precedente successiva

Chronica conventus Sancti Marci de Florentia OP
parte IV: filii huius conventus qui pro tempore morientur, ff. 145r-200v (1437-1612)

■  Firenze, Bibl. Laurenziana, S. Marco 370  

 

 

 

|165r|

204. Frater Zenobius Mathię de Florentia, vir simplex et bonus, ingeniosus et exterioribus magis aptus. Confectus senio, omnibus ecclesię sacramentis armatus, 29 decembris 1519, suo Creatori animam reddidit.

205. Frater Zenobius Raphaellis de Acciaiolis de Florentia, obiit Rome apud Sanctum Silvestrum, die  .   .   iulii 1519, existens tunc librarista summi pontificis, etatis annorum 58 vel circa. Vir certe eruditissimus literis grecis et latinis, adeo quod sua etate non habuit superiorem. Extant multa opuscula ab eo confecta et traducta e greco in latinum. Sepius oravit cum coram summo pontifice tum etiam in capitulis generalibus et provincialibus, et in Cena Domini, etc. Fuit valde humilis et abiectus, nec eum scientia inflavit sed potius humilem fecit. Taceo reliquas eius laudes ne dum volo eum laudare, propter ignorantiam minuam eius virtutes.

206. Frater Stephanus Moldei de Castrocaro. Obiit in hoc conventu, ubi fuerat professus, die 2 maii 1521, receptis devotissime omnibus sacramentis, etatis sue anno circiter lx°. Hic fuerat scriba magnifici Laurentii Petri Cosme de Medicis, deinde eius filii domini Iohannis cardinalis - postea Leonis X pontificis maximi - donec dictus cardinalis degit Florentie. Post cuius recessum, prefatus frater Stefanus habitum sancte conversationis accepit, fuitque religiosus devotus.


■ Cf. Verde, St. Fior. III/2, 894, n° 1222.


207. Frater Petrus Gasparis della Volta, professus huius conventus. Cum per multos annos stetisset in conventu senensi, ubi in confessionibus audiendis non modicam gratiam acquisisset, laborans febre quartana per octo menses, assignatus in hoc conventu et deputatus apud Liccetum, die va maii 1521, in festo c?? Sancte Caterine de Senis, cum dominica die celebrasset divina, sequenti nocte, hora vja, vita functus est, anno etatis sue 52 vel circa. Cuius anima requiescat in pace.

208. Frater Iohannes Iuvenci de Medicis, professus huius conventus, supprior et confessor sororum Sanctę Caterinę, obiit die 24 augusti 1521, hora 18, in die Sancti Bartholomei apostoli. Erat autem zelator religionis, et in agibilibus valde expertus. Qui tandem rediens ex balneis pisanis, febre decubuit. Unde post paucos dies, receptis devote omnibus sacramentis, diem clausit extremum anno etatis suę Lxviij°.

209. Frater Iohannes Franciscus Laurentii Benivieni de Florentia, sacerdos, literis latinis admodum eruditus. Cum esseat assigantus in conventu pisano et causa recreationis divertisset ad villam parentum, infra 4or dies ibi infirmatus est. A quo loco post dies otto Florentiam delatus, paucis post diebus diem clausit extremum, receptis prius omnibus sacramentis, anno incarnationis Domini 1521, die prima octobris, hora noctis 4a, etatis autem suę anno 40.


incarnationis nell'originale è a fine notizia, con tratto di richiamo a Domini.


210. Frater Iohannes Petri de Colle Vallis Else, diaconus, iuvenis admodum devotus, professus huius conventus, ut patet supra c(arta) 152. Cum esset in conventu lucensi assignatus et studeret mathaphisicę, infirmatus cum multis aliis fratribus in illo conventu; nam aer prestilens putabatur. Cum diu laboraret doloribus colicis, diem clausit extremum in eodem conventu die 18 octobris 1521; ubi paucos ante dies obierat frater Daniel de Pratoveteri, eius discipulus et filius conventus saxensis.


supra c(arta) 152  = antica foliazione nel marg. destro superiore (ancora leggibile) corrispondente all'attuale carta 102r (n° 431).


|165v|

211. Frater Vincentius Antonii Guidi de Pratoveteri, florentinus, sacerdos, nuper effectus annorum xxx. In conventu pisano diem clausit extremum de mense decembris, in vigilia Nativitatis Domini; in qua die etiam professus fuerat. Hic febre correptus [correctus scr.], ut multi alii in eodem conventu, mortuus est; nam ante paucos dies quidam frater Iohannes Baptista della Casa, professus conventus pratensis, iuvenis devotus, mortuus est ibidem. Et etiam prior prefati conventus, frater Ioannes de Pistorio, cum aliquantulum convaluisset, ad conventum pistoriensem declinans, ibidem defunctus est. Multi alii, immo fere omnes, in eodem conventu infirmaverunt. Dominus parcat servis suis.

