⌂ |
Cronica conventus Sancti Dominici
■ pars I:
acta et gesta conventus, ff. 1r-39v (1406-1678 ca.) ■ |
||
|
|
Anno vero 1665 mensis decembris, antequam dictus pater Bottigli sui prioratus biennium perfecisset, litteras accepit ex padre reverendissimo generali in quibus statim ac ipse prioratum persolvisset, illum vicarium in capite designabat; et ne novi prioris delectus haberetur, ordinabat eo quod romanus ipse pontifex priorem vellet deligere, uti postea evenit. Nam idem reverendissimus generalis misit ad dictum patrem priorem - tunc vicarium in capite - breve Alexandri septimi, in quo per aliud biennium idem pater Bottigli denuo declarabatur prior. Qui statim obtemperavit pontificio mandato eandemque duravit observantiam.
Idem pater prior, in supradictis sui prioratus bienniis, infrascriptos clericos huius cẹnobii filios sacro religionis habitu vestivit:
fratrem Thimoteum Mescoli Florentinum,
fratrem Antonium Colleschi de Sancto Miniate,
|f. 25v| fratrem Angelum Pucci de Castronovo,
fratrem Dominicum Mariam della Ciaia Senensem
fratrem Vincentium Mariam Betti Florentinum, patris magistri fratrem,
fratrem Ioannem Dominicum Sodini Lucensem,
fratrem Raymundum Gamucci Florentinum,
fratrem Thomam Quaratesi Florentinum,
fratrem Ioannem Baptistam Pellettier gallicum,
fratrem Laurentium Pittei Florentinum,
fratrem Sanctem Celli Lucensem.
Sumpserunt quoque nigram laicorum vestem infrascripti conversi:
frater Bonus Mei de Pago Florentiẹ
frater Carolus Pissi de Florentia
frater Angelicus Ioannes Morganti de Pisis, qui omnes inter huius conventus filios fuerunt adscripti.
Emisit etiam sub eodem prioratu professionem frater Dominicus Cini Pistoriensis pro suo conventu de Pistorio.
Auxit prẹdictus prior in temporalibus cẹnobium eo quod nihil ẹris contraxit, immo tum credita tum in urna prẹsentem pecuniam multam reliquit. Recepit ex domino senatore Donato Antella centum nummos aureos, quorum pretio emit censum, reddens quotannis sex alios aureos nummos conventui; cum hac tamen obligatione, ut per annos viginti singulis sabbatis in rosariana Dominẹ Virginis capella missa una de Sanctissimo Rosario; qua prẹpedita de festo currente, in expiationem culparum animae dominẹ * * * Orlandini celebraretur. Post quorum annorum evolutionem, dictum emolumentum cum fructibus suis absque ulla alia obligatione remanet conventui.
Curavit ut bona conventus in meliorem frugem redigerentur. Studium adhibuit ut in 6883 cloacatarum scrobium |f. 26r| ulnis vites insererentur, atque 472 propagationes efficerentur. Qua de causa, in prẹdiis prope Greve constitutis unius conversi multis cum impensis semper diligentiam adhibuit, ut quẹ vel scissa vel diruta vel profligata extarent, resarcirentur. De quibus omnibus libri conventus consulantur.
Debitum de 60 nummis aureis cum domino senatore Antella olim contractum ut altaris Sanctissimi Rosarii ornatus ad finem perduceretur, tot missarum sacrificiis quot sufficere poterant, ad illius extinctionem extinxit.
Quatuor rotariis horologiis ornavit cẹnobium, ex quibus unum quod simul cum quadrantibus edit horas, contra horologium magnum iam vetustum in dormitorio patrum; aliud consimile in dormitorio novitiorum apposuit. Pro primo solvit 35 scuta, pro secundo vero non insumpsit pecuniam eo quod - licet 30 scuta valeret - donatum fuit in eleemosinam a domino senatore Antella. Insuper aliud minoris molis, quod usui aromatarii deserviebat, sacristiẹ applicavit. Et demum pro alio excitatorio tantum, quo utitur conversus ille qui tabellam pro matutinis pulsat, solvit sex scuta.
