectore fratre Francisco Xaverio del Bruno generali vicario nostrẹ Congregationis.
Ita est, frater Norbertus Maria Bianchetti magister novitiorum, manu propria.
Die 15 iunii 1754
562. Admodum reverendus pater lector frater Dominicus Angelicus Maria Lazzerini, prior huius conventus, vocavit coram infrascriptis testibus fratrem Petrum Martyrem Ticciati novitium, et protestatus est ei quod non incurret suam professionem tacitam nisi denuo vocatus et in consilio patrum examinatus, ab ipsis adsigatus ei fuerit dies praedictẹ suẹ professionis. Ad quẹ respondit ut sequitur:
Ego frater Petrus Martir Ticciati acceptavi supra dictam protestationem eomodo et cum iisdem conditionibus quibus supra. Et in fide mano[sic] propria.
Ego frater Antoninus Franceschini fui prẹsens et testis supradictẹ protestationi et acceptationi, et subscripsi manu propria.
Ego frater Dominicus Maria Masthievich fui praesens et testis supradictae protestationi et acceptationi, et subscripsi manu propria.
Ita est, frater Norbertus Maria Bianchetti magister novitiorum, manu propria.
Die 20 octobris 1754
563. Reverendissimo patre fratre Antonino Bremond magistro Ordinis et admodum reverendo patre lectore fratre Iosepho Maria Paffurro vicario generali Congregationis nostrae, frater Antoninus Angelus Maria, in sẹculo Angelus Maria, filius domini Iohannis Sandri de Vedeghetto diẹcesis bononiensis, prẹvio examine et receptione capitulari, clericalem nostrae religionis habitum induit e manibus admodum reverendi patris lectoris fratris Dominici Angelici Mariae Lazzerini, huius conventus prioris, hora circiter quinta cum dimidio post meridiem, anno autem vigesimo primo menseque septimo aetatis suẹ nondum expleto. In quorum fidem:
Ita est, frater Norbertus Maria Bianchetti magister novitiorum, manu propria.
|p. 188|
Die 14 novembris 1754
564. Vocatus fuit ab admodum reverendo patre lectore fratre Dominico Angelico Maria Lazzerini, huius conventus priore, frater Iohannes Vincentius Maria Parisi novitius, et coram infrascriptis testibus requisivit ab illo num vellet sponte ac libere profiteri, dummodo nullo detineretur impedimento ex memoratis a nostris constitutionibus; et protestatus est illi quod nullum habens impedimentum ex prẹdictis et volens sponte libereque profiteri, suam incurret professionem die 18 huius mensis et anni, hora circiter media super quarta post meridiem, dummodo infra id tempus nec ipse neque conventus quidpiam decernat quod huic determinationi adversetur. His ab illo auditis, respondit ea quẹ sequuntur:
Ego frater Ioannes Vincentius Maria Parisi acceptavi supradictam protestationem, et fateor me velle sponte et libere profiteri die et hora ut supra, nullum habens impedimentum. In fide manu propria.
Ego frater Antoninus Franceschini fui prẹsens et testis supradictẹ protestationi et acceptationi, manu propria.
Ego frater Ioseph Antoninus Bindi fui prẹsens et testis supradictẹ protestationi et acceptationi, manu propria.
Ego frater Ioseph Thomas Isnardi fui praesens et testis supradictae protestationi et acceptationi, manu propria.
Die 21 novembris 1754
565. Supradictus frater Iohannes Vincentius Maria Parisi, prẹmissa tacita proprio die, suam solemnem emisit professionem in manibus admodum reverendi patris lectoris fratris Dominici Angelici Mariae Lazzerini, prioris huius conventus, sub reverendissimo patre fratre Antonino Bremond magistro generali totius ordinis Praedicatorum.
Ita est, frater Norbertus Maria Bianchetti magister novitiorum, manu propria.
Die 22 decembris 1754
566. Supra laudatus admodum reverendus pater lector frater Dominicus Angelicus Maria Lazzerini, huius conventus prior, vocavit fratrem Aloysium Caietanum Allegretti novitium simplicem, et coram infrascriptis testibus sciscitatus est ab illo an vellet sponte et libere profiteri, posito tamen quod nullo prohiberetur impedimento ex memoratis tum a nostris tum maxime ab apostolicis |p. 189| constitutionibus; insuper protestatus est illi quod nullo detentus ex huiusmodi impedimentis et volens sponte ac libere profiteri, suam incurret professionem die 26 huius mensis et anni, hora circiter quarta post meridiem, quo tempore implebitur eius probationis annus, dummodo interim nec ipse nec conventus prẹdictẹ determinationi seu professioni contradixerint. Ad quẹ sequens ille dedit responsum:
Ego frater Aloysius Caietanus Allegretti acceptavi supradictam protestationem ab admodum reverendo patre priore mihi factam, et fateor me velle sponte et libere profiteri die et hora ut supra, nullum habens impedimentum. In fide manu propria.
