⌂ | |
⌂ |
Libro de' novizi
e figlioli di San Domenico di
Fiesole ■ 1636-1761 ca. ■ |
(...|p. 193|...)
Die 25 octobris 1755
575. Supradictus frater Antoninus Angelus Maria Sandri, premissa tacita seu privata proprio die, suam solemnem emisit professionem in manibus praelaudati admodum reverendi patris lectoris fratris Michaelis Archangeli Scardigli, huius conventus prioris, facta iam prius in curia fesulea renunciatione omnium bonorum suorum in favorem domini Iohannis Sandri eius patris.
Ita est, frater Norbertus Maria Bianchetti magister novitiorum, manu propria.
Die 15 martii 1756
576. Vocatus fuit frater Ambrosius Augustinus Maria Carli novitius ab admodum reverendo patre lectore fratre Michaele Archangelo Scardigli, huius conventus priore, et cum iam immineret terminus ipsius probationis requisivit ab illo coram infrascriptis testibus num sponte ac libere vellet suo tempore profiteri, dummodo nullum haberet impedimentum; et insuper protestatus est illi quod nullo detentus impedimento ex recensitis ab apostolicis nostrisque constitutionibus et volens sponte ac libere profiteri, suam incursurum esse professionem die 19 huius mensis et anni, hora quinta aliquantulum elapsa post meridiem, dummodo interim nec ipse nec conventus quidpiam in contrarium decrevisset. His ab illo auditis, respondit:
Ego frater Ambrosius Augustinus Maria Carli acceptavi supradictam protestationem, et fateor me velle sponte ac libere profiteri, nullum |p. 194| habens impedimentum. In fide manu propria.
Ego frater Ioseph Angelicus Pistolesi fui prẹsens et testis retroscriptẹ protestationi et acceptationi, manu propria.
Ego frater Antoninus Franceschini fui prẹsens et testis retroscriptẹ protestationi et acceptationi, manu propria.
Ego frater Ioseph Antoninus Bindi fui presens et testis retroscriptẹ protestationi et acceptationi, manu propria.
Die 20 martii 1756
577. Retroscriptus frater Ambrosius Augustinus Maria Carli, premissa heri, hora quinta aliquantulum elapsa, sua tacita, hodie suam solemnem emisit professionem in manibus praedicti admodum reverendi patris lectoris fratris Michaelis Archangeli Scardigli, huius conventus prioris, cum prius in curia fesulea ratam habuisset dispositionem bonorum suorum iam factam antequam habitum religionis suscepisset.
Ita est, frater Norbertus Maria Bianchetti magister novitiorum, manu propria.
Die 27 maii 1756
578. Vocatus fuit ab admodum reverendo patre lectore fratre Michaele Archangelo Scardigli, huius conventus priore, frater Iacobus Maria Malliani novitius, et cum iam appropinquasset terminus annuae probationis illius, coram infrascriptis testibus requisivit ab illo num vellet sponte ac libere profiteri anno probationis completo, dum tamen nullo detineretur impedimento ex recensitis a nostris apostolicisque constitutionibus. Illo annuente nihilque impedimenti se habere testante, laudatus admodum reverendus pater prior protestatus est illli quod quod nullum habens impedimentum ex prẹdictis et volens sponte ac libere profiteri, suam esse incursurum professionem die 31 huius mensis, hora sexta cum quadrantibus circiter tribus post meridiem, dummodo interim nec ipse neque religio contradixerit. Ad quẹ ita respondit:
Ego frater Iacobus Maria Malliani acceptavi supradictam protestationem, et fateor me velle sponte ac libere profiteri die et ora[sic] prẹdictis, nullum habens impedimentum. In fide manu propria.
Ego frater Ioseph Antoninus Bindi fui prẹsens et testis supradictẹ protestationi et acceptationi, manu propria.
|p. 195| Ego frater Gregorius Maria S??tena fui prẹsens et testis supradictẹ protestationi et acceptationi, manu propria.
Ego frater Ioannes Thomas Philippus Novelle fui prẹsens et testis supradictẹ protestationi et acceptationi, manu propria.
Die prima iunii 1756
579. Contrascriptus frater Iacobus Maria Malliani novitius, praemissa heri, hora sexta cum quadrantibus circiter tribus post meridiem, sua tacita, hodie suam solemnem emisit professionem in mannibus praelaudati admodum reverendi patris lectoris fratris Michaelis Archangeli Scardigli, huius conventus prioris, cum prius in curia fesulea omnia bona sua renunciasset in favorem domini Iohannis Baptistae eius patris.
Ita est, frater Norbertus Maria Bianchetti magister novitiorum, manu propria.
