⌂ |
Chronica conventus Sancti Marci de Florentia OP ■ Firenze, Bibl. Laurenziana, S. Marco 370 ■ |
||
|
|
|f. 2r| Chronica conventus Sancti Marci de Florentia or(dinis) P(rędicatorum)
|f. 2v| <Prologus>. In presenti libro, qui dicitur liber cronice conventus Sancti Marci de Florentia ordinis Praedicatorum, quatuor ordinate conscribentur.
Primo videlicet loco pertinentia ad conventum quae sunt memoria digna.
Secundo priores qui in hoc conventu pro tempore successive preerunt.
Tertio fratres qui nostre religionis habitum suscipientes vitam regularem profitebuntur, qui et dicuntur filii huius conventus.
Quarto omnes predicti fratres professi et filii huius conventus qui tam in hoc conventu quam in aliis ex hac vita migrabunt.
Et nota quod hic liber cronice renovatus est de consensu reverendi vicarii generalis fratris Iacobi de Sicilia et patris prioris conventus fratris Sanctis de Luca anno Domini 1505, et de veteri libro multa in hoc novo conscripta sunt.
|4r|
MARIA - IESUS - MARCUS
Annalia conventus
Sancti Marci de Florentia almi Paedicatorum ordinis ab illius receptione, ab anno videlicet Mmoccccmoxxxvto, per tempora sibI iugIter succedentia, recuperata exconfusa vetustate anno incarnationis dominicę mdixo.
<A>d honorem omnipotentis Dei, Patris et Filii et Spiritus sancti, virginis Marię matris eius, almique patriarchę nostri P(rę)dicatorum ordinis divi Dominici, necnon gloriosi evangelistae Marci patroni ipsius ecclesię et conventus. Hic inferius scribentur de tempore in tempus pertinentia ad ipsam ecclesiam et conventum Sancti Marci: quomodo videlicet ecclesia ipsa et conventus collatus fuerit a sede apostolica ordini P(rę)dicatorum, augustae quoque tam ecclesię quam conventus structurę et earum autores, bona denique mobilia et immobilia ad utrumque spectantia recepta et in futurum recipienda, legata notabilia quę pro tempore fient dicto conventui cum eorum alienationibus quę fieri continget. Secundo loco annotabuntur ordinate priores huius conventus qui pro tempore futuri sunt, et quae memoratu dignas sub illis evenient. Tertio describentur receptorum fratrum professiones, quo videlicet tempore et cui quisque professus fuerit. Postremo fratrum obitus degentium in hoc conventu.
■ <A>d honorem omnipotentis Dei...: le prime sei righe dell'originale sono rientrate, e lasciano a sinistra spazio per una progettata miniatura, poi non realizzata; spazio dunque rimasto in bianco. La miniatura che qui vedi, è solo una mia... libertà editoriale!
■ R. Morçay, La cronaca del Convento fiorentino di San Marco, «Arch. storico italiano» 71 (1913) 1-29 (= ff. 4r-10v). cart. FI / S. Marco.
<1435>. In primis notum sit omnibus quod anno incarnationis dominicę Mmo.ccccmo.xxxvto, residentibus fratribus Sancti Dominici de Fesulis, existente priore in dicto conventu fratre Cypriano de Florentia, de communi concilio fratrum, ad hoc etiam sollicitantibus pluribus civibus amicis eorum, visum est eis utile et valde necessarium procurare aliquam habitationem seu conventum in civitate, quo melius inde provideri posset intirmitatibus et fratrum necessitatibus, ac etiam et in primis commodius proximorum saluti vacare.
Et cum tam per fratres quam cives tractaretur de habendo conventu Sancti Marci, ac domino papae videlicet Eugenio iiijto fuisset expositum, commissa demum visitatione dicti monasterii Sancti Marci, quod minus bonę famae erat, dominis episcopis ariminensi et recanatensi, et postea - loco recanatensis - domino Iohanni de Mella, hispano, post plures menses, facta visitatione, domino nostro Eugenio papae retulerunt predictos fratres praedicti monasterii se bene habere in divinis offtiis et populum contentari quod dimisi sint in pace remanere in monasterio suo etc.
