⌂ |
Chronica conventus Sancti Marci de Florentia OP ■ Firenze, Bibl. Laurenziana, S. Marco 370 ■ |
||
|
|
<1445>.
Animadvertendum vero est quod dictus conventus Sancti Marci de Florentia et Sancti Dominici de Fesulis uniti fuerunt et gubernati per unum priorem pluriibus annis, videlicet usque ad annos Domini Mccccxlvos. Tempore autem prioratus fratris Iuliani Philippi de Florentia, per bullam patentem quae incipit . . . divisi fuerunt.Ratio divisionis
haec est. Considerantes enim fratres quod impossibile erat uni priori bene providere et respondere utrique loco, et quod plura inconvenientia sequebantur et plures murmurationes inter fratres, et quod in dies industria et sufficientia cuiuscumque prioris suppetere non posset, et quod posset accidere periculum quod dicta divisio forte posset fieri et fieret cum scandalo, de communi concordia fratrum habitantium tunc dictas domos, exceptis tamen duobus qui assensum dare nolebant, habito insuper consensu illorum vicarii generalis et reliquorum conventuum reformatorum in Italia cifra Alpes - qui tunc erat supradictus frater Antoninus de Florentia -, procuraverunt dictam divisionem et separationem: ut videlicet unaqueque domus haberet suum priorem, |7v| et esset conventus per se. Et hac de causa destinaverunt suum priorem fratrem Iulianum supradictum ad curiam Romanam - nam reversus iam erat summus pontifex ad Urbem -; qui Romam accessit et infra paucos dies rediit cum bulla separationis praedictę. Et per supradictum vicarium, unicuique conventui fuerunt assignati conventuales qui possent eligere sibi priorem.Et ad electionem procedentes unusquisque conventus per se, conventus fesulanus elegit et obtinuit in priorem per confirmationem dicti vicarii fratrem re ac nomine Benedictum de Modiello, germanum supradicti fratris Iohannis pictoris; qui optimus scriptor fuerat et pene omnes libros chori Sancti Marci scripsit, ut infra dicetur; qui etiam multo tempore fuerat supprior in conventu Sancti Marci tempore prioratus dicti saepe fratris Antonini. Conventus vero Sancti Marci elegit in priorem fratrem Nicolaum quondam Iohannis de Florentia, qui dicebatur de Carmignano, hominem doctum in philosophia naturali et theologia, et acutissimi ingenii, qui actu bachalarius erat conventus bononiensis. Et sic unusquisque conventus agere cępit negotia propria sub cura proprii prioris.
Verum adhuc aliquanto tempore propter scandalum saecularium vitandum, quaestus panis fiebant sub uno titulo, scilicet titulo Sancti Dominici de Fesulis, sicut ante semper factum fuerat a principio acceptionis conventus in civitate; et tamen dividebantur questuata secundum numerum habitantium domos praedictas. Inde autem elapso aliquanto tempore, existente priore in conventu fesulano dicto fratre Benedicto et in conventu Sancti Marci fratre Baptista de Reate, diviserunt titulos questuum ita ut fratres fesulani in civitate et extra necessaria quererent sub titulo consueto, fratres vero Sancti Marci intus et extra sub titulo Sancti Marci. Verum fratres fesulani descendentes pro necessitatibus suis, charitative ad comedendum, bibendum et dormiendum et infirmos curandum in dicto conventu Sancti Marci usque in hodiernum diem sunt recepti, ut omnes extranei percipere possent dictam divisionem fore factam ad utilitatem utriusque conventus et ad pleniorem pacem manutenendam et non in signum discrepantium animorum.
Separatis igitur conventibus ab invicem, unoquoque in propria pace persistente, prosequenda sunt propria huius conventus Sancti Marci.
<1444>.Unde incipiendum est a libraria tamquam a principaliore membro. Circa quam notandum quod libraria ipsa completa fuit in aedificiis et banchis atque armariis circa annum Domini Mccccxliiijm, cum sexagintaquattuor banchis, ut dictum est. Et tunc temporis fuerunt posita in dicta libraria in catenis ultra quadringenta volumina librorum inter graecos et latinos.
