precedente successiva

Chronica conventus Sancti Marci de Florentia OP
parte I: pertinentia ad ecclesiam et conventum, ff. 2v-68v (1435-1582)

■  Firenze, Bibl. Laurenziana, S. Marco 370  

 

 

 

<1454>. In sequenti anno Domini Mccccliiijto exorta est quaedam differentia inter fratres Sancti Dominici de Fesulis ex una et fratres Sancti Marci ex altera parte, quae [= qua] facile composita, sempiternae pacis inter utrumque conventum seminarium fuit. Nam a principio quasi divisionis huius conventus a conventu fesulano, quedam dubitatio ad discidium mutuae charitatis inter utrumque conventum oriebatur de bonis communitatis ab unoquoque conventu et habitis et in ipsis conventibus consumptis pro fratrum indigentiis. Ex quibus fratres fesulani pretendebant rationibus multis a fratribus huius conventus multa sibi solvi debere, tam supellectilium quam pecuniarum ac librorum et hereditatum quarundam. Fratres autem huius conventus in contrarium asserebant nil sibi debere, atque eis a se in omnibus plenissime satisfactum multis modis et viis. Et ab eis petebant libros qui concessi fuerant ad usum cuidam fratri Constantino de Nucerio, provincię romanę, conventuali ipsorum defuncto, ut alias in conventu fabrianensi adiudicatum fuerat per reverendissimum ordinis magistrum, de quo clarius in libro memorialium prioris constat.

Superveniente autem Florentiam magistro ordinis Martiali Auribello, qui successerat magistro Guidoni Flamechett(o), qui iam declaraverat dictos libros pertinere ad conventum istum, exposita fuit dicta dubitatio a conventus vicario nomine fratre Angelo de Neritonio, in absentia prioris, in principio ianuarii Mccccliiijto secundum consuetudinem curiae romanę, more autem patrio Mccccliijto. Qui habitis partibus utriusque conventus, existens ipse in conventu Sanctae Mariae Novellae ordinis nostri, et auditis rationibus |11v| earum satis diffusae pluribus vicibus, tandem die 4a memorati mensis, sententiavit et finem omnibus fecit de praeteritis in hanc conclusionem, ut per suas patentes literas patet: quod libri qui remanserant fratris Constantini predicti utrique conventui deputarentur et essent, ita quod quilibet medietatem sortiretur. Graduale autem quoddam feriale in duobus voluminibus, scriptum per fratrem Benedictum de Modiello, esset conventus fesulani simpliciter. Quoddam autem missale de quo etiam agebatur, esset conventus Sancti Marci quatenus inveniretur factum expensis Cosmae de Medicis; aliter esset conventus fesulani. Sententia vero reverendissimi domini Antonini, archiepiscopi florentini, de bonis et hereditate cuiusdam dominę Vilielminę de Albizis de Florentia, firmiter a partibus servaretur. In omnibus vero reliquis, silentium partibus imposuit, absolvens unumquemque conventum ut ultra non liceret cuiquam ipsorum ab altero repetere aliquid. Ita tamen quod si conventus fesulanus umquam ab aliquo molestaretur propter hereditates iam consecutas ut haberet reddere, conventus Sancti Marci teneatur similiter ad restitutionem pro parte habita et consumpta - si quam habuit -, et non aliter. Et ad augmentum mutuae charitatis, voluit ut fratres utriusque conventus accedentes ad alterum conventum pro eorum oportunitatibus, tam in infirmitatibus quam in sanitatibus, charitative recipiantur, sicut hactenus actum fuerat; ita dumtaxat quod se religiose et discrete in omnibus se gerant. Ad quam declarativam sententiam utraque pars voluntarie assensum prebuit et eam acceptavit.

Adveniente igitur priore, fratre Antonio de Sancto Germano alias de Verzellis, assignatum fuit seu restitutum fratribus Fesulanis, de voluntate et consensu ipsius prioris, graduale feriale in duobus voluminibus circa finem eiusdem mensis ianuarii; et divisi fuerunt libri predicto fratri Constantino concessi, qui tunc repperti [sic] fuerunt, ita ut quilibet conventus sortiretur partem suam.


in libro memorialium = Libro di Ricordanze; cf. AFP 27 (1957) 283 n. 3.


