⌂ | |
⌂ |
Libro de' novizi
e figlioli di San Domenico di
Fiesole ■ 1636-1761 ca. ■ |
|p. 202|
Die 20 aprilis 1759
594. Admodum reverendus pater frater Ioannes Dominicus Piccioli, prior huius conventus Sancti Dominici Fęsularum, vocavit fratrem Sebastianum Mariam Montanari novitium simplicem, cuius probationis annus proxime erat explendus, iamque premissum fuerat examen necnon adprobatio eiusdem habita tam a patribus a consiliis quam a conventus capitulo; protestatusque fuit eidem novitio coram infrascriptis testibus prius inquirendo an libere ac sponte vellet profiteri dummodo nullo foret obstrictus impedimento ex recensitis ab apostolicis nostrisque constitutionibus, et postmodum ipsimet denunciando quod si libenti animo vellet profiteri nullo impedimento obvolutus, propriam tacitam professionem se incursurum revoluto probationis anno, videlicet die 23 currentis mensis aprilis 1759, hora sexta post meridiem, nisi ante id tempus vel conventus aut ipse prẹfatẹ professioni contradixissent. Quibus protestationibus supra enunciatus frater Sebastianus Maria Montanari respondit ut infra:
Ego frater Sebastianus Maria Montanari fateor me acceptasse supradictam protestationem et velle sponte ac libere profiteri die et hora supradicta, non habens ullum impedimentum. Ita testor manu propria.
Ego frater Clemens Antoninus Visani pręsens fui predictẹ aceptationi ac protestationi die supra dicta, manu propria.
Ego frater Dominicus Maria Matthievich, lector conventus, presens fui predictae acceptationi ac protestationi, manu propria.
Ego frater Ambrosius Augustinus Maria Carli fui prẹsens et testis predictẹ protestationi et acceptationi, manu propria.
Die 21 aprilis 1759
595. Cum Antonius Lucius, filius Caroli Dominici a Fulgineo, postquam Rome fere octo annis eremiticam vitam duxisset in conventu Sanctẹ Mariẹ Gratiarum prope Portam Angelicam, obtenta postmodum a superioribus licentia, in vicariatu Sanctissimi Rosarii Montis Marii a reverendo patre fratre Alberto Maria Scifoni ibidem prẹside recepit habitum tertiariorum nostri Ordiinis cum expleret etatis suẹ annos viginti novem, menses tres ac dies viginti duos, die 5 aprilis 1753. Cumque in prẹdicto vicariatu commoratus fuisset spatio annnorum circiter quatuor(?) cum dimidio, superiorum iussu translatus ad hunc nostrum conventum Sancti Dominici Fẹsularum, ac demum expleto sexxennio[sic] sui tertiariatus nec non prẹmissis omnibus de iure prẹmittendis, suscepit habitum conversorum ab admodum reverendo patre fratre Iohanne Dominico Piccioli priore huius conventus, incepitque annumm suẹ probationis hac die 21 aprilis 1759, hora sexta cum quadrante post meridiem, sub reverendissimo patre magistro generali Ordinis fratre Ioanne Thoma de Boxadors.
Ita est, frater Ioannes Thomas Bellucci magister novitiorum, manu propria.
|p. 203|
Die 27 aprilis 1759
596. Supradictus frater Sebastianus Maria Montanari, premissa revoluto suẹ probationis anno sua tacita professione, solemnem emisit in manibus admodum reverendi patris fratris Ioannis Dominici Piccioli, prioris huius conventus, cum die 19 huius mensis aprilis in fẹsulea episcopali curia in proprii patris favorem suis bonis omnibus renuntiasset, sub regimine reverendissimi patris fratris Ioannis Thomẹ de Boxadors magistri generalis nostri Ordinis.
Ita est, frater Ioannes Thomas Bellucci magister novitiorum, manu propria.