Inter frequentes charitates, quibus supradictus dominus Antella affectum quo hunc prosequebatur ostendit, illa fuit quando sub isto prioratu, pro una vice tantum 50 nummos aureos novitiatui erogavit ut duo vel tres ex istis novitiis ad Gallianum studium mitterentur. Domini quoque ex familia Guadagnorum dictis annis aureo ornamento, fẹnestra, suppedaneo et lapide sepulcrali Sancti Ioannis delubrum suum honorifice decorarunt. Quod autem ad ecclesiẹ ac sacristiẹ utilitatem prẹdicto tempore factum fuit, in peculiari libro pro Recordationibus sacristiẹ specialiter instituto manifeste apparet.
Supradicta etiam tempestate, assignati fuerunt in hoc conventu |f. 26v| pater frater Ambrosius Maria de Palmeriis Senensis, filius Sancti Dominici Senarum, et pater frater Thomas de Puliccianis Florentinus, filius Sancti Marci Florentiẹ, qui sub cura dicti patris prioris novitiatum fecerant in conventu Sancti Marci, et redierant ex conventu tolosano ubi exactissima cum observantia illorumque patrum maxima ẹdificatione theologicos suos cursus inierant et ad finem perduxerant. Qui, postquam huc pervenissent, petierunt Romam ut ibi subirent lectoratus examen. Et cum apti inventi fuissent ad legendum, vi superiorum in hoc cẹnobio multo discipulorum progressu multaque huius observantiẹ utilitate, philosophicos suos cursus feliciter legerunt.
Completo[1] secundo dicti patris Bottigli prioratu, mense aprilis electus fuit in priorem pater lector frater Thomas Betti, filius Sancti Marci de Florentia, tunc temporis horum novitiorum magister; qui toto suo biennio introductam iam observantiam duravit, conservavit, adauxit. Quo tempore, licet ad conversorum habitum neminem recepisset, vestivit tamen fratrem Ludovicum Colonnelli, prẹsbiterum sacerdotem de Terracina.
In primo sui regiminis anno, cum animadverteret hoc in cẹnobio nil aliud ad perfectum decorem quam stricta comunitas - tum a patribus tum a novitiis mirum in modum desiderata - deesset, optimo cum eventu postulavit eam et obtinuit a reverendissimo patre generali de Marinis, sub tenore infrascriptẹ epistolẹ ab eodem patre generali ad hunc conventum transmissẹ; quẹ etiam confirmata fuit a reverendissimo patre generali fratre Ioanne Thoma Roccaberti, dignissimo illius successori, et quidem ut infra:
|f. 27r| «Pater Ioannes Baptista de Marinis, sacrẹ theologiẹ professor, ordinis Prẹdicatorum humilis magister generalis et servus.
In Dei filio sibi dilecto reverendo patri lectori fratri Thomẹ Betti, et conventui nostro Sancti Dominici Fẹsularum, desideratum complementum.
Dum comunibus vestris literis religiose nobis exponitis qualiter ad ultimam apud vos introductam rigidioris observantiẹ consummationem, aliud modo non supersit quamquod(?) tandem eliminata omni particularitate ibidem perfecta rerum comunitas instituatur, ex animo gratulamur nobis et vobis gratias agentes Domino bonorum omnium largitorum, qui et corda vostra clementer illustravit ad cognoscendum quid adhuc desit exactissimẹ apud vos ordinis disciplinẹ, et voluntas accendit efficaciter ad procurandum ultimi illius defectus stabile supplementum.
Itaque tam piis iustisque optimorum filiorum votis, ultro (ut par est) promptissimeque occurrentes ad eradicandum omne illud quod absolutissimam rerum comunitatem apud vos aut impedire hactenus potuit aut relaxare, harum serie nostrique authoritate officii, tum omnibus vobis tum successoribus vestris, sequentes prẹscribimus ordinationes perpetuo valituras.
Primo. Ex nunc deinceps omnino abolita, vetita atque prẹscripta sint privata deposita fratrum, quotquot in hoc nostro fẹsulano conventu degent vel degunt assignati vel in posterum assignandi, hoc sensu: quod quicquid hactenus cuiquam ex modo assignatis concessum fuit ad suos privatos usus aut religiosas necessitates, amodo totum comuni ẹrario conventui inferatur et usibus communitatis applicatum indiscriminatim censeatur.