Die 17 iunii 1756
580. Admodum reverendus pater lector frater Michael Archangelus Scardigli, huius conventus prior, vocavit fratrem Dominicum Mariam de Bursa et fratrem Paulum Thomam Mariam Zonera novitios simplices, et cum iam esset fere expletus annus probationis eorum, iamque examinati adprobatique fuissent tum a patribus a consiliis tum a conventus capitulo, coram infrascriptis testibus requisivit ab illis num sponte ac libere vellent profiteri, dummodo nullo detinerentur impedimento ex recensitis ab apostolicis nostrisque constitutionibus. Cumque ita esse respondissent, laudatus admodum reverendus pater prior protestatus est illis quod nullum habentes impedimentum ex praedictis et sponte ac libere profiteri volentes, suam utrumque incursurum esse professionem tacitam die 22 huius mensis, hora septima pomeridiana nonnihil elapsa, dummodo interim nec ipsi nec religio contradixerit. Cui protestationi responderunt ur infra:
Ego frater Dominicus Maria de Bursa acceptavi supradictam protestationem, et fateor me velle sponte ac libere profiteri die et hora supradictis, nullum habens impedimentum. In fide manu propria.
Ego frater Paulus Thomas Maria Zonera acceptavi supradictam protestationem |p. 196|, et fateor me velle sponte ac libere profiteri die et hora retro scriptis, nullum habens impedimentum. In fide manu propria.
Ego frater Antoninus Franciscus Franceschini fui prẹsens et testis supradictis protestationibus et acceptationibus, manu propria.
Ego frater Ioseph Antoninus Bindi fui prẹsens et testis supradictis protestationibus et acceptationibus, manu propria.
Ego frater Dominicus Maria Matthievich, lector conventus, fui presens et testis supradictis protestationibus et acceptationibus, manu propria.
Die 23 iunii 1756
581. Retroscripti frater Dominicus Maria de Bursa et Thomas Maria Zonera, premissa heri, hora septima pomeridiana nonnihil elapsa, eorum tacita, hodie - nona dicta - suam fecerunt solemnem professionem in manibus praedicti admodum reverendi patris lectoris fratris Michaelis Archangeli Scardigli, huius conventus prioris, cum prius uterque in curia fesulea bonis suis omnibus renunciassent in favorem patris sui.
Ita est, frater Norbertus Maria Bianchetti magister novitiorum, manu propria.
Die 14 septembris 1756
582. Imminente termino annuae probationis novitiorum simplicium fratris Hyacinthi Vincentii Mariae Arizzarra et fratris Seraphini Dominici Mariae Monari, qui die 21 septembris anni praeteriti habitum nostrae religionis susceperant, vocati fuerunt iidem novitii ab admodum reverendo patre lectore fratre Michaele Archangelo Scardigli huius conventus priore, et coram infrascriptis testibus requisivit ab illis num sponte ac libere vellent professionem emittere, dummodo nullum haberent impedimentum ex memoratis ab apostolicis nostrisque constitutionibus. Ipsis autem annuentibus nihilque se habere impedimenti adfirmantibus, |p. 197| laudatus admodum reverendus pater prior protestatus est illis quod nullum habentes impedimentum ex praedictis, et sponte liberque profiteri volentes, suam quisque incursurum professionem die 21 huius mensis et anni, paulo ante horam sextam pomeridianam, dum tamen interim nec ipsi nec conventus quidpiam in contrarium decerneret. Ad quẹ uno ore sequens dedere responsum:
Ego frater Hyacinthus Vincentius Maria Arizzarra acceptavi supra dictam protestationem, et fateor me velle sponte et libere profiteri die et hora praedictis, nullum habens impedimentum. In fide manu propria.
Ego frater Seraphinus Dominicus Monari acceptavi supradictam protestationem, et fateor me velle sponte et libere profiteri die et hora prẹdictis, nullum habens impedimentum. In fide manu propria.
Ego frater Ioseph Antoninus Bindi fui prẹsens et testis supradictis protestationibus et acceptationibus, manu propria.
Ego frater Dominicus Maria Matthievich fui prẹsens et testis supradictis protestationibus et acceptationibus, manu propria.
Ego frater Augustinus Maria Mannozzi fui praesens et testis supradictis protestationibus et acceptationibus, manu propria.
Die 22 septembris 1756
583. Supradicti frater Hyacinthus Vincentius Maria Arizzarra et frater Seraphinus Dominicus Monari, praemissa heri paulo ante horam sextam pomeridianam eorum tacita, hodie - nona dicta - suam emiserunt solemnem professionem in manibus praedicti admodum reverendi patris lectoris fratris Michaelis Archangeli Scardigli, huius conventus prioris, cum prius frater Seraphinus in curia fesulea omnibus bonis suis renunciasset in favorem domini Benedicti patris sui.