Pro cuius pleniore declaratione notandum est quod quidain civis, Nicolaus de Nicolis nomine, qui habebatur ab omnibus valde doctus, presertim in lingua romana et graeca ac poaesi, precipuusque historiographus, habebat in sua libraria multos libros, et forte perveniebant ad numerum voluminum sexcentorum et ultra, ut apparet per quaedam inventaria post mortem eius reperta. Qui ad mortem deductus, omnes suos libros predictos reliquit in potestate xvjm nobilium civium, qui dictos libros deberent ponere in quodam loco communi, secundun discretionem ipsorum ad commune utilitatem studiosorum.
|8r| Nomina autem illorum xvjm civium sunt infrascripta, videlicet:
1. Cosmas et ┐
2. Laurentius ┘ Iohannis de Medicis, huius conventus structores.
3. dominus Leonardus Aretinus, cancell(arius) dominationis florentinae.
4. dominus Carolus Aretinus, cancell(arius) dominationis florentinae post supradictum.
5. dominus Giannottus Manettus, miles.
6. magister Paulus magistri Dominici medici.
7. ser Philippus ser Ugolini, notarius provisionum palatii.
8. Dominicus Leonardi Boninsegne, dictus del Materaza.
9. Francus Sachettus.
10. dominus Vilielminus Tanaglus, doctor ac miles.
11. Nicolaus de Goris.
12. Aloysius et ┐
13. Franciscus ┘ de Lapaccinis, nepotes dicti Nicolai ex parte matris.
14. Nicola domini Veri de Medicis.
15. dominus Podius, cancell(arius) dominationis florentine post dominum Carolum Aretinum.
16. Frater Anibrosius, generalis camaldulen(sis) ordinis.
Qui omnes, post multas practicas concordarunt ut qui vellet dictos libros habere et ponere in aliquo loco communi teneretur solvere omnia debita hereditatis. Fuerat enim predictus Nicolaus semper sine uxore et sine liberis: pauper satis opibus sed dives ingenio et librorum copia. Hinc est quod Cosmas predictus dictos libros petiit ut ponerentur in libraria huius conventus, quam ipse construxerat, ut dictum est; obligans se ad solvenda debita hereditatis. Ad quod consenserunt reliqui cives, retinentes libertatem usus dictorum librorum; ut scilicet fratres non possent eis denegare cum vellent de praedictis libris unum vel plures mutuo recipere. Et sic confectum fuit instrumentum per manum publici notarii, nomine < . . . >. Quod quidem instrumentum remansit apud Cosmam.
■ Cf. B.L. Ullman - Ph.A. Stadter, The public library of Renaissance Florence, Padova 1972, 306-07: Capitolo conventuale di San Marco 6.VII.1441, frati 14 (almeno due terzi), condizioni d'accettazione del lascito bibliotecario del fu Niccolò di Bartolomeo dei Niccoli da Firenze.
Non tamen omnes libri praedicti Nicolai tunc assignati sunt fratribus; sed omnes consignati fuerunt qui scripti sunt in inventario librorum librarie, in sorte librorum qui dicuntur de hereditate Nicolai de Nicolis. Et illi etiam non omnes simul, sed diversis vicibus positi fuerunt secundum quod nobis redditi et assignati fuerunt. Et ad pleniorem cognitionem et distinctionem dictorum librorum, in principio cuiuslibet voluminis scriptum est quod habiti fuerunt de dicta hereditate Nicolai de Nicolis.
Reliqui libri, pene omnes habiti sunt a supradicto Cosma de Medicis, empti pecuniis suis diversis teniporibus. Et plures etiam dictorum librorum, cum non invenirentur venales, scripti fuerunt et praetium ab eo solutum.
Et pro pleniori certitudine sciendum quod duabus vicibus misit speciales nuntios cum commissione paciscendi libros venales. Prima vice, eodem quasi tempore, misit Senas quemdam bidellum nomine Petrum Bettucci, cui sociavit fratrem Iulianum supradictum, et emerunt multa volumina librorum, que posita fuerunt et sunt in dicta libraria; et sunt pene omnes quae pertinent ad ius canonicum, et plures alii libri diversarum facultatum; ita ut pro illis tantum qui tunc positi sunt et assignati in libraria, solverit quadringentos florenos aureos et ultra. Alia vice, anno videlicet Domini Mccccxlvjto, de mense ianuarii, misit Lucam alium bidellum, nomine Vespasianum Philippi, cum praedicto fratre Iuliano; et tunc etiam emerunt a fratribus Minoribus, de consensu eorum ministri provintialis et totius capitali coventualis et civium syndicorum et dominii dictae civitatis lucanae, multa volumina librorum, pro quibus solverunt ducatos ducentos quinquaginta ad minus. De quibus libris emptis confectum fuit instrumentum |8v| quod habetur et servatur in deposito conventus.