Secundo. Quoad alios vero qui eidem observantiẹ aliunde assignabuntur, hẹc forma servetur quod ipsorum privata deposita - si qua secum attulerunt - recipiantur ad custodiam, et ex iis provideatur talibus statim (si opus sit) ut in vestitu tam interiori quam exteriori conformentur cẹteris nostris religiosis quos illic invenient, ne qua difformitas notari possit sive |f. 27v| in tunica, in scapulari, capputio vel cappa, sive in calceis, laneis, tibialibus, caligis aut tunicellis. Quod si post eiusmodi provisionem ex tali deposito quicquam superfuerit seorsim, in comuni deposito fideliter observetur, suo tempore restituendum eidem fratri quodcunque ipsum a fẹsulano conventu contigerit alio removeri.
Tertio. Quẹcunque deinceps alicui fratri ibidem assignato obvenient sive ex labore prẹdicationum, confessionum, lectionum, gratuitẹ donationis eleemosinẹ, sive ex annuo redditu, censu, decursisque fructibus, largitione consanguineorum aut quovis alio modo, mox eo ipso sint incorporata conventui ac immediate pertineant ad comunitatem.
Quarto. Vicissim ex comunibus facultatibus eiusdem comunitatis indifferenter et absque discrimine personarum tribuatur unicuique - prout cuique necesse fuerit - victus, vestitus, medicamenta, libri, utensilia, iuxta modestiam paupertatis et sufficientiam honestẹ necessitatis.
Quinto. Denique quinto commendamus universis et singulis perfectam et inviolabilem uniformitatem in forma ac materia vestimentorum, in publico usu rituum ac cẹrimoniarum, in assidua sequela comunitatis, in incessu, statu, habitu et in omnibus motibus vestris, ut modis omnibus excludatur singularitas, et solidẹ virtutis mutuo exemplo ẹdificetur charitas, quẹ vinculum est perfectionis.
Sic ergo state in Domino, filii charissimi, vestrisque in sanctẹ religionis studio quotidianis profectibus e coelo benedicas Pater, Filius et Spiritus Sanctus.
His autem ordinationibus sempiternum robui esto, quibuscunque in contrarium non obstantibus. In quorum fidem etc.
Datum Romẹ, 15 septembris 1668.
Frater Ioannes Baptista de Marinis, magister ordinis.
Registrata fol. 17. Frater Bernardinus de Venetiis, magister et socius.
|f. 28r|
Nos, frater Ioannes Thomas de Rocaberti, sacrẹ theologiẹ professor, ordinis Prẹdicatorum humilis magister generalis et servus.
Harum serie ac officii nostri authoritate confirmamus supradictas ordinationes factas pro conventu de Fẹsulis a fel(licis) rec(ordationis) fratre Ioanne Baptista de Marinis predecessore nostro, extractas ex registris in nostro archivio generali existentibus, illisque firmitatis robur adiicimus, et volumus eas inviolabiliter observari. In fidem etc.
Datum Romẹ, 13 decembris[2] 1670.
Frater Ioannes Thomas de Rocaberti, magister Ordinis.
Registrata fol. 9. Frater Hyeronimus Victorius, magister et socius.
Loco + sigilli».
Hanc igitur ordinationem prẹdictus pater prior publice notificavit, perfectamque universali conventus gaudio introduxit in eo comunitatem; sic autem initium habuit comunitas. Quilibet ex fratribus tum lineas quam laneas vestes, tum etiam exiguum illud pecuniarum quod possidebat, omnia demum sua in comunibus depositis redegit. Ut autem omnibus - sicut cuique opus erat - provideretur, prẹdictus pater prior vestiarium maiorem consilio patrum instituit, ad quem spectaret omnia prẹdicta in cubiculo ad hoc apto diligenter servare, vetusta indumenta resarcire, immunda et sordida ut lavarentur curare, et tandem lota et contrasignata temporibus suis fratribus distribuere. Et hoc ideo factum fuit ut sicut pascimur ex uno cellario sic ex uno vestiario induamur.
Circa vero pecunias statutum fuit ut prẹdictus pater vestiarius eas asservaret in area comuni depositi conventus sub tribus solitis clavibus a tribus patribus depositariis possessis; librumque |f. 28v| teneret cuius titulus Entrata et uscita della vestieria, in quo fideliter notaret pecunias omnes, parentum vel amicorum eleemosinis, censibus particularibus, concionibus vel quovis alio extraneo prẹtextu fratribus debitas; illisque denariis - secundum patris prioris iudicium et voluntatem - de eis quibus cẹnobium non posset, iuxta omnium exigentiam providere. Verum enimvero hac de causa sic ordinatum fuit et factum ut numerata pecunia pro variis temporum vicibus prompta haberetur, atque ut cẹteri provinciẹ patres ad hoc opus aggrediendum allicerentur et tutius libentiusque istum in conventum ad perfectam rerum omnium comunitatem servandam (quod in maiorem ẹternẹ nostrẹ salutis certitudinem cedebat) venirent.
