|29v|
206. Frater Petrus Iohannis Barbus, natione ianuensis. Iuvenis ad virtutes et scientiam valde dispositus, fuitque optime indolis et parentele et ut fertur nobilis. Et vere sic erat ut omnibus videbatur. Erat enim modestus, humilis et patiens nec non et summe hobediens, et quia sepe sep?? [= seipsum?] confitebatur devotus exstitit. Fuit hic in conventu Senarum per duos annos studens, et ab omnibus diligebatur. Heu pro dolor!, quia dum instaret capitulum generale quod tunc actualiter hic in conventu celebrabatur, atrocissima peste percussus die vicesima augusti 1462 suum spiritum redidit Creatori, non sine omnium luctu, lacrimis et merore. Sepultusque est in sepultura antiqua fratrum in capella Sancti Ambrosii. Cuius anima a Deo benedicatur et in pace requiescat sempiterna, amen.
207. Reverendus sacre theologie magister Albertus de Ianua, qui pro negotiis ordinis çelans ad capitulum generale hic se transtulit, et dum pertractarentur facte ordinis et de novo generali fiendo per??aretur inguinaria peste percussus in tempore sue floride iuventutis die vicesima quinta augusti 1462 migravit de hoc seculo et ad supernam patriam evolavit, sepultusque est cum aliis. Requiescat in pace.
208. Egregius sacre theologie magister Petrus de Pisis. In pueritia sua relligionem fratrum Predicatorum concupivit, et suam voluntatem et desiderium dum habitum recepi adimplevit. Fuit enim studens in conventu patavino et in eo valde profecit. Demum promotus fuit in conventu florentino et ibidem cum honore et gloria insignia magistralia recepit. Fuit enim optimus predicator et conversationis dulcissime. In agibilibus providus et gratiosus exstitit. Et propter hoc dominus pientinus suum vicarium instituit. Heu pro dolor!, tempore sue iuventutis in plebe de Salto inguinaria peste percussus in die Angelorum con angelis de hac miserie valle ad celum evolavit. Sepultusque est ibidem in die sui devotissimi doctoris Ieronimi 1462. Requiescat in pace.
■ dominus pientinus = vescovo di Pienza (già Corsignano). Episcopato eretto nel 1463, primo vescovo (23.VI.1463) Iohannes de Cinuchis, ep. Clusisnus, si legge in HC II, 216.
■ in die... = 30 sett., festa di san Girolamo.
|30r|
209. Frater Gherardus conversus de Alamania. Qui fuit optime conversationis et fratribus omnibus obsequiosus, et maxime infirmis. Stetit in Ytalia in conventibus quam plurimis per annos multos, et presertim hic in conventu nostro Senarum vitam per longa tempora duxit. Erat nobiscum quasi unus ex nostris et ab omnibus dilectissimus extitit. Non minus a civibus et mulieribus amabilem se exibuit, et ob hoc ab omnibus diligebatur. Decidit in infirmitatem amarissimam et longe penosam, et nichil minus patienter eam substinuit. Et susceptis sacramentis omnibus ecclesie, die 22a iunii 1465 spiritum redidit suo Creatori et die 23a cum patribus et fratribus sepultus fuit. Requiescat in pace.
210. Frater Vincentius Iohannis fornarii. Mortuus est de peste die xvja augusti 1465. Benedicatur a Deo. Novitius enim erat.
211. Frater Lucas Antonii, novitius, die xxia eiusdem mensis percussus ferocissima peste ex has luce migravit 1465.
212. Dilectus et amabilis adolescens frater Raphael Iohannis Marrutii. Bone indolis et parentele, quinto decimo etatis sue anno, devotione virginis Katerine tractus ordinen ingressus est. Ad literas dispositus et ad predicandum aptusque erat. Dulcis, affabilis et cum om<n>ibus domesticis erat. Conventus autem et cives magnalia de eo sperabant. Heu pro dolor!, quia in flore sue adolescentie idest in decimo octavo vite sue anno atrocissime peste percussus est. Postulatis ab ipso ecclesie sacramentis et cum lacrimis et devotione suceptis, veniam patribus et fratribus petens, die xx septembris 1465 spiritum suo redidit Creatori. Mors ipsius et de hac vita discessus non solum patribus et fratribus molestus fuit sed fere tota civitas utriusque sexus condoluit, nec non et religiosi huius alme civitatis eius mortem deplorarunt. Sepultus est eadem die cum patribus et fratribus iuxta figuram sancti Ieronimi. Requiescat feliciter in pace, amen.
|30v|
213. Frater Thomas Iohannis della Roccha Tetheria, qui erat rector et gubernator hospitii Sancti Quirici, obiit die < . . . > 1467 et sepultus est ibidem in conventu fratrum Minorum. Requiescat in pace.