Ego frater Antoninus Franciscus Franceschini fui prẹsens et testis supradictẹ protestationi et acceptationi. In quorum fidem manu propria.
Ego frater Ioseph Antoninus Bindi fui presens et testis supradictẹ protestationi et acceptationi. In quorum fidem manu propria.
Ego frater Dominicus Maria Matthievich fui presens et testis supradictae protestationi et acceptationi. In quorum fidem manu propria.
Die 10 ianuarii 1755
567. Supradictus frater Aloysius Caietanus Allegretti, premissa tacita proprio die, suam solemnem emisit professionem in manibus prẹlaudati admodum reverendi patris lectoris fratris Dominici Angelici Mariae Lazzerini, huius coenobii prioris, sub regimine reverendissimi patris fratris Antonini Bremond magistri Ordinis nostri, cum prius in curia fesulana renunciasset omnibus suis bonis in favorem domini Francisci Allegretti fratris eius.
Ita est, frater Norbertus Maria Bianchetti magister novitiorum, manu propria.
Die 19 martii 1755
568. Frater Ioseph Ioachim Maria, in saeculo Ioachim Maria Ioseph, filius domini Lucẹ Antonii Piccioli civis florentinti, aetatis suae annorum viginti sex, unius mensis, dierum sexdecim, et frater Ambrosius Augustinus Maria, in saeculo dominus Carolus Petrus Aemilius, filius domini Petri Iohannis Carli de oppido vulgo Borgo al Buggiano diaecesis pisciensis, aetatis suae annorum trigintaquatuor, menius duorum, dierum quattuor, hac die, hora 5a aliquantulum elapsa post meridiem, habitum clericalem nostrae religionis et pro nostra Congregatione susceperunt e manibus admodum reverendi patris lectoris fratris Dominici Angelici Mariae Lazzerini, huius conventus |p. 190| prioris, sub reverendissimo patre fratre Antonino Bremond magistro generali totius Ordinis nostri et admodum reverendo patre lectore fratre Iosepho Maria Gaffurro vicario generali nostrae Congregationis.
Ita est, frater Norbertus Maria Bianchetti magister novitiorum, manu propria.
[giunta al marg. sin. di p. 189:] Frater Ioseph Piccioli rediit ad saeculum.
Die 27 maii 1755
569. Imminente termino annuẹ probationis fratris Riccardi Vincentii Mariae Lorenzelli, qui die 31 maii anni praeteriti habitum nostrae religionis susceperat, vocatus fuit idem frater Riccardus ab admodum reverendo patre lectore fratre Dominico Angelico Maria Lazzerini, huius conventus priore, qui coram infrascriptis testibus requisivit ab illo num sponte ac libere vellet professionem emittere, dummodo tamen nullo detineretur impedimento ex memoratis ab apostolicis nostrisque constitutionibus. Illo autem annuente nihilque se habere impedimenti adfirmante, laudatus admodum reverendus pater prior protestatus est illi quod nullum habens impediemtnum ex praedictis et volens sponte ac libere profiteri, suam incurret professionem die 31 huius mensis et anni, hora circiter septima pomeridiana, dummodo interim nec ipse nec consilium conventus aliter decreverit. Ad quẹ ita respondit manuque propria exaravit:
Ego frater Ricardus Vincentius Maria Lorenzelli acceptavi supra dictam protestationem, et fateor me velle sponte et libere profiteri, nullum habens impedimentum, die et hora ut supra. In fide manu propria.
Ego frater Ioseph Antoninus Bindi fui prẹsens et testis prẹdictẹ protestationi et acceptationi, manu propria.
Ego frater Ioseph Thomas Isnardi fui praesens et testis supradictae protestationi et acceptationi, manu propria.
Ego frater Eduardus Ioseph Corsi fui praesens et testis supradictae protestationi et acceptationi, manu propria.
[giunta al marg. sin. ad inizio item:] Exivit de religione et factus est presbiter.
Die 31 maii 1755
570. Supradictus frater Riccardus Vincentius Maria Lorenzelli suam hac die solemnem emisit professionem hora ut supra, in manibus admodum reverendi patris vicarii generalis Congregationis nostrae fratris Ioseph Mariae Gaffurro, facta prius recu<n>ciatione in cuira fesulea omnium bonorum suorum in favorem patris sui, |p. 191| gubernante totum Praedicatorum ordinem reverendissimo patre fratre Antonino Bremond.
Ita est, frater Norbertus Maria Bianchetti magister novitiorum, manu propria.