Prẹdicto quoque tempore, licentia reverendissimi patris generalis Marini, in turri campanili secunda campana pendens libras 450 fuit apposita, quẹ de superstitis nostrẹ aromatariẹ officinẹ denariis, pretio circiter 160 scutorum, empta fuit. Ditata etiam fuit et munificata nostra sacristia capsulis non plebeis sed auro et argento magnifice vermiculatis; rasis et attalicis operibus nobiliter variegatis; plurimis speciosis pulvinaribus, septem poderibus, seu albis talaribus quorum duo erant byssina, cẹtera vero flexuose phalerata; palliolis, velis, argentea pisside, et aliis in libro de sacristiẹ Recordationibus notatis. Quae omnia a diversis oblata fuere benefactoribus, prẹsertim a consanguineis dicti patris prioris Betti, dominaque Clarice Filicai, ad perfectum sacristiẹ et ecclesiẹ ornatum. Piẹ Omnium Sanctorum ordinis nostri deerant imagines, sed opera tum dicti patris prioris tum etiam diversorum benefactorum, suis cum coronis (sex erant) egregie cẹlatis et auratis pictẹ fuerunt; ex quibus una, in annua illorum festivitate in altare maius, cẹteris in choro remanentibus, ad populi venerationem collocatur. |f. 29r| Quẹlibet ex his inauratis coronis duodecim circiter scuta valebat, quarum una tantumodo sumptibus conventus facta fuit, sicuti prẹfatus Recordationum liber testatur.
Prẹdicto biennio inter huius cẹnobii filios adscripti fuerunt patres lectores:
frater Ioannes Baptista Caro de Chio et
frater Vincentius Spighi diaconus.
Eodem augusti mense 1668, ad iussum reverendissimi patris generalis Marini festum beatificationis beatẹ Rosẹ Limanẹ[3] solemni apparatu fuit per totam octavam in nostro templo peractum. Et quidem hoc ordine fulgebat ecclesia ad supremum usque fastigium, sericeis telis nobillime parata, egregiis picturis, argenteis vasibus et cereis luminaribus. Solemnes tum vocum tum nervorum cantus et panegyrica oratio quamplures societates, religiosos, nobiles et ignobiles accersere. Creperes vero scloporum displosiones necnon sulphurata missilium ignium crepitacula, ordinato fragore recens istud sydus in cẹlo dominicano noviter splendens salutabant. Pro isto magnifico apparatu (absque pane, vino et obsonio multis factoribus et advenis distributo) fuerunt expensa 73 scuta. Quẹ cum quidenis aliis scutis pro contributione venturẹ canonizationis eiusdem Beatẹ et sancti Ludovici Bertrandi, pro nostra parte patri provinciali erogatis, 101 scutorum summam conficiunt, ad quam tum pii benefactores tum etiam conventus confluxerunt: illi quidem cum eleemosinis 27 scutorum cum dimidio, iste vero cum reliquis.
Cum anno 1670, mensis iunii, pater lector frater Thomas Betti sui prioratus functionem persolvisset, unanimi concordia electus fuit in priorem pater lector et prẹdicator generalis frater Angelus Dominicus Guinigi Lucensis, filius Sancti Romani de Luca, eximia prẹditus bonitate et doctrina, qui morigerata sua vita et zelo in spiritu levitatis gubernavit. Qui, dum strictissimam in isto conventu duravit |f. 29v| observantiam, et operum et nominis angelum se esse monstravit.
Excepit ad candidam ordinis vestem suo biennio duos clericos cortonenses pro conventu Cortonẹ, nempe:
fratem Ioannem Thomam Palci, qui redivit ad propria, et
fratrem Dominicum Angelum Orselli; insuper
fratrem Philippum Mariam Castagni Florentinum, huius conventus filium, et
fratrem Vincentium Mariam Bondini, filium conventus Saxi[4]; quorum primus erat clericus, secundus vero conversus.