■ Cf. RD Tuscia II, p. 188 n° 2951, p. 395a: Rocca Tederighi (dioc. Grosseto).
■ San Quirico d’Orcia (pr. Siena). Hospitium in burgo Santi Quirici i.Nosenna: ASS, PRE, SD 17.VI.1280, ecc. RD Tuscia II, 401a, 396b S. Chierco, 400-401, 395b: in Rosenna, in Nosenna: sotto questo toponimo appare in RD Tuscia, dioc. Arezzo! = poi detto San Quirico d’Orcia. San Quirico: Cr Si n° 134. Giovanni Villani VII, 6, 14: San Chirico a Rosenna. Verde, SF IV/3, 1037: San Chirico. Stopani, Guida ai percorsi 39: «uno dei principali punti di tappa del percorso meridionale della via Francigena in Toscana». Slittamento grafo-fonetico a de Sancto Clericho; MOPH XX, 401b.
214. Frater Thomas Clementis. Qui multum insudavit in scribendo et aliis laudabilibus exercitiis ut aliquid boni dimicteret ordini et fratribus commorantibus in suo nativo conventu. Scripxit quam plurima missalia et alia opera et Lactantium pluries, de quibus et conventus recepit plures pecunias. Habuit et conventus de labore suo unam abotecham in platea Sancti Christofori, de cuius pensione [pessione cod.] annuantim [sic] habet conventus octo florenos. Dum autem esset in castro Asciani cecidit in infirmitate, et tandem susceptis sacramentis ecclesie devotissime ex hac luce migravit. Cuius corpus delatum est hic in conventu Senarum et cum patribus iacet humatum. Requiescat in pace. Anno Domini millesimo quatricentissimo [sic] sexagiesimo octavo et die 6a iunii.
215. Frater Petrus Iohannis, alias Barlectarius. Civis senensis et pater huius conventus senensis. Obiit die 15 decembris 1469 et sepultus est cum patribus et fratribus suis.
■ AFP 29 (1959) 119 § 50, 141.
216. Frater Petrus Dominici de Senis. Obiit devotissime sacramentis ecclesie susceptis die 16 octobris 1471, et cum patribus et fratribus suis iacet humatus. Requiescat in pace.
|31r|
217. Venerabilis pater et vir religiosus frater Franciscus Fatii. Predicator optimus. Qui in pluribus conventibus huius provincie Romane nec non et Sancti Dominici predicavit et lettor fuit. Prioravit hic in conventu suo nativo senensi bis, et predicavit. Corum die noctuque continue visitavit. Decidit in infirmitate, et susceptis devotissime sacramentis ecclesie die 14 decembris ex hac luce migravit 1470. Et sepultus est cum patribus et fratribus suis. Requiescat in pace.
218. Reverendus pater ac optimus religiosus sacreque theologie prophessor famosusque predicator frater Nicolaus Petri de Senis. Hic quasi toto tempore ex quo fuit sacerdos valde infirmus fuit in podagris, quibus totum suum corpus quasi extintum erat. Qui bone vite vir et religionis çelator existens, propter que non immerito ter prior huius conventus extitit. Hic su<s>ceptis humiliter et devote eclesiasticis sacramentis, die vigesima agusti <1471> decessit. Sepultus est cum fratribus. Requiescat in pace.
■ Col n° 218 subentra mano di altro cronista. In cima alla biografia a metà rigo è scritto l'anno "1471", ripetuto al margine sinistro.
219. Reverendus pater magister Bartolomeus Mathei de Reate. Bonus predicator et doctor in theologia. Hic quasi annis triginta Senis moratus est et pro fratre senensi habebatur. Fuitque huius conventus prior ac in conventu quamplura bona fecit. Obiit autem die vigesima sexta agusti. Apositus est cum patribus, et corpus eius cum aliis fratribus humatum fuit. 1471.