Die 23 iunii 1759
597. Completis fere sex mensibus post annum probationis novitii simplicis fratris Antonini Mariẹ Orlandi, cui - prout ipse petierat - dilata fuit professio ut exactius ad eandem se parare satageret, ut pagina prẹcedenti 201 exprimitur, hac die admodum reverendus pater frater Ioannes Dominicus Piccioli, huius conventus Sancti Dominici Fesularum prior, denuo vocavit eumdem fratrem Antoninum Mariam Orlandi, cuius examen iam prẹcesserat et adprobatio habita tam a patribus consiliariis quam a conventus capitulo; protestatusque fuit ipsimet novitio coram infrascriptis testibus, prius inquirendo an libere ac sponte - nulla vi ac metu cogente -vellet profiteri, dummodo non aliquo obvolutus foret impedimento ex recensitis ex apostolicis nostrisque constitutionibus, et postmodum ipsimet denunciando quod si libenti animo profiteri statueret, nullo obnoxius impedimento, propriam tacitam professionem se incursurum revolutis suẹ probationis decem et octo mensibus, videlicet die 26 huius mensis iunii 1759, hora septima post meridiem, nisi ante id tempus aut conventus vel ipse prẹfatẹ professioni contradixissent. Quibus protestationibus supra enunciatis frater Antoninus Maria Orlandi respondit ut infra:
Ego frater Antoninus Philippus Maria Orlandi fateor me acceptasse supradictam protestationem, et velle sponte ac libere profiteri die et hora supradicta, non habens ullum impedimentum. Ita testor manu propria.
Ego frater Ioseph Antoninus Bindi fui presens supradictẹ protestationi et acceptationi, manu propria.
Ego frater Dominicus Maria Matthievich, lector conventus, fui prẹsens supradictae protestationi et acceptationi, manu propria.
Ego frater Thomas Vincentius Navoni fui praesens supradictae protestationi et acceptationi, manu propria.
|p. 204|
Die 2 iulii 1759
598. Retroscriptus Antoninus Maria Orlandi, premissa - revolutis propriẹ probationis decem et octo mensibus - sua tacita professione, solemnem emisit in manibus admodum reverendi patris lectoris fratris Dominici Angelici Lazzerini vicarii generalis nostrẹ Congregationis Sancti Marci Florentiẹ, cum antea die 22 elapsi mensis iunii in fẹsulea episcopali curia in favorem proprii patrui domini Antonii Raynerii Orlandi suis omnibus bonis renunciasset, sub regimine reverendissimi patris magistri fratris Ioannis Thomẹ de Boxadors magistri generalis Ordinis nostri.
Ita est, frater Ioannes Thomas Bellucci magister novitiorum, manu propria.
Die 30 septembris 1759
599. Dominicus Maria quondam domini Pauli Mingoni civis bononiensis, annorum sexdecim et trium mensium, et Nicolaus domini Gregorii Antonii Ferri civis itidem bononiensis, susceperunt habitum clericalem nostrẹ religionis hora quinta cum quadrante post meridiem, e manibus admodum reverendi patris vicarii generalis nostrẹ Congregationis patris lectoris fratris Michaeilis Archangeli Scardigli, qui priorem iuvenem vocari deinceps iussit fratrem Dominicum Angelicum, posteriorem vero fratrem Nicolaum Benedictum, qui iam expleverat quindecim annos novemque menses, totius nostri Ordinis prẹside reverendissimo patre magistro generali fratre Ioanne Thoma de Boxadors.
Ita est, frater Ioannes Thomas Bellucci magister novitiorum, manu propria.
Die 3 martii 1760
600. Admodum reverendus pater prior huius conventus Sancti Dominici Fesularum, pater lector frater Norbertus Maria Bianchetti, vocavit fratrem Vincentium Mariam Giunti conversum, cuius probationis annus erat fere expletus et iam premissum fuerat examen et adprobatio eiusdem habita tam a patribus consiliariis quam a capitulo conventus, protestatusque est eidem converso coram infrascriptis testibus prius inquirendo an libere ac sponte vellet profiteri, dummodo nullo obnoxius esset impedimento ex recensitis ab apostolicis nostrisque constitutionibus; et postea ipsimet denunciando quod si vellet libenti animo profiteri nullo impedimento obstrictus, propriam tacitam se professionem incursurum revoluto suẹ probationis anno, videlicet die nona huius mensis martii 1760, hora quinta cum dimidio post meridiem, nisi ante id tempus vel conventus aut ipse pręfatę professioni contradixerint. Quibus protestationibus supradictus frater Vincentius Maria Giunti respondit ut infra:
Io f(ra)[1] Vincenzio Maria Giunti ho accettato la suddetta protesta e confesso di volere liberamente e spontaneamte[sic] fare la professione, non avendo alcuno impedimento, nel giorno e ora suddetta. Mano propia.
Io f(ra) Giuseppe Antonino Bindi fui presente alla suddetta protesta e accettazione, mano propia.
Io f(ra) Domenico Maria Mattievich fui presente alla suddetta protesta e accettazione, mano propria.