Sed notandum quod non omnes assignati et positi fuerunt in dicta libraria, sed
tantum illi qui in dicto instrumento punctati sunt, qui fuerunt valoris ducatorum ducentorum vel circa. Item in notandum quod dicta volumina assignata fratribus taliter de novo ligata fuerunt, ut satis breviori numero contineantur. Nam in uno voluinine colligata fuerunt quandoque duo, quandoque tria, secundum materias et librorum quantitates.Hoc autem apposui ut nullus credat dictos libros deperditos. Reliqua vero librorum volumina in ipso instrumento notata, sed non punctata, dictus Vespasianus in sortem suam accepit et pro se emit atque inde pro libitu vendidit.
Fratres vero temporibus illis fuerunt satis studiosi ad inquirendos libros venales, atque ideo libraria augmentata. Et si aliqui libri sunt in dicta libraria qui non empti fuerunt per dictum Cosmam, qui quamvis pauci sint, notati sunt in inventario quomodo et quibus mediis ad fratres devenerunt; et sunt positi in parte illa inventarii quae incipit «Inventarium librorum Cosmae etc.». Libri etiam qui babiti sunt a Cosma, notati sunt in principiis singulorum, ita ut appareat ex ipsa annotatione unde venerunt.
Et quia habita est mentio de libris emptis et scriptis per dictum Cosmam qui ad librariam pertinent, consequenter notandum est de libris qui pertinent ad chorum et sacristiam. Qui omnes pene scripti sunt, empti et ligati et ornati per dictum Cosmam. Nam quactuordecim [sic] volumina gradualium et antiphanariorum scripta sunt manu supradicti fratris Benedicti, prioris conventus fesulani; excepto ultimo volumine gradualis festivi et tribus voluminibus gradualis ferialis, quae imperfecta remanserunt, sed pene completa propter supervenientem mortem. Quae postea completa fuerunt per quemdam ordinis Minorum. Sed tam conventui fesulano ratione primi scriptoris quam 2° scriptori, satisfactum semper successive fuit a dicto Cosma.
Scripsit similiter idem frater Benedictus duo psalteria chori, requirente eodem Cosma, et librum invitatoriorum. Emit etiam dictus Cosmas lectionaria festiva et ferialia. Fecit scribere martyrologium cum regula et constitutionibus ordinis. Fecit etiam scribere 4or missalia pro sacristia et evangelistarium et quedam alia pertinentia ad sacristiam et chorum, sicut in inventariis sacristię et chori notatum est satis diffuse. Incepit autem facere scribi predicta quasi anno Domini Mccccxliijtio, cohortante fratre Nicolao priore nominato. Quo defuncto, alii fratres ex commissione Cosmae dicta opera prosecuti sunt; ita ut omnes libri necessarii, ad complementum deducti sunt anno Domini Mccccliijtio. Expensae vero dictorum librorum, chori scilicet et sacristiae, per dictum Cosmam factorum et emptorum, pertingunt ad summam mille quingentorum ducatorum vel circa.
Aliqui vero libri sacristiae et chori, ut sunt missalia et alii libri necessarii, scripti et empti sunt etiam per alios, ut apparet in supradictis inventariis. Nam ibi, unde omnia habita sunt, expressum est de unoquoque.
Fecit etiam quaedam paramenta et alia ornamenta sacristiae, ut in inventario sacristiae notatum est. Multiplicata etiam fuit sacristia, post ingressum Predicatorum, in paramentis, calicibus et aliis bonis, |9r| per diversos cives et diversis modis, ut in dicto inventario clarius patet.