<1457>. Anno Domini Mcccclvijmo, existente priore prima vice venerabili patre fratre Sancte Schiattesio, bibliotheca terremotu semiruta reparata fuit. Fuit igitur textudo - seu volta - semicircularis, quae bibliothecam mediat per longum ad maius robur et firmamentum; tota denuo reaedificata super trabibus hinc inde parietibus iunctis, intra vero ferreis catenis in columnis subnixa et colligata. Cuius et tectum omne ad maiorem altitudinem elevatum, quantum sursum a prima exteriori coronide lateritia percipi potest.

Cui bibliothecę, caput naturaliter adiunxit; quod et Graecam Bibliothecam denominavit, quod in ea libri omnes positi sunt qui - praeter latinos - habiti sunt. Quorum etsi aliqui indica, arabica, chaldaica haebraicaque lictera scripti, maior tamen pars graeci habentur. In ea etiam cum novas fenestras vitreas tum et vetustate attritas, reparari tunc fecit.

Sed et cęllulas et habitationes superiores, terremotu concisas, in pristinum decorem restituit vir ille Cosmas, circumquaque munificentissimus. Aliaque nonnulla in structuris absolvit, quae brevitatis gratia omittuntur.

Sacrarium per idem tempus mirifice est adauctum in ecclesiasticis ornamentis; |12r| inter quae calix unus, cuius cupa argentea a quodam aurifice oblatus. A Petro autem et Francisco de Partinis, brachia xxiiij aurei panni - alias brochati - magni valoris donata sunt. Et nonnulla alia quae brevitatis causa omittuntur.


naturaliter: ultimo legge R. Creytens, AFP 27 (1957) 285 rigo 9. L'apparente incertezza dell'ultima lettera di nlr è sciolta tramite gli immediati ricorsi; per esempio mirifice dell'ultima riga.


<1460>. Anno Domini Mcccclxmo, existente priore fratre Sancte prefato secunda iam vice, Cosmas Medices fecit fieri novum cęllarium sub hospitio conventus pro estivo tempore, magna porta et fenestra et aliis oportunis ornatum.

Quo etiam tempore conventui concessit cameras duas quas possidebat Societas Puerorum, ipsi societati contiguas, pro reponendis conventui necessariis; ubi in earum introitum, ostium magnum aedificavit. Quae quidem camerae nunc cedunt in habitationem novae infirmarię, quae - ut infra dicetur - aedificari cępta est eo in loco ubi erat predicta Societas Puerorum.

Eo etiam anno muroli duo, unus in introitu, alter in capite orti, ad illius utilitatem et ornatum erecti fuerunt.

<1461>. Anno autem Mcccclxjmo, ex capite tertii dormitorii vestiaria translata est ad primum claustrum, ubi prius erant duae cellulae ad usum hospitum deputatę; atque in eam formam quae adhuc cernitur, fuit reducta. Ex priore autem, vestiariae loco sacellum novitiorum erectum fuit.

Quo etiam tempore torcular constructum in angulo lavatorii, ad torquendas uvas quas ortus annuatim afferret. Per idem tempus apposita et in sacrario argentea crux - valoris ducatorum aureorum centum - thurribulumque et navicula deargentata decem ducatorum pretii, ex instituto fratris Honophrii Andreę existentis prioris.

Cuius quoque tempore capitularis congregatio patrum utriusque Lombardię, numero circiter centum, primo habita est in hoc conventu; in qua praedicationes et disputationes, adiunctis exemplis sanctitatem suave spirantibus, acceptissimae huic florentino populo ab eis exhibitę. In qua, consueta negotia summa pace tractaverunt. Habita est autem anno Domini Mcccclxijdo, maio mense.