Demum emisit sub illo professionem frater Dominicus Maria Corsi, conversus, pro conventu Sancti Miniati.
Anno vero 1671, mensis octobris, Limana meridionalis Americẹ Rosa, necnon florigerẹ Valentinẹ urbis gratissimus flosculus Ludovicus Bertrandus, rore cẹlestis gratiẹ prẹventi, universam ecclesiam suavi Christi odore recrearunt, usque ad olfactum pontificis hẹroicarum suarum virtutum odor penetravit; qui ẹ cẹlo monitus, illos super ecclesiẹ candelabrum extollens, sanctorum numero adscripsit, ut mira illorum fragrantia non solum animos sed animas ipsas arcano solatio et miro devotionis sensu pertingeret.
Nos quoque, summis illorum honoribus plaudentes, sanctificationis festum nostra in ecclesia octo diebus celebravimus. Talis vero et pretiosa fuit ecclesiẹ suppellectilis, talis musica, talis sinphonia, ut preterundantem cuiusvis generis populum, serenissimum nostrum magnum Hetruriẹ ducem, magnam ducissam matrem, cum cẹteris serenissimis principibus acciverint; qui solemnem cereorum, picturarum prẹcipua novorum sanctorum miracula rẹpresentantium, argentorum et attalorum paratum mirantes, piis precibus illorum opem implorarunt. Quẹ omnia facta fuerunt absque ullo sacristiẹ et conventus detrimento, quia diligentia patris lectoris fratris Thomẹ Betti pro nobili ista pompa, ex piis tum fratrum tum secularium eleemosinis reperta fuerunt 150 scuta. Ideo autem |f. 30r| tam magnificus fuit apparatus, quia reverendissimus pater generalis Rocaberti sic innuerat et isti et cẹteris aliis religiosis conventibus.
Prẹdicto biennio cẹnobium istud prẹsentia serenissimi magni ducis Cosme III fuit honoratum. Qui - prẹterquam quod aliis temporibus hanc nostram sua maiestate decorasset ecclesiam - quadam iovis die, ut conventum intueretur, de industria improvisus accessit. Summa animi demissione fuit susceptus. Et ipse, innata sua humanitate et familiaritate, novitiatus et conventus cubicula et officinas invisens, suam protectionem exibuit; quẹ in quibusvis temporum varietatibus ad promovendam, servandam et tuendam observantiam nostram, experta fuit efficacissima, eo quod plurimi[sic] ducit hoc cẹnobium, cuius curam et regularis disciplinẹ augumentum omnibus patribus provincialibus provinciam visitantibus semper impense committit.
In huius regiminis exordio, obtenta fuit licentia a reverendissimo patre generali Rocaberti vestiendi ad nostrum beneplacitum novitios, dumodo tamen morigeratorum adolescentium in requisitis non deficientium nobis adesset occasio. Hoc autem erat patris generalis consilium, nempe adscribere novitios istos inter filios illorum conventuum qui in nostra provincia novitiorum indigebant sicque observantiam ubique dilatare, sicuti illius infrascripta epistula aperte testatur. Hẹc autem est:
«Al reverendo padre predicatore generale, priore del nostro convento di San Domenico di Fiesole, reverendo padre predicatore generale priore. Quando habbia all’ordine giovani per vestire, gli vesta pure; perché quando non possino esser figli di cotesto convento, gli affigliolaremo ad altri della provincia che sono bisognosi di figlioli; e così si verrà a dilatare per la provincia la santa osservanza. La benedico con tutti, e mi raccomando con i compagni alle loro orazioni.
Roma, 6 settembre 1670.
Loco + sigilli.
R. V. Cons. in Domino, frater Ioannes Thomas de Rocaberti, magister ordinis».
→|f. 30v| Postquam suum...
[1] 1668 scritto in margine sinistro. Poco dopo P. L.: ricorrente abbreviazione in questa sezione secentesca, verosimilmente da sciogliere: pater lector, o patres lectores.
[2] decembris ] 10cembris cod.
[3] Rosa da Lima (1586-1617), laica domenicana del Perù; e poco dopo, Ludovico Bertrán de Valentia OP (1526-1581), missionario in Colombia: canonizzati da Clemente X il 12.IV.1671.
[4] Santa Maria del Sasso, in Bibbiena (prov. Arezzo).