Ut autem omnes fratres scire possint quanta hic magnificus Cosmas et quo affectu contulerit ordini nostro, et quantum obligamur fundere preces domino Deo pro anima illius et pro animabus totius eius posteritatis, animadvertant omnes quod computatis omnibus que pertinent ad fabricam et superlectilia (nam providit omnibus lectis tam sanorum quam infirmorum de pannis oportunis et aliis utensilibus necessariis, ut sunt ferramenta caminornm, tabulae infirmorum et sanorum ad comedendum, et alia oportuna officinis pene in omnibus), et quae pertinent ad librariam circa libros et ipsorum necessaria, sacristiam et chorum et eorum pertinentia, exposuit ad honorem Dei, utilitatem fratrum et aliorum civium exemplum, triginta sex milia ducatorum vel circa. Nam parum ad eam quantitatem plus vel minus potest distare, secundum informationem certam suorum, et usque videlicet ad hoc tempus idest ad annos Domini Mccccliij; non computando tamen in dictis expensis quae exposuit annuatim, et exponit adhuc, pro victu et vestitu quotidiano fratrum. De quibus pauca ad maiorem dilucidationem inserenda puto.
<1443>. Nam anno Domini Mccccxliijtio, cum fratres propter penuriam victus multas necessitates paterentur, requirente fratre Nicolao supradicto, tempore prioratus fratris Antonimi supradicti, magnificus Cosmas omni hebdomada pro expensis minutis - idest ovis, caseo et similibus - per bancum suum dabat fratribus sex libras de picc(iolis), et sic perseveravit quasi per biennium. Cum dictę pecunię pro magna parte non sufficerent, anno Domini Mccccxlvto, requirente fratre Iuliano tunc priore supradicto, predictis sex adiunxit alias 4or livras, hoc est omni hebdomada decem livras de picc(iolis) pro dicta causa usque ad praesens eleymosinaliter largitur, hoc est usque ad anuos Domini Mccccxliijos.
Item notandum quod quasi ab illo tempore quo requisitus fuit a praedicto fratre Nicolao usque ad hoc tempus immediate dictum, semper solvit quasi in pannis omni anno circa festum Omnium Sanctorum ducatos lxx; pecunias pro xxa barilibus olei; pecunias pro omnibus lignis grossis; pecunias pro infirmis, idest pro his que requiruntur ab aromatariis; pecunias pro sotularibus; pecunias pro sale et salina. Frequentius exposuit pro magna quanti<ta>te vini, et pro multis aliis ob brevitatem postpositis, pertinentibus ad victum et vestitum fratrum; ita ut omnibus computatis et deductis expensis ad singulos dies, idest quae potuerit expendere de die in diem ob conservationem fratrum, et facta diligentius fequenti ęstimatione, invenio quod ab illo tempore citra, omni die exposuit unum ducatum aureum vel circa, hoc est parum plus vel minus.
Solitus etiam fuit semper circa ecclesiam facere infrascriptas expensas, videlicet in festo Epiplianię faculas cereas oportunas pro altari maiori et accolytis, ita ut dicta cera perveniret ad minus ad pondus sexdecim librarum. Hoc idem faciebat in festo sancti Marci et sanctorum Cosmae et Damiami, licet parum minus dicto pondere, et in festo sancti Petri Martyris. Et in omnibus dictis festis solitus erat mittere ova, caseum et pisces, et in duobus ultimis etiam panem et vinum. Similiter semper tenebat duos duplerios seu torchios ad altare maius pro elevatione Corporis Christi. De his mentio satis facta est in libro qui dicitur Memoriale priorum. Et plura alia faciebat ad requisitionem fratrum; et plura magna debita, secundum quod requirebatur, solvebat.
Notandum insuper est quod anno Domini Mccccxxxvijmo deliberatum fuit per consilia communitatis et sic determinatum quod fratres Predicatores habitantes conventum hunc Sancti Marci possent intromittere in civitatem pro ipsorum |9v| commoditatibus absque solutione gabellarum tot et tanta quae pro gabellis solvendis devenirent ad summam lx librarum de picc(iolis). Sed quia dicta quantitas insufficiens erat, anno Domini Mccccxlvto, indictione viiija, per dicta consilia communitatis praedictis fratribus concessum fuit ut possent intromittere usque ad libras centum de picc(iolis). Et sic semper ab illis temporibus straterii seu exactores gabellarum computum tenuerunt in libello qui dicitur Libellus gabellarum. Instrumentum autem dictę concessionis habetur in deposito conventus, et incipit «In Dei nomine. Anno incarnationis domini nostri Iesu Christi Mccccxlvto, indictione octava.