212. Frater Bonaiutus Thomme de Florentia, sacerdos. Obiit die 10 septembris 1522, circa horam 13 diei, acceptis prius omnibus sacramentis. Hic fuit bonus pater, sollicitus in audiendis confessionibus mulierum et monialium, et eis erat gratissimus. Erat enim gravis, mitis et quietus. In vigiliis et ieiuniis assiduus fuit et obediens, ita ut esset quasi exemplar omnium virtutum. Cuius anima requiescat in pace.

213. Frater Bartholomeus Andree Angeli, sacerdos. Obiit in conventu Sancte Marie de Quercu die 14 septembris 1522. Fuit devotus et bone mentis, corpore debilis sed ingeniosus. Cuius anima in celesti gloria letetur.

214. Frater Matheus Iacobi de Florentia obiit in hoc conventu, cum esset assignatus in conventu pisano, die 4 novembris, precedenti nocte, hora septima et dimidia, 1522. Hic fuit devotus et bonus pater, et diu laboravit in audiendis confessionibus in hospitali Innocentium. Cum ergo hoc anno esset assignatus in conventu pisano et deputatus ad curam unius monasterii ordinis, infirmatus fecit se deferri Florentiam; et tribus circiter mensibus iacens infirmus, tandem migravit ad Dominum, devotissime suscepto eucharistie sacramento. Qui etiam petiit extremam unctionem, sed tanta celeritate obiit quod eam actu habere non potuit.

215. Frater Marcus Pauli Thomme del Magreça, obiit Rome in Sancto Silvestro in Monte Caballorum, peste percussus, die 5 novembris 1522. Erat enim sollicitus in audiendis confessionibus, et permansit in ordine annis pene 27 in bona fama.

216. Frater Franciscus de Prato, qui prius fuerat filius huius conventus sed postmodum factus est filius conventus pratensis. Obiit Pisis, die  .    .  decembris 1522, in conventu Sancte Chatherine ubi erat assignatus. Hic fuit modestus pater et in aliquibus conventibus prior, plurimum deditus ad resarciendum conventus in edificiis necessariis; et in hoc libenter laborabat iugiter manens inter lapides, lateres et cementum, eo quod hoc esset eius precipuum studium.

|166r|

217. Frater Apollinaris de Viterbio, obiit Pisis in conventu nostro Sancte Katerine, in vigilia Sancti Thomme apostoli de mense decembris 1522. Fuit quietus pater, et habuit plures dotes naturales ingenii in oleis distillandis et alchimia. Fuit et scientiis humanitatis preditus et cursu astrorum et rebus nature occultis. Cuius anima celestia petat.

218. Frater Benedictus Christophori de Opera, vulgo dictus de Pagagnoctis ex parte matris, episcopus vasionensis, obiit die 4 februarii 1522 more florentino, in conventu Sancte Marie Novelle ordinis Predicatorum, cum esset annorum 78. Nam 16 etatis anno ingressus est ordinem Predicatorum, videlicet anno Domini 1460, in mense augusti, et sequenti anno professus est. Mansit autem in habitu ordinis 62 annis, in episcopatu vero annis 38. Hic fuit astronimice facultatis utcumque peritus, et honeste vite. Fuit et suffraganeus archiepiscopi florentini pluribus annis, et pene innumeros ad sacros ordines promovit et sacravit. Fuit et modeste loquele et conversationis humane ac familiaris. Delectabatur plurimum edificatione proprii habitaculi; nam in conventu conventu Sancte Marie Novelle habitationem pulcherrimam edificavit, et extra civitatem palatium construxit iuxta monasterium quod nuncupatur del Portico, ubi sepius habitabat. Qui dum sibi promitteret longiorem vitam, antequam putabat extinctus est. Cuius anima requiescat in Domino. Sepultus est autem die sequenti post mortem eius in ecclesia Sancte Marie Novelle ordinis Predicatorum Florentie.


 P. Ricozzi, Necrologio di S. Maria Novella (1505-1665), MD 11 (1980) 232 n° 788, dove correggi vasconensis in vasionensis (Vaison, sede suffraganea di Arles).