<1469>. Anno Domini Mcccclxixno societas Lombardię discidium in sese passa est. Nam magister quidam Hieronymus de Parlascha, qui tunc temporis acceptus erat admodum Borsio, illustrissimo Ferrarię Mutinęque duci, egit ut conventus Sanctę Marię Angelorum de Ferraria ac Sancti Dominici de Mutina a reliquis Lombardię conventibus seiungerentur. Moxque venerabilis pater frater Sanctes Schiattesius, huius conventus tunc tertio prior, hunc quoque conventum a lombardis subtraxit, ac sub regimine prefati magistri Hieronymi - qui talium seiunctorum conventuum vicarius generalis habebatur - adiunxit. Cui et conventus fesulanus additus est.

Quae fuerit mens ad huiusmodi discidium perpetrandum ipsi magistro Hieronymo, etsi Ferrarię constitutus a senioribus illis plene satis cognoverim, reor tamen ipsam pretermittendam, quum presertim ad presens negotium minime spectet. Fratrem autem Sanctem prefatum, in eam sententiam deductum minus ambigimus, ut conventus aliquot thuscos in quibus regularis dudum floruerat observantia, facilius per huiusmodi separationem reformare valeret. Quam utique reformationem si perficere potuisset, redegisset profecto - iuxta nostrarum institutionum seriem - omnes huiusmodi conventus reformatos in unius societatis corpus; cui administrandę regendęque, prelatus unus oportune longius prefuisset, quam ageretur in unione antea Lombardię quando vicario generali visitanti, et fratribus de conventu in conventum transmissis, difficile admodum foret, longioris et periculosissimi itineris causa.

 |12v| Plurimum igitur et enixissime laboravit pater ille optimus frater Sanctes ut huiusmodi conceptae reformationis compos efficeretur, quam ubi adepturum se minus cognovit. Numquam destitit quoad conventum hunc, lombardorum societati reapponeret; veritus ne qua de ipso suspicio mala oriretur, quod videlicet seiunctus ab ea fuisset ut sibi conventus huius perpetuum regimen arrogaret, conventus quoque future observantię consulens, quae minus illibata servatur ubi paucioribus testibus custoditur.

Et licet conventus hic, in principio prefati discidii in societate aliorum separatorum conventuum remaneret, ad paucos tamen menses, ab iis quoque abstractus est quod minus regularem disciplinam emularentur; atque unius dumtaxat boni fratris Sanctis cura et regimine, in perpetua morum honestate et regulari observatione servatus ad annum Domini Mcccclxxiiijtum, in quo omni spe reformandę Thuscię destitutus, egit cum reverendissimo ordinis magistro, Leonardo videlicet de Mansuetis de Perusio, ut conventus is, una cum conventu fesulęo, Lombardię restitueretur; quibus et conventum Sancti Geminiani, Annuntiatę nuncupatum, quasi pro fenore adiunxit. Prefatus ergo magister ordinis eius anni Mcccclxxiiijti iunio mense, sub regimine reverendi Lombardiae vicarii hunc - et duos proxime nominatos conventus - posuit, cum iam per quinquennium singularis, ut dictum est, permansisset.

<1475>. Anno Domini Mcccclxxvto venerabilis pater frater Alexander Rinuccinus, existens prior, impetravit atque obtinuit a rev.mo ordinis magistro unionem oratorii Sanctę Mariae de Saxo - in agro casentinati prope Bibienę oppidum - ad hunc conventum, ut in patentibus literis constat.

Quo etiam tempore, idest 1476, fuit reparatus ortus huius conventus in lignei, columnis, sedilibus, viis atque picturis, unde non parum decoris et ornatus accessit; sumptibus tamen conventus cuncta peracta.

<1477>. Anno Domini Mcccclxxvijmo,  priore existente fratre Baptista Antonii de Florentia, erectę sunt in capite orti columnę glarea, sabulo atque cemento compactę (mixtura utique semp??na), basibus et capitellis lapideis, in substentamentum lignei pergulati, inquo vites palmites suos extendunt opus non minus decorum quam utile.