<F>rustrati igitur fratres nostri spe sua, quesierunt alium habere locum in civitate; quibus oblata fuit ecclesia Sancti Gaeorgii ultra Arnum per parrochianos ipsius ecclesię. At quia dicta ecclesia Sancti Gaeorgii |4v| erat unita cum quadam ecclesia quae dicitur Sancti Andreae de Musciano, et utramque tenebat dominus Thomas filius domini Iohannis de Castellanis, dominus noster Eugenius papa - volens in hoc nobis et parrochianis complacere, videlicet concedendo nobis dictam ecclesiam - dissolvit et annullavit dictam unionem factam ecelesię Sancti Gaeorgii cum ecclesia Sancti Andreę de Musciano, ac ipsam ecclesiam Sancti Gaeorgii cum possessionibus suis nobis libere concessit, uniendo tamen ipsam ecclesiam Sancti Gaeorgii cum ecclesia Sancti Dominici de Fesulis, ut patet per bullam apostolicam plumbatam quae incipit: «Ad ecclesiarum et ecclesiasticorum locorum quorumlibet statum salubrem et prospere dirigendum.
Percepimus autem possessionem ecclesię Sancti Gaeorgii anno incarnationis dominicę Mmo.ccccmo.xxxv.to, xiij° kalendas iulii; ibique habitavimus et officiavimus usque ad sequentem mensem immediate ianuarii circa finem, aedificatis ibidem aliquibus cellis.
Exinde procurantibus civibus, et precipue magnificis viris Cosma et Laurentio, germanis, filiis quondam Iohannis Medices, sine quibus facta minus fuisset permutatio de ecclesia in ecclesiam, ut videlicet fratres Praedicatores qui erant in ecclesia Sancti Gaeorgii obtinerent et libere possiderent ecclesiam Sancti Marci; et monachi Montis Fani qui Sylvestrini dicuntur, qui habitabant in ecclesia et conventu Sancti Marci, transferrentur et loco sui conventus reciperent ecclesiam Sancti Gaeorgii in habitationem et possessionem, postulante hoc dom(ini)o civitatis Florentinae ob intuitum et contemplationem praedictorum Cosmę et Laurentii de Medicis. Idem dominus noster Eugenius iiijtus commisit dictam translationem fiendam reverendis dominis episcopis tarantasiensi, trivisino et parentino; qui totum executioni mandarunt cum omni diligentia, ut patet per bullam ipsorum quae incipit: «Revenendo in Christo patri domino archiepiscopo florentino pro tempore eiusque in temporalibus et piritualibus vicario».
Sicque missi sumus in posessionem ecclesię Sancti Marci ab ipsis episcopis ex parte papae, et a mazeriis palatii excelsi dominii florentini. Illisque monachis sylvestrinis fuit demandatum a dictis episcopis ex parte papae ut transferrent se in ecclesiam Sancti Gęorgii, illamque acciperent in possessionem; cum hac tamen conditione ut omnia immobilia ecclesię Sancti Marci devolverentur ad dictos sylvestrinos monachos, conferentes se ad habitandum in prefatam ecclesiam Sancti Gaeorgii; insuper et possessiones ipsius ecclesię Sancti Gęorgii retinerent. Verum, de bonis immobilibus ecclesię Sancti Marci exceptuata sunt: campus qui est contiguus orto Sancti Marci, et quaedam domunculę existentes in via iuxta ecclesiam ipsam Sancti Marci, et bona dimissa ipsi ecclesię Sancti Marci et pro orto ampliando et honestate religionis conservanda. Quas domunculas totaliter destruxerunt, et campum muraverunt pro orto.
