precedente successiva

ASMN  I.C.102 A 77r Sanctificamini (resp. in vig. Nativ. Dni)Cronica fratrum Sancti Dominici in Camporegio de Senis,
Siena, Bibl. comunale B.VII.4

|31v|

220. Frater Gratiadeus novitius, de Senis. Obiit die 14 agusti <1473>. Requiescit in sepulcro fratrum.

221. Frater Bartolomeus Corsini de Senis. Conventui nostro valde utilis. Infirmatus est in civitate Grosseti et Senis deportatus, et hic per tres menses cum dimidio languens a nullo medicorum curari potuit. Tandem die 26 ottobris 1473 extremum claudens diem, sepultus fuit die eadem in eclesia in sepulcro fratrum. Requiescat in pace, amen.


■ ASMN I.A.8, p. 107 (luglio 1702) «Grosseto maremma di Siena».


222. Frater Nicolaus Iohannis de Senis. A pueritia in ordine educatus e habitus su<s>cepit et usque ad quinquagesimum primum annum in ordine honestissime vixit. Sacrisque literis ornatus fuit. Bonus cantor extitit et artem perotime novit. Predicator generalis, subprior atque vicarius conventus fuit. Ab omnibus propter suam humilitam [sic] diletus. De<ci>ditque in infirmitatem per annum, et sacramentis ecclesie omnibus devotissime suscepit, astantibus autem patribus et fratribus animam suam Domino conmendavit. Die autem 22 aprelis [sic] 1474 sepultus est in eclesia in sepulcro fratrum. Amen.

223. Reverendus pater frater Petrus Batiste de Montichello. Fuit bonus religiosus, affetuosissimus sui ordinis. Fuit conpetentis literature. Fuit multum çelans conventus, et ordini in onorem et singhularem dileçionem. Stetit autem multo tempore in infirmitate, et semper patienter portavit. Su<s>cepit [= Susceptis] autem sacramentis eclesie devotissime, astantibus autem fratribus emisit spiritum. Sepultus est in sepulcro fratrum suorum prope canpanas, amen. Mortus est autem die 22 februarii anno Domini 1474.


22.II.1474/5 (precede anno senese 1474, segue corrispondente anno dello stile comune, come qui vuole l'intreccio col n° precedente e susseguente).


|32r|

224. Frater Mathyas de Pontignano, comitatus senensis oppido. Iuvenis devotus et facetus non brevi quadam egritudine corporis laborans, devotissime munitus sacramentis eclesie, dyaconus 19m fere annum agens, nexu carnis solutus luteo, Patrem in celesti curia petiit dominicum. 1475.

225.  Dominus < .  .   . > episcopus


Biografia solo avviata dal precendente copista (con n° 225 segue altra mano), con notevole spazio (quasi un quarto della carta) dopo episcopus lasciato in bianco (o forse eraso?).


226. Sacrarum fidelis literarum interpres, egenorum pater, merentium consolator, confessor gratissimus, reverendusque  ..  magister Marianus Francisci  Senensis. Cum ottuagesimum fere sue etatis annum attigisset, in eum pro dolor! langorem incidit quam greci ka?? vocant. Medici vero corporali cura desperatus celestis quamtocius remedia quotidianis confessionibus repetebat. Statuto quod ab eclesia ordine sacramentis se reliq?s devotissime muniendo. Nec mirum profecto istunc ipsum novissime suo tanto opere eniti principio cuius semper vita incessanter orando quotidie undeties milies dominicam orationem annis singulis repetendo (...).

Senis namque honestis ex Maçonum progenie ortus parentibus tanta corporis animique virtute pollebat ut divus Bernardinus, quo de ceteris sileam, ad Minorum suum ordinem trahere conaretur. At cuiusdam medici comes ut mos est aromatarus ornitam? nostra Comporegii claustra revisitans allectus cuiusdam religiosi integerrimi publicis sermonibus Predicatorum ordinem s??t annum agens sextum decimum. Quo peracto divinoque offitio diligenter institutus novitiorumque preceptoris ferula liberatus, mox Florentiam pergit capescendi gratia facilius extra patriam(?) liberales artes veterum philosophorum ductus exemplo; ibique non paucos floride sue iuventutis annos con??t sub fratris Benedicti Dominici strictiore(?) patris optimi disciplina. Proinde Senas rediit ad missarum nova solempnia celebranda. Hincque perusina gypnasia peragravit, cuius in speculativis quam moralibus non multo post tempore probitatem ?? equitatem fratres perusini domestica experti consuetudine. Quem primo in studii officialem receperat, tum r??tus conventus fidelem ministrum constituit.