219. Frater Benedictus de Monte Lupo, sacerdos. Ut ex literis accepimus a priore Sancte Marie de Quercu, obiit in Urbeveteri ubi regebat monasterium monialium ordinis nostri. Et licet obierit die  .   .   ianuarii 1522 more florentino, scilicet ante obitum predicti episcopis vasonensis [sic], tamen quoniam litteras de morte ipsius accepimus postquam descripsimus defunctum superiorem in mense februarii, ideo post eum hic descripsimus mortem predicti fratris Benedicti de Monte Lupo, qui obiit torcurali percussus. Fuit bonus fame tamquam vite regularis observator, licet fuerit pauce doctrine.


■ Interessante caso che illustra espressamente i tempi tra decesso e registrazione del decesso, scanditi da sistema comunicativo entro ampia geografia regionale.


220. Frater Robertus Bernardi de Salviatis, sacerdos, obiit die 25 februarii 1522, receptis ecclesiasticis sacramentis. Fuit honeste vite, potius solitarie quam socialis.


 A.F. Verde - E. Giaconi, Epistolario di fra Santi Rucellai, MD 34 (2003) 65-66, 408b.


221. Frater Nicolaus Alphonsi de Pictis Florentinus, qui ex ordine nostro transierat ad eremitas ...  miserabili morte periit.  ....


 Prime poche parole leggibili, d'una notizia biografica (7 righe) decisamente barrata. Nel marg. destro: «Non hic adscirbendus cum mutasset habitum». Qualcosa di simile anche al marg. sin.


222. Frater Vincentius ser Laurentii de Bartholis, obiit peste percussus die 17 maii 1523. Nam cum esset assignatus in conventu Sancti Dominici de Prato, charitate et obedientia ductus, ministrabat sacramenta infirmis ex pestilentia epidemie. Ex cuius contagione ipse infirmatus, vita functus temporali, transiit ad vitam perpetuam.

|166v|

223. Frater Paulus ser Francisci de Burgo Sancti Laurentii, obiit die 21 iulii 1523. Vixit in ordine annos sex et menses sex, et obiit iuvenis subdiaconus, receptis omnibus ecclesiasticis sacramentis, Florentie in conventu Sancti Marci. Cuius anima requiescat in pace.

224. Frater Iohannes Sinibaldi, sacerdos, obiit peste percussus, die 7 augusti 1523. Nam cum esset missus ad ministranda sacramenta secularibus peste infectis, ipso morbo apprehensus, migravit ad Christum ex tali opere charitatis. Nam ipse etiam antea in confessionibus audiendis sollicitus fuerat, et frequenter opera charitatis exercebat. Vixit in Ordine annis 45.

225. Frater Simon de Rassina, conversus, obiit die 4 decembris, hora prima noctis, anno Domini 1523, receptis omnibus ecclesiasticis sacramentis. Cuius anima requiescat in pace.

226. Frater Equitius Ioannis Petri de Florentia, conversus, obiit ex ptisi die 11 martii 1523 more florentino, receptis prius omnibus ecclesiasticis sacramentis. Parum vixit in ordine et in infirmitate sua pluribus mensibus patientiam mirabilem habuit. Cuius anima requiescat in pace.

227. Frater Antonius Bivigliani de Ragusiis Florentinus, obiit peste percussus in conventu Sancte Marie de Quercu anno Domini 1524. Quo anno etiam plures alii fratres ibidem peste percussi obierunt. Vixit autem in religione annos 18 idem frater Antonius, laudabili conversatione. Cuius anima celum possideat.

228. Frater Antoninus de Radda obiit transacto die 15 augusti 1524, sequenti nocte hora 4, hidropisi morbo aquatico suffocato, Florentie in Sancto Marco. Hic pater fuit bonus et gratiosus predicator, et in aliquibus conventibus prior. Vir quietus, aliquantulum surdaster. Vixit autem in religione annos 47, minus duobus mensibus cum fere dimidio. Cuius anima requiescat in pace.

229. Frater Christophorus Iohannis de Spinellis, obiit die 25 ianuarii 1524 more florentino. Hic erat sacerdos, et iuvenis potens in voce et in cantu in choro. Erat filius nativus conventus Sancti Dominici de Fesulis. Receptis omnibus sacramentis obdormivit in Domino hilari animo. Cuius anima requiescat in pace.