Et quia ecclesia Sancti Gaeorgii unita erat cum ecclesia Sancti Dominici de Fesulis, ideo oportuit facere dissolutionem dictę unionis, et sic facta est per ipsum dominum nostrum. Et ipsa ecclesia Sancti Marci nobis collata, unita est cum ecclesia Sancti Dominici de Fesulis, ut patet per bullam apostolicam, ita quod utraque ecclesia pro uno conventu reputatur et per unum priorem regi debet. Primus autem prior in utraque fuit frater Cyprianus praedictus.
|5r| Et sciendum quod fratres nostri simpliciter paruerunt mandato summi pontificis, transferendo se de ecclesia Sancti Georgii ad conventum Sancti Marci. Sed monachorum sylvestrinorum - qui habitabant in Sancto Marco - vicarius generalis, dictus magister Stephanus, non acquiescens dictę sententię appellavit ad concilium Basiliense. Ad quod etiam accedens et dictam causam ibi prosequens, exauditus non fuit, quia iudicatum fuit - ab iis quibus commissum fuit negotium - rite et canonice dictam translationem fuisse factam. Verum, qui prior factus fuerat in Sancto Marco domnus Iohachinus, olim monachus niger, sed eodem anno mutato habitu factus est frater et prior dicte ecclesiae de voluntate et consensu generalis et fratrum dicti conventus Sancti Marci, is igitur accessit ad ecclesiam Sancti Georgii et possessionem accepit; et tandem bullam obtinuit dictę ecclesię nomine suo et non dictorum sylvestrinorum.
Notandum est quod dicta translatio seu permutatio facta a domino nostro fuit cum hac conditione, videlicet ut pertinentia ad ornatum ecclesię seu sacristiae ipsis ecclesiis remanerent, videlicet ornamenta et alia bona mobilia in ecclesia Sancti Gaeorgii in ea remanerent, et ornamenta et alia mobilia in Sancto Marco in eo similiter remanerent, nec per recedentes monachos asportarentur. Cui domini nostri ordinationi, fratres nostri Predicatores paruerunt simpliciter, nihil de bonis mobilibus Sancti Gaeorgii asportantes. At monachi sylvestrini omnia fere de dicto conventu et sacristia Sancti Marci asportaverunt - paramenta, libros et huiusmodi supelectilem - reponentes in conventu ordinis Servorum; qui servitę satis egerunt pro dictis sylvestrinis ne de Sancto Marco amoveretur.
Et sic quando fratres nostri Predicatores ingressi sunt conventui Sancti Marci, nil quasi invenerunt in ornamentis et supellectilibus. Sed postea in processu temporis, diversis vicibus restituta sunt eis ornamenta sacristię et ecclesię, quibusdam tamen demptis. Et licet in exemplari sit inventarium omnium que restituta fuerunt, hic tamen non magni fecimus(?) illud tamen scribere, eo quod nil aut parum supersit eorum que in inventario continentur; erat enim suppelectile attritum nimis vetustate et nullius fere valoris.
De quibus bonis recuperatis, hoc ad praesens ex vetere exemplari summamus quod anno Domini M.ccccmoxlvjmo [sic], existente priore fratre Nicolao Iohannis de Florentia, alias de Carmignano, recuperati sunt duo calices argentei cum argenteis patenis; quorum unus armis seu insigne aurifici, alter de Guidottis insignitus erat. Item thuribulum unum argenteum cum catenulis aereis sine navicula. Item pluviale unum sericum rubeum, vetustate attritum. Tobalie duę sericę pro pulpitello collectarum perveteres, una rubea, altera iacynthina. Qu(ae) omnia recuperavit supradictus prior a quodam monacho seu abbate nomine Petro, commorante in oppido Montelupo, quae ipse pignus receperat a sylvestrinis pro florenis octuaginta.
Sciendum iterum quod fratres nostri habitaverunt in dicto conventu Sancti Marci annis fere duobus antequam quicquam aedificaretur seu repararetur in eo. Dormiebantque in cellulis semirutis, et in nonnullis etiam ligneis rusticano more confectis, quousque de sufficienti habitatione provisum est. Et ex vetustissima ruina fratres, necessitates complures perpessi, infirmati graviter sunt: ea erat humiditas domus. Defossus enim erat conventus ita ut a parilitate c??unis [= communis?] soli per tria brachia descenderetur in eum. |5v| Maximam enim et pene incredibilem ruinam minabatur conventus omnis, preter ecclesiam, que bonis parietibus tectum pro magna parte reparatum sustentabat; et preter refectorii testitudines, que firmissimis superaediflcatę parietibus ad hanc diem integre perdurant.