<1445>. Notandum verum quod praedicto anno, videlicet Mccccxlvto, concessum fuit fratribus, et per consilia communitatis decretum, ut in die Epiphaniae capita artium, quae dicuntur capitudines, teneantur visitare ecelesiam Sancti Marci cum oblatione cereorum, secundum consuetudinem civitatis. Et de hoc habetur instrumentum in deposito conventus quod incipit: «In Dei nomine, amen. Anno incarnationis domini nostri Iesu Christi Mccccxlvto, indictione 9». Nam a multis temporibus, antequam fratres Predicatores haberent dictam ecclesiam, dominatio veniebat - sicut et venit singulis annis - cum oblationibus consuetis. In festo vero sancti Marci, non(?) tantum dominatio sed et capitudines artium, et de per se ars Portis Sanctę Marię idest cives artis sericorum pannorum - quae ars seu eollegium protectrix dicitur dicti conventus et ecclesię -, et omnes, antequam ingrederemur dictum conventum, per multa tempora singulis annis in dicto festo venerunt.
<1451>. Anno Domini Mccccljmo differentia orta est inter monachos abbatię Sancti Salvi ordinis vallumbrosensis - habitantes ecclesiam Sancti Gaeorgii - et fratres huius conventus propter bona mobilia dicti conventus Sancti Marci; et tandem sedata et quietata fuit per modum infrascriptum. Pro cuius rei declaratione advertendum est quod quando libri antedicti redditi fuerunt per nos tempore prioratus fratris Antonini monachis sylvestrinis, habitantibus ecclesiam Sancti Georgii de commissione summi pontificis Eugenii 4ti, dicti monachi promiserunt acceptare et ratificare quicquid egerat praelibatus summus pontifex de transmutatione facta de ecclesia in ecclesiam, de qua supra habitum est. Et hoc principaliter promisit dictus magister Stephanus, qui iam in dicto ordine factus fuerat abbas generalis, tunc autem - idest ingredientibus nobis - eorum vicarius generalis. Et sic fratres, confisi de sua promissione tanquam firma, ut existimabant, dictos libros assignaverunt priori Sancti Gaeorgii, nomine domno Placido, de quo supra, acceptante dicto generali. Habitis autem libris, promissum noluit observare, assignans plures rationes quibus sibi videbatur concludere esse impossibile; et sic visus est fallere non tantum nos sed etiam summus pontifex, quamvis multis mensibus tenuerit nos sub spe talis acceptationis.
Videntes tandem fratres se frustratos et delusos, non multum curaverunt repetere dictos libros duobus respectibus: primo, quia prior eorum frater Antoninus ad hoc videbatur multum remissus, utpote vir totius sanctitatis et inimicus litigiorum; et quia etiam dicti libri impertinentes nobis erant pro maiori parte, et consequenter non opinabantur summum pontificem multum curare.
<1448>. Evolutis autem quibusdam
annis, anno videlicet Mccccxlviijto, monachi dictae abbatię Sancti Salvi |10r| impetraverunt a successore Eugenii, idest Nicolao papa vo, sibi uniri dictam ecclesiam Sancti Georgii cum omnibus introitibus et redditibus suis et iuribus; cum hoc quod dictus domnus Placidus inde non posset amoveri, idest quod non possent consequi possessionem seu adire dictum beneticium ipso priore vivente seu persistente in dicto prioratu. Unde de consensu eius prioris, habitis bullis de unione, dicto anno dictam ecclesiam cum omnibus iuribus suis tanquam sibi unitam recognoverunt; et possessionem unionis acceperunt, dimittentes dictum priorem liberum usufructuarium omnium et indemnem. Inde vero, aliquanto tempore lapso, idest anno Domini Mcccclmo, dictus prior, exigentibus meritis suis, per archiepiscopum florentinum de dicto prioratu et ecclesia Sancti Gaeorgii amotus fuit; et tunc monachi praedicti intraverunt personaliter dictam ecclesiam et reliqua ad ipsam spectanctia.Habita ergo possessione in pace et nemine contradicente, et requirentes iura dictę ecclesię, opinabantur fratres Sancti Marci sibi adhuc ultra libros debere assignare et reddere omnia reliqua bona immobilia, ut sunt res sacristiae, calices, paramenta et huiusmodi, quod fratres Predicatores considerantes e contra affirmabant sibi debere restitui dictos libros, assignantes pro ratione quod ipsi intraverunt iura pertinentia monachis sylvestrimis; et consequenter obligari ad quae illi obligabantur, ad restitutionem librorum videlicet, cum non fecissent promissum de ratificatione permutationis domorum, ut promiserant, ut dictos libros retraherent. Ideo ab eisdem repetere ceperunt.