Ita est, frater Norbertus Maria Bianchetti magister novitiorum, manu propria.
|p. 198|
Die 8 decembris 1756
584. Frater Ioseph Angelus Maria, in saeculo Caietanus Aloysius, filius domini Angeli Mariae Mascagni civis florentini, aetatis suae annorum septemdecim, quatuor mensium, hora circiter quarta post meridiem, suscepit habitum clericalem pro nostra Congregatione e manibus admodum reverendi patris lectoris fratris Michaelis Archangeli Scardigli, huius conventus prioris, magistro generali totius Ordinis reverendissimo patre fratre Iohanne Thoma de Boxadors et vicario generali nostrae Congregationis admodum reverendo patre lectore fratre Gregorio Maria Scatena.
Ita est, frater Norbertus Maria Bianchetti magister novitiorum, manu propria.
Die 8 septembris 1757
585. Frater Thomas Benedictus Maria, in saeculo Cirillus Benedictus Aloysius, filius domini Angeli Gualandi bononiensis, aetatis suae annorum quindecim et mensium undecim, et frater Philippus Angelicus Maria, in saeculo Antonius Maria Alexander, filius domini Felicis Becchetti itidem bononiensis, aetatis suae annorum quindecim et mensium octo, postquam consuetum subiissent examen et a capitulo conventus acceptati vota secreta fuissent, hac die, hora sexta pomeridiana, habitum clericalem nostrae religionis sumpserunt e manibus admodum reverendi patris lectoris fratris Gregorii Mariae Scatenae, vicarii generalis Congregationis nostrae, praelaudato reverendissimo patre fratre Iohanne Thoma de Boxadors magistro generali totius Ordinis nostri.
Ita est, frater Norbertus Maria Bianchetti, supprior in capite et magister novitiorum, manu propria.
[stessa mano del Bianchetti aggiunge al marg. sin.:] Frater Thomas Benedictus rediit ad saeculum. [altra mano aggiunge:] Sed deinde habitum nostri Ordinis suscepit in provincia Lombardiae et in ea professus est.
Die 2 decembris 1757
586. Vocatus fuit ab admodum reverendo patre fratre Iohanne Dominico Piccioli, huius conventus priore, frater Ioseph Angelus Maria Mascagni, et cum iam pene immineret terminus annuae illius probationis, coram infrascriptis testibus requisivit ab illo num vellet sponte ac libere profiteri revoluto anno probationis, dummodo nullo detineretur impedimento |p. 199| ex recensitis a nostris apostolicisque constitutionibus. Cumque ille annueret nec quidpiam se habere impedimenti testaretur, laudatus admodum reverendus pater prior protestatus est illi quod nullum habens impedimentum ex praedictis et volens sponte ac libere profiteri, suam incurret professionem die 8 huius mensis, hora circiter quarta post meridiem, dummodo interim nec ipse neque conventus contradixerit. Ad quẹ ita respondit:
Ego frater Ioseph Angelus Maria Mascagni acceptavi supradictam protestationem et fateor me velle sponte ac libere profiteri die et hora predicta, nullum habens impedimentum. Ita testor manu propria.
Ego frater Antoninus Franceschini fui prẹsens et testis supradictẹ acceptationi.
Ego frater Ioseph Antoninus Bindi fui presens et testis supradictẹ acceptationi, manu propria.
Ego frater Dominicus Maria Matthievich fui presens et testis supradictẹ acceptationi, manu propria.
Die 10 decembris 1757
587. Supradictus frater Ioseph Angelus Maria Mascagni, praemissa tacita proprio die, suam hodie solemnem emisit professionem in manibus praelaudati admodum reverendi patris fratris Iohannis Dominici Piccioli, huius conventus prioris, sub reverendissimo patre fratre Iohanne Thoma de Boxadors totius Ordinis generali magistro.
Ita est, frater Norbertus Maria Bianchetti magister novitiorum, manu propria.
Die 26 decembris 1757
588. Frater Antoninus Philippus Maria, in saeculo Philippus Nerius, filius illustrissimi quondam Aloysii Orlandi patritii florentini, aetatis suae annorum quindecim et mensium quatuor cum dimidio circiter, hora itidem circiter quarta post meridiem suscepit habitum clericalem nostrae religionis pro nostra Congregatione e manibus admodum reverendi patris fratris Iohannis Dominici Piccioli, huius conventus prioris, sub reverendissimo patre fratre Iohanne Thoma de Boxadors totius Ordinis generali magistro et admodum reverendo patre lectore fratre Gregorio Maria Scatena vicario generali nostrae Congregationis.