<1437>. Anno autem Domini Mccccxxxvijmo aedificatum fuit medium dormitorium, in quo xx cellulę sunt dispositę; cui suppositum fuit novum tectum, antiquis parietibus lateralibus subiacentibus, sub quo relevatum fuit apposita materia refectorium ipsum, ac novis mensis et sedilibus exornatum, magnificis viris Cosma et Laurentio Mediceis autoribus.
Creditur namque quod praedicti fratres Cosmas et Laurentius supersederint ab inceptione reparationis conventus propter litigium quod moverat antedictus magister Stephanus, vicarius generalis sylvestrinorum, in concilio Basiliensi, ut scilicet rei finem inspicerent. Nam fratres predicti, scilicet Predicatores, cum citati fuissent in concilium, per syndicos et procuratores comparuerunt; qui videlicet tunc ab eis electi fuerunt reverendus pater magister Iohannes de Turre Cremata, ordinis nostri et tunc in romana curia magister sacri palatii, qui in concilio erat ex parte summi pontificis Eugenii iiijti, qui postmodum a predicto summo pontifice in numerum sanctę romanę ecclesię cardinalium bene merito relatus, Sancti Sixti titulo donatus fuit; et Bartholomeus < . . . > de Martellis civis florentinus, qui et ipse tunc in concilio erat, agens campsoria negotia Cosmę et Laurentii fratrum dictorum. At ubi determinatum fuit in fratrum nostrorum favorem, prefatus Cosmas et Laurentius prompto et alacri animo structuram huius conventus muniticentissimam inceperunt.
<1438>. Anno igitur Domini Mccccxxxviij, quidam civis florentinus qui dicebatur Mariottus . . de Banchis, qui solum secundum scripturas quas ostendebat, habebat ius capellę maioris sive tribunę, quod sibi ablatum fuerat a fratribus sylvestrinis et datum cuidam civi florentino, nomine Angelo Ghezi della Casa, recuperavit multis expensis in iudicio, renuntiavit omni iuri suo quod haberet in dicta tribuna seu capella maiori et donavit capitulo seu conventui Sancti Marci, existente priore supradicto fratre Cypriano, intuito pietatis libere sponte et gratis, ut ampliari possit in aedificiis; prout de hoc confectum est publicum instrumentum per manus cuiusdam ser Iohannis . . de Colle, notarii fiorentini.
Praedictum autem capitulum et conventus tunc dictam cappellam obtulerunt, et donaverunt libere predictis civibus Cosmae et Laurentio germanis, qui recognoscentes liberalitatem dicti Mariotti gratis sibi obtulerunt et donaverunt ducatos aureos quingentos. Et sic ceperunt reparare et reaedificare dictam tribunam, in qua collocaverunt chorum novum cum pulpitis et armariis oportunis, ubi ex tunc fratres semper dixerunt officium divinum diurnum pariter et nocturnum. Feceruntque dictam tribunam augmentari ita ut altera tribuna predictę minor copularetur, ubi fabricatum est altare maius, totum de lapidibus sectis ac politis.
|6r| Tempore illo, fratre Cypriano existente adhuc priore, tabula altaris maioris - que magna et pulchra erat, ornata multis figuris ac valoris ducatorum ducentorum vel circa - donata fuit a fratribus conventui Cortonii ordinis nostri, operante ad hoc precipue fratre Cypriano antedicto; cui fecit apponere arma seu insignia medicea et dictorum Medicorum nomina; necdum perfecta erat tabula quae nunc est super dictum altare majus.
<1439>. Anno igitur Domini Mccccxxxviiijmo aedificata est ipsa capella maior per predictos cives Cosmam et Laurentium Mediceos fratres. Et quia prius ibi erat quorumdam laicorum(?) habitatio que dicebatur Fraternitas Sancti Spiritus, facta expensis et sumptibus virorum dictę societatis, praedicti cives libere obtulerunt viris dictę societatis certam quantitatem pecuniarum, secundum ęstimationem expensarum, ut loco cederent. Et sic, acceptis pecuniis, locum fratribus libere et expeditum dimiserunt. Nam dictum locum a multis temporibus habuerant a dictis monachis sylvestrinis quibusdam capitulis et pactis.