Io f(ra) Antonino Manajoli fui presente alla suddetta protesta e accettazione, mano propria.
|p. 205|
Die 13 martii 1760
601. Contrascriptus frater Vincentius Maria Giunti, pręmissa - revoluto propriẹ probationis anno - sua tacita professione, solemnem elicuit in mannibus admodum reverendi patris lectoris fratris Norberti Mariẹ Bianchetti, prioris huius nostri fesulei conventus, sub regimine reverendissimi patris magistri fratris Ioannis Thomẹ de Boxadors magistri generalis nostri Ordinis.
Ita est, frater Ioannes Thomas Bellucci magister novitiorum, manu propria.
Die 18 aprilis 1760
602. Ab admodum reverendo patre priore huius conventus Sancti Dominici Fẹsularum, patre lectore fratre Norberto Maria Bianchetti, vocatus fuit frater Vincentius Dominici conversus, qui probationis annum iam quasi compleverat et iam prẹcesserat examen ac adprobatio eiusdem habita tam a patribus a consiliis quam a conventus capitulo, protestatusque est eidem converso prẹfatus superior, adstantibus infrascriptis testibus, prius inquirens an libere ac sponte profiteri vellet, dummodo nullo ex enumeratis ab apostolicis nostrisque statutis impedimento foret obscritus, et postea ipsimet denuncians quod si libenter profiteri esset paratus nullo impedimento abvolutus, propriam tacitam professionem se incursurum expleto suẹ probationis anno, videlicet die vigesima prima huius mensis aprilis 1760, hora sexta cum quadrante post meridiem, nisi ante id tempus vel conventus aut ipse eidem professioni contradixissent. Quibus protestationibus supradictus conversus frater Vincentius Dominici respondit ut infra:
Io fra Vingenzo Dominici ho accettato la suddetta protesta e confesso di volere liberamente e spontaneamte[sic] fare la profesione, non avendo alacuno[sic] impedimento, nel giorno e ora suddetta. Mano propa(?).
Io f(ra) Antonino Manajoli fui presente alla suddetta protesta e accettazione, mano propria.
Io f(ra) Tommaso Vincenzo Navoni fui presente alla suddetta protesta e accettazione, mano propria.
Io f(ra) Ambrogio Agostino Maria Carli fui presente alla suddetta protesta e accettazione, mano propria.
Die 22 aprilis 1760
603. Suprascriptus frater Vincentius Dominici, expleto suẹ probationis anno, prẹmissa propria tacita professione, solemnem emisit in manibus prẹdicti admodum reverendi patris lectoris fratris Norberti Mariẹ Bianchetti, prioris huius nostri conventus Sancti Dominici Fẹsularum, sub regimine reverendissimi patris magistri fratris Ioannis Thomẹ de Boxadors magistri generalis nostri Ordinis
Ita est, frater Ioannes Thomas Bellucci magister novitiorum, manu propria.
|p. 206|
Die 1 iunii 1760
604. Ferdinandus Antonius Maria, filius domini Marcelli Malpighi civis bononiensis, annorum sexdecim et decem mensium, suscepit habitum nostrẹ religionis hora sexta cum dimidio post meridiem e manibus admodum reverendi patris lectoris fratris Norberti Mariẹ Bianchetti, prioris huius conventus Sancti Dominici Fẹsularum, qui mutato nomine vocatus fuit frater Angelus Philippus[2], totius nostri Ordinis prẹside reverendissimo patre magistro generali fratre Ioanne Thoma de Boxadors.
Ita est, frater Ioannes Thomas Bellucci magister novitiorum, manu propria.
Die 21 septembris 1760
605. Iustus Felix, filius quondam domini Ioannis Dominici Martellini civis pisciensis, ẹtatis annorum septendecim ac octo mensium, recepit habitum nostrẹ dominicanẹ religionis hora quinta cum dimidio post meridiem ab admodum reverendo patre lectore fratre Norberto Maria Bianchetti, huius conventus Sancti Dominici Fesularum priore, quem in posterum mutato nomine vocari iussit frater Cyprianus Maria, sub regimine reverendissimi patris magistri fratris Ioannis Thomẹ de Boxadors totius nostri Ordinis generalis magistri.
Ita est, frater Ioannes Thomas Bellucci magister novitiorum, manu propria.