230. Frater Benedictus Albertacci del Bene, obiit die 20 martii, hora fere 24, anno Domini 1524 more florentino. Hic sacerdos senex et plenus dierum, çelator sancte religionis, omni nocte surgens ad mattutinas fratres excitabat. Fuitque vir mire semplicitatis et puritatis. Cuius anima requiescat in pace.

231. Frater Urbanus Corsinus, obiit die 10 aprilis, anno Domini 1525. Hic erat sacerdos, religionis observator et çelator. Cuius anima vivat in celis.

232. Frater Hieronimus Vespuccius, obiit die 25 aprilis, in solemnitate beati Marci evangeliste, hora diei 14, anno Domini 1525. Hic erat sacerdos, confessionibus audiendis deditus et religionis çelator et observator. Cuius anima paradisum possideat.

|167r|

In capitulo nostre Congregationis congregato in conventu Sancti Marci de Florentia anno Domini 1525 mota est lis et quaestio de filiatione fratris Urbani de Corsinis a priore pratensi et socio eius, qui dicebant ipsum esse filium conventus pratensis eo quod ibi professionem fecerit. Quibus responsum est a fratribus conventus Sancti Marci quod in dicto conventu Sancti Marci ipse frater Urbanus accepit habitum et a vocalibus eiusdem conventus fuit sibi prolongata professio et ab eísdem receptus est ad professionem per voces ut profiteretur in conventu pratensi pro conventu Sancti Marci de Florentia. Cum ergo fratres pratensis conventus non possent probare dictum fratrem Urbanum professum pro suo conventu, lata est sententia per vicarium generale fratrem Seraphinum Bellandinum post capitulum, videlicet die 16 maii 1525, quod predictus frater Urbanus est filius conventus Sancti Marci, ut in hoc libro cronice continetur supra in carta 148 [= f. 98r], et quod omnia bona sua pertineant ad dictum conventum Sancti Marci, ut patet in literis manu propria scriptis ipsius vicarii generalis fratris Seraphini, presentibus duobus testibus, videlicet fratre Raphaele   .    .    .   de Pistorio et fratre Honofrio Honofrii de Pistorio.


■ Importante questione circa la filiazione conventuale (che comportava tra l'altro la titolarità dei diritti ereditari), sollevata a ridosso del decesso (10.IV.1525) di fra Urbano di Filippo dei Corsini. Congregazione iniziata il 29 aprile 1525: AFP 40 (1970) 181-85. La successione di questi voci (nn. 231-233) mostra qui la contemporaneità tra redazione cronacistica e date croniche implicate; altrimenti ci si aspetteva che la presente nota circa la Congregazione 1525 fosse inserita a complemento di n° 231.


233. Frater Laurentius de Uzano obiit in hoc conventu die 18 augusti 1525, transacta die, paulo ante horam tertiam noctis. Hic erat senex, parve scientie, sed magne religionis observantie. Vixit in ordine sine querela annos 56. Qui receptis omnibus sacramentis, migravit ad Christum.

234. Frater Hilarius Iuliani de Florentia, filius huius conventus, obiit Pisis in conventu Sancte Chaterine Martiris die 16 augusti 1525.

235. Frater Thommas de Pera, iuvenis, sacerdos, factus filius conventus fesulani. Obiit in hoc conventu ex pthisi, fracta vena pectoris suffocatus a sanguine. Et receptis prius omnibus sacramentis, interiit die 5 septembris 1525.

236. Frater Michael del Caccia obiit 19 septembris 1525, receptis omnibus ecclesiasticis sacramentis. Cuius anima requiescat in pace.


 A.F. VERDE, Ser Lorenzo Violi "secretario" del Savonarola?, «Memorie domenicane» 18 (1987) p. 391, § 15.II.1499/50: fra Michele di Giovanni di Onofrio del Caccia da Firenze.


237. Frater Alexander de Antilla obiit in conventu Sancte Chaterine Pisis die 29 septembris 1525. Qui cum fuerit frater devotus ac religiosus, putandum est ut sit assumptus in consortium agnelorum, qui vitam angelicam duxit in terris et in festo Angelorum migravit ad Christum.

238. Frater Alexander de Giannoctis de Pistorio incepit egratare in conventu pisano, et inde recedens obiit in conventu pistoriensi die 11 novembris 1525. Cuius anima requiem capiat sempiternam. Fuit enim bonus religiosus, cantor et confessor monialium pluribus annis et religionis çelator.

→|167v|

precedente successiva