Eodem similiter tempore reparata est ex parte interiori tota ecclesia et reornata a prefatis fratribus Cosma et Laurentio, et tectum similiter in duabus trabibus seu cavallettis. Et chorus, qui erat in medio ecelesię, reductus [reductum cod.] fuit per eius transversum idest per longum brachii ecelesię pro viris laicis, et reliquum corpus ecelesię pro usu mulierum. Et sic triplex distinctio apparuit: prima est chorus seu oratorium fratrum reclausum, tanquam a laicis separatum; seconda est chorus laicorum in 2a parte ecclesiae; tertia est ecclesia inferior, quae dicitur mulierum, ubi fuerunt erecta 4or altaria et ubi facta fuerunt sedilia pro audientia confitentium mulierum.
<1443>. Eodem quoque tempore Laurentius Medices, Cosmę germanus, humanis excessit. Cosmas tamen fabricam omnem conventus per seipsum prosecutus est, ita ut expeditus remaneret conventus in omnibus habitationibus, officinis et orto, cum muris circumquaque elevatis, anno Domini Mccccxliijto, ita ut miraculo pene fuerit tam celeris absolutio aedificii. Qui utique conventus pene totus testudinatus est, etiam cellę dormitorii; quod tripartitum est, ut patet, habens cellas 44or. Et in fine dormitorii est quaedam habitatio lata et quadra, que habebatur pro vesteria; modo est capitulum novitiorum, in qua ex illius latitudinis medietate due cęllulę sunt constructę.
Et notandum quod quaedam insignia in dicta fabrica apparent. Inter quae supremum locum tenet libraria, quae longitudinis est brachiorum lxxx vel circa, cum xxxiibus banchis ex omni parte ornatis tabulis cypressinis.
Secundum insigne apparet in ipsa correspondentia congruaque habitationum dispositionem [sic], quae magnam fratribus in suis officiis conferunt. Et ad hoc etiam satis conferunt multiplicati putei in omnibus locis oportunis, tam ad prebendum aquam usibus fratrum quam ad digerendam aquam pluvialem.
|6v| Tertium insigne apparet in picturis. Nam tabula altaris maioris et figurae capituli et ipsius primi claustri et omnium cellarum superiorum et crucifixi refectorii: omnes pictę sunt per quemdam fratrem ordinis Predicatorum et conventus fesulani, qui habebatur pro summo magistro in arte pictoria in Italia, qui frater Iohannes Petri de Mugello dicebatur, homo totius modestiae et vitae religiosae.
Quartum insigne est ortus. Ornatur enim non solum ipso situ quadrangulato et ex omni parte expedito, sed etiam divisione interiori ipsius quadri, cum latitudine viarum et abundantia arborum fructiferarum; totus columnatus colunnis ligneis castaneis et quadris per multos annos duraturis. Sunt etiam in dicto orto per transversum 4or putei subterranei, descendentes usque ad aquam vivam ad deglutiendam aquam pluvialem, que ad ipsos descendit per meatus subterraneos, qui vulgo dicuntur fognie. Nam ubicumque sunt ligna, ibi etiam sunt dictae fognę.
Quintum insigne est ipsa habitationum alacritas, tam superiorum quam inferiorum. Videtur enim dictus conventus omnibus venientibus semper arridere.
Notandum insuper est quod secundum claustrum, quod locutorium dicitur, est circumdatum ex parte duorum laterum cum dimidio pene tertii - idest ex parte orti, vię et ecclesię - tribus societatibus seu fraternitatibus saecularium, quae omnes in via habent introitum. Et ratio quare dictus locus concessus est per Cosmam de Medicis, absque tamen obligatione seu confectione alicuius instrumenti, est comunis duabus societatibus: Magorum, que prius intus erat ubi nunc est capitulum, et societatis texentium pannos sericos, que prius erat ubi nunc est cimiterium. Nam dictae sotietates, sumptibus et espensis civium suorum, construxerant prius oportunas habitationes in supradictis locis; et ideo Cosmas praedictus Sotietati Magorum fabricavit locum qui inter ecclesiam ex parte retro et claustrum; et eidem sotietati introitum fecit inter duo ostia ecclesię que respiciunt viam lateralem.