Die 31 maii 1755
571. Frater Iacobus Maria Malliani, in saeculo Annibal Franciscus Antonius Iuvenalis, filius domini Iohannis Baptistẹ Malliani civis fossani urbis Sabaudiae, aetatis suae annorum novendecim et mensium octo circiter, suscepit habitum clericalem nostrae religionis e manibus admodum reverendi patris lectoris et vicarii generalis nostrae Congregationis fratris Ioseph Mariae Gaffurro, hora sexta cum quadrantibus circiter tres post meridiem, cum prius subiisset consuetum examen coram patribus a consiliis ac postea in capitulo totius conventus acceptatus fuisset, sub reverendissimo patre fratre Antonino Bremond magistro generali Ordinis nostri.
Ita est, frater Norbertus Maria Bianchetti magister novitiorum, manu propria.
Die 22 iunii 1755
572. Frater Dominicus Maria de Bursa, in saeculo Livius Ioseph Antonius Maria, filius illustrissimi domini comitis Antonii aequitis de Bursa, natus in loco Aloe tridentinẹ diẹcesis, aetatisque suẹ annorum quindecim, unius mensis cum dimidio; frater Vincentius Caietanus Maria Zonera, in sẹculo Caietanus Felix, filius domini Iohannis Baptistẹ Zonera Veronensis, aetatis suẹ annorum viginti, unius mensis cum fere dimidio; et frater Paulus Thomas Maria, ipsius fratris Vincentii Caietani germanus frater, in saeculo Paulus Maria, aetatis suẹ annorum septemdecim, mensium quinque cum dimidio circiter: hac die, hora septima pomeridiana nonnihil elapsa habitum clericalem nostrae religionis et pro nostra Congregatione susceperunt e manibus admodum reverendi patris lectoris fratris Dominici Angelici Mariae Lazzerini huius conventus prioris, admodum reverendo patre lectore fratre Iosepho Maria Gaffurro nostrẹ Congregationis generali vicario, reverendissimo autem patre fratre Antonino Bremond - generali magistro totius Ordinis nostri - a diebus undecim e vivis sublato.
Ita est, frater Norbertus Maria Bianchetti magister novitiorum, manu propria.
[giunta al marg. sin.:] Frater Vincentius Zonera rediit ad saeculum, reliqui autem professi sunt.
|p. 192|
Die 21 septembris 1755
573. Frater Hyacinthus Vincentius Maria, in saeculo dominus Nicolaus Vincentius Maria, filius domini Caietani Arizzarra florentini, aetatis suẹ annorum quindecim, mensium decem, dierum vigintiquatuor, et frater Seraphinus Dominicus Maria, filius domini Benedicti Antonii Monari civis bononiensis, qui in saeculo vocabatur Franciscus Maria, aetatis suẹ annorum decem et octo, mensium septem, dierum sex, postquam subiissent consuetum examen et tam a patribus a consiliis quam a capitulo conventu adprobati receptique fuissent, hac die paulo ante horam sextam post meridiem susceperunt habitum clericalem nostrae religionis e manibus admodum reverendi patris lectoris fratris Michaelis Archangeli Scardigli huius conventus prioris, reverendissimo patre magistro fratre Vincentio Maria Ferretti vicario generali et procuratore totius Ordinis, et admodum reverendo patre lectore fratre Iosepho Maria Gaffurro vicario generali nostrae Congregationis.
Ita est, frater Norbertus Maria Bianchetti magister novitiorum, manu propria.
Die 16 octobris 1755
574. Admodum reverendus pater lector frater Michael Archangelus Scardigli, prior huius conventus, vocavit fratrem Antoninum Angelum Mariam Sandri novitium, et coram infrascriptis testibus requisivit ab illo num sponte ac libere vellet professionem emittere revoluto anno suẹ probationis, dummodo nullo detineretur impedimento ex memoratis tum a nostris tum maxime ab apostolicis constitutionibus; et protestatus est illi quod nullum habens impedimentum ex praedictis, et volens sponte ac libere profiteri, suam incurret professionem tacitam die 20 huius mensis et anni, hora quinta cum dimidio circiter post meridiem, qua die et hora anno proxime elapso habitu religionis fuit indutus, nisi interim vel ipse vel conventus aliud quidpiam statuerit. Ad quẹ ita respondit:
Ego frater Antoninus Angelus Maria Sandri novitius Orlandi acceptavi supradictam protestationem, et fateor me velle sponte ac libere profiteri |p. 193| die ac hora predicta, nullum habens impedimentum, et in fide manu propria.
Ego frater Antoninus Franceschini fui prẹsens et testis supradictẹ protestationi et acceptationi, manu propria.
Ego frater Ioseph Antoninus Bindi fui presens et testis prẹdictẹ protestationi et acceptationi, manu propria.
Ego frater Dominicus Maria Matthievich fui presens et testis supradictẹ protestationi et acceptationi, manu propria.