Die 26 septembris 1760
606. Admodum reverendus pater lector frater Norbertus Maria Bianchetti, prior huius conventus Sancti Dominici Fẹsularum, vocavit fratrem Dominicum Angelicum Mingoni et fratrem Nicolaum Benedictum Ferri novitios simplices, quorum probationis annus proxime erat complendus, iamque prẹmissum fuerat examen necnon adprobatio eorumdem habita tam a patribus consiliariis quam a conventus capitulo; protestatusque fuit eisdem novitiis, coram infrascriptis testibus, prius inquiredo an libere ac sponte vellent profiteri dummodo nullis forent obstricti impedimentis ex recensitis ab apostolicis nostrisque constitutionibus, ac postmodum ipsismet denunciando quod si libenti animo vellent profiteri nullo impedimento obnoxii, propriam tacitam professionem se incursuros revoluto ac expleto probationis anno, videlicet die trigesimo currentis mensis septembris 1760, hora quinta cum dimidio post meridiem, nisi ante id tempus aut conventus vel ipsi prefatẹ professioni contradixissent. Quibus protestationibus superius enunciatis frater Dominicus Angelicus et frater Nicolaus Benedictus responderunt ut infra:
Ego frater Dominicus Angelicus Mingoni fateor me acceptasse supradictam protestationem et velle sponte ac libere profiteri die et hora supradicta, non habens ullum impedimentum. Ita testor manu propria.
Ego frater Nicolaus Benedictus Ferri fateor me acceptasse supradictam protestationem et velle sponte et libere profiteri die et hora supradicta, non habens ullum impedimentum. Ita testor manu propria.
Ego frater Dominicus Maria Matthievich fui prẹsens supradictẹ protestationi et acceptationi, manu propria.
|p. 207|
Ego frater Thommas Andreas Diab fui prẹsens supradictẹ protestationi et acceptationi, manu propria.
Ego frater Ambrosius Augustinus Maria Carli fui praesens supradictẹ protestationi et acceptationi, manu propria.
Die 2 octobris 1760
607. Supradicti fratres Dominicus Angelicus Mingoni et Nicolaus Benedictus Ferri, completo eorum probationis anno, prẹmissa tacita professione, solemnem emiserunt in manibus admodum reverendi patris lectoris fratris Norberti Mariẹ Bianchetti, prioris huius conventus Sancti Dominici Fẹsularum, cum antea - die vigesima proxime elapsi mensis septembris - uterque, nimirum primo in proprii fratris, posterior vero in sui genitoris favorem, hẹrẹditariis bonis renunciasset, sub regimine reverendissimi patris magistri fratris Ioannis Thomẹ de Boxadors magistri generalis totius nostri Ordinis.
Ita est, frater Ioannes Thomas Bellucci magister novitiorum, manu propria.
Die 27 maii 1761
608. Ab admodum reverendo patre lectore fratre Norberto Maria Bianchetti, priore huius conventus Sancti Dominici Fesularum, vocatus fuit frater Angelus Philippus Malpighi novitius simplex, cuius probationis annus prope erat complendus, iamque premissum fuerat examen et adprobatio eiusdem habita tam a patribus a consiliis quam a capitulo conventus; protestatusque fuit eidem novitio prẹfatus superior coram infrascriptis testibus prius inquirendo an libere ac sponte vellet professionem emittere, dummodo nullis impedimentis extaret(?) obstrictus ex enunciatis ab apostolicis nostrisque statutis; ac postmodum ipsimet denunciando quod si libenti animo vellet profiteri, nullo - ut supra - impedimento obnoxius, propriam tacitam professionem se incursurum completo probationis anno, videlicet die prima iunii 1761, hora sexta cum dimidio post meridiem, nisi ante id tempus conventus aut ipse prẹdictẹ professioni contradixissent. Quibus protestationibus idem novitius respondit ut infra:
Ego frater Angelus Philippus Malpighi fateor me acceptasse supradictam protestationem et velle sponte ac libere prophiteri die et hora supradicta, nullum habens impedimentum. Ita testor manu propria.
Ego frater Ioseph Antoninus Bindi fui presens supradictẹ protestationi et acceptationi, manu propria.
Ego frater Dominicus Maria Mathievich fui presens supradictae protestationi et acceptationi, manu propria.
Ego frater Thomas Bettini fui praesens supradictae protestationi et acceptationi, manu propria.
[1] Io f. nell'orginale; e si rimane perplessi nell'interpretare Io fra oppure Io frate, visto i varianti ricorsi quando scritto in extenso.
[2] qui mutato nomine vocatus fuit frater Angelus Philippus: aggiunto in parte a fine testo e in parte in margine sinistro con segni di richiamo.