Societati vero texentium locum assignavit locum contiguum predictę ex parte dictae viae, et ibi est etiam eius introitus. Et iuxta illam, locum assignavit tertię societati que dicitur Puerorum seu Purificationis Sanctę Mariae Virginis; quae extenditur ex parte altera claustri, et intrat inter claustrum et ortum ita ut fenestrae eius super ortum respiciant, et protenditur per totum quadrum claustri. Fuit enim Cosmae a fratribus quibusdam, et a quodam ser Alexio . . notario florentino, qui multum domum suam frequentabat, arbitrantibus augmentum religionis in numero propter dictos iuvenculos frequentantes illa de causa conventum. Et propter istas societates, diminutus est conventus in pluribus habitationibus multum necessariis. Nam locum oportunum non habent pro pullis nutriendis ad fratrum utilitatem, et lignis et leguminibus conservandis et fructibus orti reponendis. Et ex hoc dicto secundo claustro deerat capitulum studentium et quedam alię habitationes fratribus necessarie.
Sed hodie, Dei gratia, omnes illae tres societates expeditae, ad fratres nostros devolutatę sunt. In quibus vel ex quibus, multę pulchrę et non minus necessarię habitationes constructae sunt, ut apparet et infra suo loco dicetur.
|7r| <1442>. Anno autem Domini Mccccxlijo de mense ianuarii, die videlicet solemnissimo Epiphanię, necdum conventu plene aedificato, consecrata fuit ecclesia de commissione s(ancti) domini nostri Eugenii pape iiijti, per quemdam presbyterum et episcopum cardinalem tituli Sancti Marcelli, nomine Nicolaum, qui dicebatur cardinalis capuanus. Ad cuius solemnia missę venit predictus summus pontifex cum toto collegio cardinalium et magna episcoporum moltitudine aliorumque prelatorum ecclesiae Dei, et maxima concurrentia populi. Et consecratum etiam fuit altare maius ab eodem cardinali in honorem sanctorum Marci evangelistę, et Cosmae et Damiani. Et consecratum etiam fuit altare cappellę iuxta chorum, que dicitur de Martinis, pictae per totum cum dominae nostre virginis Mariae historia, et intitulatum fuit in honorem Assumptionis eiusdem dominae nostrae, et sic appellatur etiam tota cappella. Et consecratum fuit per episcopum coronensem, qui dicebatur dominus Bartholomeus de Lapaccis de Florentia, assumptum ex nostro ordine, qui xlta dies indulgentię ibi reliquit.
Summus vero pontifex concessit visitantibus dictam ecclesiam in dicto die consecrationis, et consequenter in die Epiphanię, septem annos et totidem xlnas indulgentię, perpetuis temporibus duraturae, ut patet per bullam plumbatam que incipit «Eugenius etc.» et infra «Splendor paternę gratiae». Et ad tollendum dubium de quo officio agendum esset - de Epiphania vel consecratione -, ordinavit ac mandavit dominus summus pontifex, ut patet in predicta bulla, quod officium Epiphanię agatur die suo, idest in die quo fuit dicta ecclesia consecrata, et officium consecrationis prima dominica post octavas Epiphaniae.
Qui summus pontifex, ad consolationem fratrum et civium, in eodem conventu remansit tota die, et similiter pernoctavit atque dormivit in prima cella que respicit claustrum secundum, que dicitur adhuc cęlla Cosmae.
Haec vero acta fuerunt tempore prioratus fratris Antonini ser Nicolai de Florentia, qui postea assumptus fuit ab eodem pontifice in archiepiscopum florentinum, ut infra dicetur. Et quia praedicta ecclesia parrochiam habet satis recollectam nec multum magnam, et habebat antequam fratres Predicatores eam reciperent, sicut patet per bullas plumbatas que servantur in deposito conventus, concessit predictus pontifex ut sacramenta oportuna administrarentur per fratres predictos, secundum ordinationem prioris pro tempore existentis. Et de hoc habetur bulla quae incipit «Eugenius» et infra «Sacrae religionis», que concessa fuit eodem anno de mense iulii.
→ Animadvertendum...