Quo etiam tempore, habitatio fratrum fesulaeorum ad nos declinantium usibus ab initio deputata, ex quallenti nimis et sordida in decorem conversa est; parietibus eius videlicet dealbatis, extructoque camino ad ignem illis necessarium succendendum, et aquario ad manuum lotionem. Sacrarium quoque non mediocriter auctum, praesertim in planetis et aliis, quae cum in eius indice habeantur hic brevitatis gratia omittuntur.

Querenti et sciscitanti mihi a senioribus nostris, unum quod ad hunc locum pertinere arbitrabar et in veteri annalium libro omnino pretermissum est, etiam aliud ab illis didici quod referre non ab re duco; quod videlicet anno Domini Mcccclxxiiijmo expositi fuerunt a conventu aurei nummi circiter centum tum in argenteam pixidem qua Christi sacrosanctum asservatur corpus, tum in eo ornatu qui in prefati sacramenti tabernaculo usque hodie retro altare maius cernitur. Aliud est quod conventui huic, pro fratrum recreatione, de anno Domini Mcccclxxvijto aedificatum fuit in planitie Munionis ab Andrea de Crescis, cive florentino, pulcherrimum Sanctę Marię Magdalenę hospitium.


glarea = ghiaia.


|13r|

<1479>. Anno Domini Mcccclxxviiijmo, venerabili patre fratre Nicolao de Pisis priore, quo etiam tempore civitas florentina peste laborabat et apostolico interdicto subijacebat eo quod rev.mum dominum Franciscum Salviatum archipraesulem Pisarum inter autores factionis Paziae in necem Iuliani magni Laurentii Medices in die Sancti Marci in ecclesia cathedrali patratum, dominatione florentina laqueo publice suspensum enecassent, rev.ssimumque dominum dominum Raphaelem Sancti Gaeorgii romanę ecclesiae cardinalem, Sixti quarti summi pontificis - ut ferebatur - nepotem, licet honorifice uti factionis illius conscium retinerent.

Eo inquam tempore, aromatum apotheca magnis sumptibus inter fratrum lavatorium et barbitonsuram constructa est. Sacrario autem additum pro ornatu maioris altaris aurifrisium magni valoris, margaritis et figuris sanctorum quibusdam admodum decoris intextum. Et alia utilia perpetrata.

<1481>. Anno autem Domini Mcccclxxxjdo,  reverendo sacrę theologiae postmodum professore [prefessore scr.], demum totius ordinis magistro, fratre Vincentio Bandello de Castro Novo, huius tunc conventus priore, locus quem fratres appellant cameram ignis, supra rasuram, magnis conventus sumptibus extructus est; ac etiam solarium - quod pontile vocant - supra eum locum qui dormitorio medio contiguus est, ex orientali latere ad finem seu caput communium latrinarum. Tectum cuius, ex ea parte quae publicam viam respicit, lapideis columnis fulcitum est. Locus utique exsiccandis vestibus fratrum perutilis, et aurę aerisque orientalis saluberrimi captandi, non modo iucundus verum et fratribus admodum oportunus.

<1485>. Anno Domini Mcccclxxxvto, fratre Francisco Salviato priore, capitularis congregatio patrum utriusque Lombardię, ducentorum vel eo amplius numero, secundo habita est. Qui patres moribus et scientiis excellentes, publicis declamationibus non parum urbem spiritualiter refecerunt; a qua temporaliter abinde pro religionis frugalitate et ipsi refecti sunt. Ad quorum spirituale solatium, sanctorum quorundam acta publicis spectaculis in convetu a(?)dita fuerunt pro more patrio elegantissime.

<1486>. Anno Domini Mcccclxxxvjto, fratre Nicolao de Tabia priore, habitationes illae quae ex orientali parte inter ortum et lavatorium sunt, domus videlicet ortulanorum, horreum et reliquae illae habitationes, sumptibus conventus aedificate fuerunt; et nonnulla alia utilia acta.


de Tabia, Tabiensis =  Taggia, prov. d'Imperia. Cf. AFP 51 (1981) 388b, e fonti latine là citate.