Ita est, frater Norbertus Maria Bianchetti magister novitiorum, manu propria.
|p. 200|
Die 23 aprilis 1758
589. Frater Sebastianus Maria, in saeculo Franciscus Carolus, filius domini Ioseph Maria Montanari bononiensis, aetatis sae annorum quindecim, mensium novem, dierum decem et octo, hora circiter sexta post meridiem suscepit habitum clericalem pro nostra Congregatione e manibus admodum reverendi patris lectoris fratris Gregorii Mariae Scatena, vicarii generalis nostrae Congregationis, sub reverendissimo patre Iohanne Thoma de Boxadors magistro generali totius Ordinis.
Ita est, frater Norbertus Maria Bianchetti magister novitiorum, manu propria.
Die 6 septembris 1758
590. Admodum reverendus pater prior huius conventus Sancti Dominici Fesularum, pater frater Ioannes Dominicus Piccioli, vocavit fratrem Philippum Angelicum Mariam Becchetti novitium simplicem, cuius probationis annus erat fere expletus et iam prẹmissum(?) fuerat examen et adprobatio eiusdem habita nedum a patribus a consiliis quam a capitulo conventus, protestatusque est eidem novitio coram infrascriptis testibus, prius inquirendo, an libere ac sponte vellet profiteri, dummodo nullo obvolutus esset impedimento ex recensitis ab apostolicis nostrisque constitutionibus; et postea ipsimet denunciando quod si vellet libenti animo profiteri nullo impedimento obstrictus, propriam tacitam se professionem incursurum revoluto probationis anno, videlicet die octava huius mensis septembris 1758, hora sexta cum dimidio post meridiem, nisi ante id tempus vel conventus aut ipse pręfatę professioni contradixerint. Quibus protestationibus supradictus frater Philippus Angelicus Maria Becchetti respondit ut infra:
Ego frater Philippus Angelicus Maria Becchetti fateor me acceptasse supradictam protestationem et velle sponte ac libere profiteri die et hora supradicta, non habens ullum impedimentum. Ita testor manu propria.
Ego frater Ioseph Antoninus Bindi fui presens et testis supradictẹ acceptationi, manu propria.
Ego frater Dominicus Maria Matthievich, lector conventus, fui presens et testis supradictẹ acceptationi, manu propria.
Ego frater Ioannes Thomas Philippus Novelli fui presens et testis supradictẹ acceptationi, manu propria.
|p. 201|
Die 12 septembris 1758
591. Supradictus frater Philippus Angelicus Maria Becchetti, prẹmissa subenunciata die tacita sua professione, solemnem emisit in manibus admodum reverendi patris fratris Ioannis Dominici Piccioli, huius conventus prioris, cum antea in fęsulea episcopali curia in propriorum consanguineorum favorem suius bonis omnibus renunciasset, sub regimine reverendissimi patris magistri generalis Ordinis, patris magistri fratris Ioannis Thomẹ de Boxadors.
Ita est, frater Ioannes Thomas Bellucci magister novitiorum, manu propria.
Die 22 decembris 1758
592. Cum frater Antoninus Philippus Maria Orlandi novitius simplex, iam suẹ professioni eliciendẹ proximus, utpote quẹ erat emittenda die 26 huius mensis, hora quarta post meridiem, postularet sibi eamdem differri donec ad ipsam se consultius meliusque voleret disponere, ab admodum reverendo patre fratre Ioanne Dominico Piccioli, priore huius conventus, vocatus fuit, ac coram infrascriptis testibus eidem fratri Antonino ut supra protestatus fuit ipsemet admodum reverendus pater prior quod nullatenus professionem emissurus esset revoluto suẹ probationis anno, sed dumtaxat - cum iterum vocatus ac premissis et servatis omnibus de iure servandis - ipsimet prefineretur tempus, dies et hora predictẹ suẹ professionis. Cui protestationi prẹfatus frater Antoninus respondit ut infra:
Ego frater Antoninus Philippus Maria Orlandi acceptavi supradictam protestationem, manu propria.
Ego frater Dominicus Maria Mathievich, lector conventus, fui presens supradictẹ protestationi et acceptationi, manu propria.
Ego frater Iohannes Thomas Philippus Novelli fui presens supradictẹ protestationi et acceptationi, manu propria.
Ego frater Ambrosius Augustinus Maria Carli simul cum prẹ(mis)sis patribus fui prẹsens et testis supradictẹ protestationi et acceptationi, manu propria.
Die 9 martii 1759
593. Cum frater Vincentius Maria Giunti explevisset sexennium sui terzinatus, pręmissis omnibus de iure premittendis recepit habitum conversorum ab admodum reverendo patre fratre Ioanne Dominico Piccioli, priore huius conventus, incepitque annum suę probationis hac die, hora quinta(?) cum dimidio post meridiem, sub reverendissimo patre fratre Ioanne Thoma de Boxadors magistro generali Ordinis.
Ita est, frater Ioannes Thomas Bellucci magister novitiorum, manu propria.