Ad quod, contradicentibus illis et omnino renuentibus, anno sequenti idest Mccccljmo a dicto Nicolao papa unum breve commissionis habuerunt, et sic causa commissa fuit cuidam domno Antonio, abbati abbatiae Septimi ordinis cistercien(sis). Post consignationem vero dicti brevis, requisiti fratres ad compromissum, ne viderentur litigiis vacare, prompto animo annuerunt. Et sic utraque pars compromiserunt de iure et de facto in dictum abbatem Antonium de Septimo cum plenaria commissione. Ex parte autem monacorum fuit quidam domnus Bernardus de Morell(is) Florentinus, prior dictę ecelesiae Sancti Gaeorgii et tamquam eius syndicus et procurator; ex parte autem fratrum nostrorum huius conventus, fuit frater Iulianus de Florentia, tunc secondo prior, syndicus et procurator conventus.
Et dictae partes
compromiserunt die xxvjta februarii Mccccljmo; et die xxviij aprilis proxime sequentis, dictus abbas laudavit ac sententiavit ut monachi habitantes ecclesiam Sancti Gaeorgii teneantur solvere fratribus Sancti Marci florenos aureos xlvjx, et non possent repetere alios xlvjx florenos aureos habitos ab hospitali Sanctę Mariae Nove diversis temporibus. Et quia ista diffuse et ordinate satis habentur in libro Memorialium prioris, hic materiam non extendo.Rogatus autem fuit dicti compromissi et laudi quidam presbiter nomine ser Marcus, presbiter ecclesiae Sancti Martini Montis Ughi, extra portam Sancti Galli, notarii archiepiscopi florentini et tunc actu secum habitans tanquam suus cappellanus.
Item adhuc etiam notandum est quod ad removendum omne litigium et discordiam futuris temporibus inter dictos conventus et ecclesias atque ea habitantes, ex parte monachorum interveniente dicto domno Bernardo Benedicti |10v| de Morell(is), priore Sancti Gaeorgii, syndico et procuratore, et ex parte conventus Sancti Marci fratre Iuliano praedicto, tunc priore, syndico et procuratore conventus, et unoquoque eorum de commissione plena sui capituli - ut per instrumenta publica notum fuit -, factus fuit generalis et perpetuus finis inter partes, idest unus alteri cedens et alter uni, ita ut promitterent perpetuum silentitim eo modo et forma quo habetur in dicto libro Memorialium, in domo scilicet domini Zenobii de Guasconis, eximii doctoris in iure canonico, civis florentini, anno Domini Mcccclijdo, die xxma novembris. Et rogatus fuit quidam ser Bartholomeus de Fighino.
<1455>. Anno Domini Mcccclvto
, anno videlicet primo pontificatus sanctissimi domini nostri Calixti papae 3tii, ad requisitionem supradicti magnifici Cosmae, procurata fuit bulla a praedicto summo pontifice, mediante reverendissimo domino domino Antonino archiepiscopo florentino et Iohanne filio dicti Cosmae - qui simul legatione fungebantur proprie patrię ad ipsum summum pontificem - quatenus conventus iste recipere ac retinere posset possessiones et redditus annuales. Ad quod etiam accessit consensus fratrum, etiam inducente reverendissimo ordinis magistro Martiale Aurobello de Avinione. Cum hac tamen conditione procurata fuit: durante videlicet in hoc conventu observantia vel regulari vita, et non aliter.Anno eodem, de mense octobris, praedictus magnificus Cosmas hominibus societatis Textorum praedictis partem campi qui est ex latere ecclesię nostrę, quem emerat pro quibusdam domibus construendis a cap
itulo Sancti Laurentii de Florentia, tradidit ut ibi ipsorum societatem construerent, ac liberum fratribus et conventui locum prioris societatis - de qua supra mentio habita est - dimitterent. Et ita praedicti homines acceptarunt et statim inceperunt in dicto loco fodere ad fundamenta iaciienda et fabricas erigendas, et deduxerunt ad evidentem altitudinem eodem scilicet anno; sed ab inceptis destiterunt ad tempus, fatigati expensis. Quem locum eadem medicea domus contulit postea Magorum societati praefatę, in quo et illi chorum et cappellam aedificavit. Quibus societatis Magorum hominibus, ad annos Domini Mcccclxxxxiiij - idest usque ad expulsionem mediceę gentis ex urbe Florentia - continuo mansit. Et tunc receptus fuit, ut infra latius explicabitur.Hactenus invenimus exemplar annalium seu conventualis chronicę vetus, ex quo libri huius maiorem partem transcribimus, successivum temporis cursum et ordinem in scribendis quae contigerunt servasse. At cum ordinem seriei deficere hic animadvertissemus, ex priorum temporibus ipsum non modico labore reparare curavimus; ibi enim multa admixta sunt quae ad hanc magis quam ad illam partem spectare videntur. Atque ideo infra proxime supponemus ea temporum adnotatione qua et gesta depredendentur.