<1491>. Per ea tempora pristinum cum clibano ad conficiendum et exquoquendum panem, supra lavatorium constructum est; opus utique utile, et pestis et aliorum temporum - quibus per urbem questus fieri nequent - necessarium.


pristinum sic; volgarmente degradato da pistrinum (come suggerisce il titolo nel marg. desto) = piccolo mulino domestico, o meglio mortaio. Dunque pristinum cum clibano = mortaio con teglia o piccolo forno domestico.

■ Il resto della carta, poco meno di metà, è in bianco.


|13v|

<1493>. Anno Domini Mcccclxxxxiijtio, anno scilicet primo sanctissimi domini Alexandri, divina providentia papae vj, patres et fratres huius conventus convenerunt simul, et post multos tractatus deliberaverunt quod conventus hic, cum omnibus membris suis, segregaretur a Congregatione Lombardię, et reduceretur sub rev.mo magistro generali ordinis et rev.mo protectore domino cardinali neapolitano; ut sint provintiales conventus distincti, ut habent constitutiones nostrę. Et miserunt fratrem Mattheum Marci et fratrem Thomam Businum ad rev.mum magistrum, a quo impetrarunt quod nihil innovari posset in hoc conventu per aliquem inferiorem se, tam in capite quam in membris. Et annullavit omnem assignationem et mutationem factam vel faciendam, et absolvit fratres a quocumque precepto facto vel quod fieret. Et alia quedam, ut apparet per literas eius. Et insuper scripsit ad rev.mum protectorem ut impetraret a beatissimo domino nostro huius conventus separationem. Cui etiam scripserunt magnifici domini florentini et octo viri practicę comunis Florentiae, et rev.mus dominus cardinalis florentinus, magnificus Petrus Medices, dominus Guido Antonius Vespuccius, et alii multi nobiles cives privati. Et ad magistrum Philippum Valerium, tunc oratorem pro republica florentina ad summum pontificem, scripserunt suprascripti omnes ut hoc a summo pontifice impetraret.


Mcccclxxxxiijtio: scrive Mcccclxxxiijtio, poi corregge lxxxiij in 93.


Fratres vero miserunt Romam venerabilem fratrem Alexandrum Rinuccinum et fratrem Dominicum Pisciensem hoc negotium curaturos, et impetrarunt a sanctissimo domino nostro separationem praedictam. Et licet maxima cum difficultate, propter opositiones multiplices in contrarium factas pro parte Congregationis praedictę; pro qua etiam petierunt magister Thomas Brixiensis vicevicarius, frater Marcus Peregrinus prior cremonensis, frater Ludovicus prior venetus, et frater Franciscus Andreę Mei geminiansis prior, adversus nos opponere multa.

Tamen rev.mus dominus cardinalis protector ordinis, habita plenissima omnium fide et diligentissima inquisitione veritatis, et a magistratibus(?) huius civitatis et a Philippo Valerio oratore prefato et eius coadiutore domino Francisco Gaddo, et habito per publicum instrumentum consensu omnium fratrum qui tunc in conventu repperiebantur - professi clerici circiter quinquaginta quinque - libero consensu et summo omnium desiderio, ex examinatione secreta facta per notarios ad hoc vocatos. Quae omnia constant in prothocoliis ser Iohannis Gasparis de Montevarchio, notarii florentini arhiepiscopalis curiae. Et omnibus diligentissime intellectis, signavit breve separationis huiuscemodi, in quo iam a domino papa suscriptum erat: Videat dominus protector, et ipsemet - domino oratore sollicitante et quottidie requirente - anulum domini nostri de eius manu extraxit; cui libenter dominus papa annuit et breve nostrum sigillo munivit. Et ordinavit cum domino papa ne quid in contrarium fieret vel statueretur et concederetur alicui sine eius consensu et licentia. Et ita factum est. Nam iussi fuerunt ministri ut non audirent aliquem super iis, sed omnes ad dominum protectorem micterentur.