Senenses vero laboriosos sue plantule fructus atque industriam aspirantes, litteris nuntiis eundem satagunt in patriam relegare, formatumque iam baccellarium eligunt in priorem. Tanta siquidem, ne dum in provincia et religione verum etiam extra, prudentis sui regiminis fama percrevit ut senenses clarissime nostre rei publice cives magnifici comunis erarii hunc in seculo camerarium publicum habere contendant, ipsum ?? nunc vicarium, modo in capitulis iudicem diffinitorum, predicatorem generalem, monialium corectorem, bighinarum preceptorem, colendum sacre theologie mgistrum, famosissimum confessorem, priorem denique ?? semel preficiat. Bis nempe variis interiectis annorum circulis et camerarii in seculo et prioratus simul in claustro summa est cum laude functus officiis.

Taceo ?? brevitate quot utrisque sexus ad habitum ordinis introduxerit. Multorum doctorum ac equitum nobiliumque matrona? ?? ..... ... .. percussus anno domini 1476 feria sexta, hora eadem, vigesima septembris ... migravit |32v| ad Dominum, contentus inter rectos habitare cum vultu suo. Sequenti vero mane apud aram Sancti Thome debitis celebratis exequiis in eclesia sepultus cum fratribus relinquens nos sodales eius tristes atque mestissimos. E quibus ipse miseram iniquam ve fortunam nostram hisce inconcinis elegis solandam atque verius deplorandam putavi, scilicet:

Sic lacrimas haurire cogor eliconio fonte

Iam circum solitus capere musa flores

Mariani dum gesta nostri quam incliti patris

Ordiri statuo, formam censere mores

Non maior David statura nec minor Ulixe

Animo tanto fuit, ausus tecta prior

Novi cepta dudum templi fastigia sequi

Grandia mox idem organa fundi tentat

Efferunt queque sibi nunc officine conventus

Legarit propria reliqui prece sua.

Ideo tam pii ope iam orbata magistri

Elegos heu mecum modo inire debent

Tum menia diurni thoge tum organa aug??

(...).

 


† 20.IX.1476 80enne (di fatto nel 1476 - Pasqua 14 aprile - il 20 settembre cadeva di venerdì=feria sexta); nato dunque nel 1396/97; sedicenne entra nell'ordine (= 1412/13). Biografia a scrittura libraria, con inchiostro in parte evanito, specie nella seconda metà della carta, e d'incerta lettura.  Piana, La facoltà.

Benedetto di Domenico (dei Lenzi) da Firenze, OP 1373, † 1.IV.1453 (Cr SMN n° 654).

Tra questo decesso (1476) e il susseguente (1490 ), oltre al cambio di mano c'è forse un vuoto documentario nella cronaca?


 227.  1490 die 26 iulii

Frater Bartolommeus Fabiani de Senis, obiit devotisime. Qui fuit religiosus probus et pro conventu valde utilis. Cuius anima in pace quiescat.

228. Frater Lucas, iuvenis. Obiit 2 februarii. Cuius anima in pace requiescat.


 † 2.II.1490/1.


|33r|

229. Frater Seraphinus, novitius optime indolis et discreptionis. Fere decimo etatis sue anno devotissime ac si senex esset, 10a die iulii 1492 interiit. Sepultus est in tumulo fratrum.

1496

230. Frater Bernardinus Dominici de Senis, pater optimus. Obiit devotissime die 28 martii. Cuius anima in pace quiescat.

231. Frater Mattias, novitius. Obiit die 24 mensis aprelis.

232. Frater Raimundus, novitius. Obiit die 25 madii.

233. Frater Bonaiunta Petri. Pater antiqus et de domo nobili de Bonaiuntis. Obbiit [sic] die 5, idest in die patris Dominici, mensis agusti. Cuius anima in pace requiescat.


5 ag. (nonis augusti) festa liturgica di san Domenico († 6.VIII.1221; 6 ag. era occupato da san Sisto), canonizz. luglio 1234 (MOPH XVI, 193-94); nel 1558 festa trasferita al 4 ag., pridie nonas augusti (MOPH XVI, 194n; Bonniwell 291-95); all'8 ag. dalla riforma 1969. Cf. n° 349.


1497 [in marg. sin.]

234.  Magister frater Leonardus de Calitiano, sacre theologie prophessor. Qui multa bona conventui nostro dimisit. Obiit die 22 mensis iunii. Cuius anima in pace requiescat.


de Calitiano: RD Tuscia II, 212 n° 3246 (Eccl. de Calitiano, in dioc. di Volterra), 357a (Calicciano, Caliciano).


precedente successiva