■ R. Morçay, La cronaca del Convento fiorentino di San Marco, «Arch. storico italiano» 71 (1913) 1-29 (= ff. 4r-10v). cart. FI / S. Marco.
■ in libro Memorialium prioris: = Libro di Ricordanze; cf. AFP 27 (1957) 283 n. 3.
<1448>. Paulo igitur altius repetentes, cum ex ea peste quae anno incarnationis dominicę Mccccxlviijus, per Italiam presertim in partibus citra Apenninum desevit, plurimi cum aliorum tum nostrorum fratrum vita excessissent, atque ob id ex conventibus Romanę provincię reformatis oportunus singulis conventibus - huic precipue nostro - haberi non posset numerus fratrum, discreti huius conventus patres, fratres videlicet Cyprianus supra nominatus, Sanctes Iohannis Schiattesii Florentinus, Honophrius Andreę et Iulianus Lapaccinus tunc secundo prior conventus huius, |11r| consulentes non de oportuno tantum numero fratrum, verum et de firmiore conventus regimine, egerunt apud reverendissimum ordinis nostri magistrum Guidonem nomine, tunc temporis existentem, ut conventus is noster Lombardorum societati copularetur. Quae quidem societas, alias Congregatio Lombardię, fratrum moribus et scientiis ornatorum copia redundabat. Is ergo magister ordinis, pię filiorum petitioni volens annuere, vicario generali dictę Lombardorum Congregationis oportune mandavit ut conventum hunc in suam congregationem regimenque ascisceret, cui et de numero fratrum suppleret. Copulatus igitur fuit atque unitus conventus hic Congregationi Lombardię anno Domini Mcccclmo.
■ R. Creytens, AFP 27 (1957) 281-287 = ff. 10v-12v.
Mccccliijtio. Quo etiam tempore patronatus ius hospitalis Sancti Iuliani in suburbio civitatis Florentię extra Portam divi Fridiani, cui nomen Verzaria, ut publicis stipulationibus constat, a fratribus de more in capitolo congregatis receptum est quoad tertiam suffragiorum seu votis, in illius iuribus et actionibus portionem. Quod fecisse licuit autoritate apostolica, florentino archipresuli demandata. Sed de hoc plenius in actis conventus.
<1453>. Eo quoque anno, videlicet Mccccliijtio
, septembri mense, in nocte divi archangeli Michaelis, in urbe et comitatu Florentiae, terremotu validissimo quatiente, innumera pene aedificia vel disiuncta vel etiam ad solum prostrata sunt. Ex quorum horrenda ruina aliquot homines periere, cunctis hoc illucque pre timore diffugientibus, ut fuga saluti consulerent. Invaluit is terremotus horrendus per dies fere quadraginta, magna cum aedificiorum iactura. A qua conventus is haud immunis extitit. Discidia enim magna in cunctis superioribus habitationibus atque in chori testudine pertulit. Sed bibliotheca fere omnis disiecta est. Quae omnia, etsi tunc Cosmas Petrusque, eius maior natus, reparare polliciti sint, hoc tamen ad tempus aliquod - infra describendum - distulerunt implere.■ in nocte divi archangeli Michaelis = 29 settembre.
→<1454>. In sequenti anno...