Doc. 25.V.1493, in A. Gherardi, Nuovi documenti e studi intorno a Girolamo Savonarola, Firenze (Sansoni Ed.) 1887, 42-52. I frati capitolari sono 52/53; tra i quali (n. 27/28) anche frater Robertus Ubaldinus, florentinus.


Quibus ita peractis, rev.mus protector monuit nos ut rebus et operibus ageremus que verbis pollicebamur, hoc est ut vivamus arctius paupertatem, scrictiorem castitatem et obedientiam simpliciter et ad plenum servantes. Pro quibus omnibus facilius explendis, adhuc impetravit nobis a papa ut possimus vendere possessiones quas habemus vel in futurum haberemus, ut latius omnia constat in licteris impetrationum predictarum. Et cum frater Alexander iam Romae infirmitatem propter laboris dispendium et aeris mutationem, voluit immo precepit ei ut domum rediret, affirmans se nihil nobis amplius ad propositum velle in futurum concedere, nisi senex is ad conventum rediret; et deosculans eum gratenter et magna cum caritate dimisit eum. Et Florentiam continuo pergere cepit, cum quo ego frater Robertus, scriptor presentium, comes in itinere fui. |14r| Erat enim ille invalidus nimis, et pedibus resipulae venenosum genus morbi patiebatur.

Frater autem Cosmas Tornabonus, cum fratre Dominico Pisciensi, Romę remansit ad expeditionem omnium quae accidere possent circa predicta, et clarificationem et iustificationem responsionemque reddendam omnibus que in contrarium (si qua opponerentur) all(eg)ate forent per partem adversam. Qui illic manserunt usque ad diem xij iulii 1493. Et post discessum praedictorum patrum, qui ibi pro Congregatione dicta accesserant, etiam fratres Dominicus et Cosmas predicti ad propria sunt reversi.

Quae autem sit norma brevis et quis eius tenor, hic apponere necesse non videtur. Sat est quod in domo est, et publicatum in capitulo coram fratribus et per publicum rogatum notarium, et autenticatum est in curia archiepiscopali florentina. Pro hac re sciant fratres quod orare tenemur pro omnibus intercessoribus et autoribus huius rei supra nominatis, qui pro hac re multum laborarunt.

Et qui in posterum sunt venturi, sciant huiusmodi segregationem fratrum pro regularioris vitę observationeque impetratam miraculose fere, quia reputabatur hoc impossibile ab omnibus qui audiebant, et fere totus mundus; nam tota Romana curia his contradicebat. Et pro Congregatione prefata Lombardię pot<enta>tus ferme omnis Italie ad summum pontificem litteras dederant: senatus venetus, Ludovicus Sphortia Barri dux et tunc Mediolani gubernator, dux Ferrarie Hercules et bononiensis Dominatio; dux quoque Calabriae scripserat magistro Petro Mediceo literas, per quas contra nos auxilium implorabant. Sed qui confidunt in Domino non commovebuntur in ęternum [cf. Ps 124,1]. Pro parte enim nostra tantummodo Romae erant pauperculi fratres, quorum alter senex, alter caecus erat. At orationes quae quottidie, ad minus septies Domino in communi unanimiter fundebantur, et ante per multos menses, et tunc et postea per tempus aliquod fa??e sunt; exceptis privatis, quae a fratribus hoc Domino instantissime supplicantibus in fide et cordis rectitudine agebantur, hoc semper ut si in ea re Dei esset honor et beneplacitum, aliter impediretur. Nam fratres in hac re Dei gloriam votis omnibus requirebant, heę inquam orationes contra omnes invaluerunt. Et sic voluit Deus nos cognoscere non nostra prudentia, sed illius providenta et gratuito munere evenisse, et ut intelligamus quod non nobis eius operum destructio(?), sed sibi omnis honor decet, laus et gloria, cum actionibus gratiarum, amen.

→<1493>.

precedente successiva