precedente successiva

  DOCUMENTI

I.  Cronica di San Domenico di Perugia

Bibl. Comunale Augusta di Perugia ms 1141 (ora vedi anche ed. A. Maiarelli, La Cronaca di S. Domenico di Perugia, Spoleto 1995)

[11] Frater Iacobus Brunatii sacerdos et predicator bonus, fuit dulcissime conversationis et sancte vite; quo mortuo visibiliter apparuit fratri Nicolao germano suo novicio, eo existente in oratione, et ait illi alacri vultu ut perseveraret in ordine, et ipsum quam plurimum exortatus est ad observantias regulares. Qui quidem eodem modo matri sue apparuit, ipsam confortando eo quod tristis esset et desolata de obitu eius, dando ei spem de beata gloria eterne vite propter laudabilem vitam quam ducebat. Et quia verus frater fuit et sue religionis amator, ad ordinem traxit suum germanum fratrem Nicolaum.

[12] Frater Iacobus Raynucii sacerdos, fuit graciosus predicator et lector arectinus et castellanus, lucanus, urbevetanus, in Tuscia provintialis vicarius, et perusinus ac etiam romanus in Sancta Sabina tempore quo curia erat in Urbe. Qui et fuit in pluribus capitulis diffinitor, postmodum prior perusinus, demum factus prior in Sancta Sabina, per papam Honorium de Sabello residente ibidem, propter suam laudabilem viram et celebrem opinionem que de ipso erat in romana curia, factus est episcopus florentinus; qui et in sua episcopali sede modico tempore requiescens infra mensem migravit ad Dominum ac sepultus in ecclesia suorum fratrum sub M°cc°lxxx°v° (f. 29r-v).

[23] Frater Iacobus uterinus cum fratre Monaldo de Sancto Mariano, fuit solide vite et religiose, qui etiam et compositos mores habens, qui vitam suam tam[1] laudabilem quam innocentem duxit. Hic cum esset diaconatus officio functus et iuvenis in etate, nichilominus miro modo erat graciosus in verbo dum predicaret, et de ipso exibens salutare exemplum tam interius quam extra ita quod fratribus et secularibus se redidit graciosum. Qui et obiit in Spoleto mira devocione in Domino. Apparuit autem post suum obitum fratri Raymundo dudum suo amico precipuo[2] in veste candida et facie relucenti, tenens in manu fasciculum diversorum[3] florum, pandens et statum felicem et amenum quem habebat in celesti patria, et sibi predixit finem suum in brevi de hac vita, quod et verificatum est, quia frater Raymundus post triduum visionis prefate migravit ad Dominum (f. 33r-v).

[36] Frater Iacobus Perusii sacerdos, fuit magnus et graciosus predicator et bonus clericus. Qui et fecit sermones utiles et aceptos fratribus, quos conventus pro comuni utilitate ad catenam armarii apposuit. Qui fuit etiam prior et supprior necnon et lector in Perusio, et in sua conversatione plurimum gratus fratribus et secularibus, ex co quod erat homo boni et discreti solacii, qui et Perusii in pace quievit (f. 35r).

[64] Frater Iacobus Giliucii de Ballionibus sacerdos, fuit religiosus homo quam plurimum, omnem honestatem amplectens ci sue religionis amator et valde circa scientiam studiosus. Qui et Perusii in Domino requievit (f. 40r).

[75] Frater Iacobus de Scaltiis antequam nostrum ordinem esset ingressus fuit homo caritate diffusus super pauperes Christi, pia gestans viscera, eis largas elimosinas imparciendo, necnon ad bospitalia leprosorum frequenter declinando, serviendo eisdem manibus propriis, compassione et pietate commotus. Qui fuit de primis ingredientibus fraternitatem disciplinatorum sancti Francisci, servans per omnia ordinationes fraternitatis predicte. Veniens autem ad nostram religionem, peroptime servavit substantialia ordinis et effectus est magnus çelator circa bona preservanda nostri conventus. De bonis vero proprii patrimonii dedit nostro conventui de nova sacristia construenda novem centonaria usualis monete, et oralogium factum est sua bonitate et procuratione sollicita, pro parte dando peccuniam in antedicto opere. Et emit pro utilitate comuni, congnati sui de propria peccunia, calicem preciosum et pulcrum expendendo in ipsum libras centum nostre monete. Qui etiam cellam fieri fecit in dormitorio, expendens in ipsam florenos xij, qui morte preventus non possedit eam completam. Inter fratres vero extitit grate conversationis[4] et fame. Qui in ordine vixit annis viij, in Domino requiescens in festo sancti Andree apostoli sub M°ccc°xx°vj° (f. 41r-v).

[82] Frater Iacobus de Sancta Christina perusinus, sacerdos et predicator gratiosus et bonus clericus. Fuit cursor[5] Sententiarum Florentie in studio generali[6], demum sacram theologiam legit annis xx in conventibus infrascriptis, scilicet tudertino, spoletano, reatino, castellano, arectino, pratensi, pistoriensi, quam etiam in nostro perusino conventu. Qui et laudabilem vitam duxit cum bona fama et oppinione preclara, gratus et carus propter sua merita probitatis tam fratribus sui ordinis quam etiam secularibus de Perusio. Et in signum huius intra consilium et parlamentum[7] priorum ac rectorum nostri comunis inpetravit quod postulavit ab eis: ut in festo beati Constancii perusini episcopi annualiter processio fieret a religiosis et clericis cum apparatu sollempni, videlicet cum candelis acensis ab eis, necnon a secularibus cum suis luminaribus, ut fieri consuevit in festo patris nostri beati Erchulani episcopi et martiris. Qui et fuit homo boni consilii et grate conversationis[8] et precipue cum secularibus, eos edificando verbo et exemplo; et gratiam habens magnam in confessionibus audiensis. Qui existens Reate pro lectore talis casus illo in tempore accidit: nam homo quidam homicidium perpetravit quod a nemine scitum fuit, nichilominus ipse cum timore et tremore remansit semper dubitans ne veniret in publicum timens sententiam[9] capitalem. Qui quamvis homo peccator esset, ad Matrem Virginem pro misericordia inpetranda recursum habuit cum devocione nimia. Cui Domina nostra apparens taliter respondit: «Vade, fyli, ad locum fratrum Predicatorum et confitere sacramentaliter fratri Iacobo de Sancta Christina lectori conventus dicendo sibi ex parte mei quod te absolvat ab omnibus peccatis tuis, et tu deinceps noli peccare ulterius». Quod et factum est, quia homo ille effectus est bonus, suam vitam corrigendo per penitentiam salutarem adsuntam a nostro fratre prefato. Qui et in ordine vixit annis quinquaginta tribus, qui in quibuscumque adversis[10], quam etiam infirmitate longeva et abominabili nimium, pacientissimus fuit, et ex sui humilitate nolens ab aliquo sibi serviri ut non esset in tedium ministrantibus ei, migrans ad Dominum in octavis resurrectionis dominice et die sequenti traditus est sepulture cum decentibus exequiis et presentibus omnibus militibus milicie beate Marie virginis, quorum pater spiritualis ipse erat, et rector et prior ipsorum, eos informando in eorum agendis secundum Deum et eorum regulam et ordinis istituta, sub annis Domini M°ccc°xxx° (ff. 45v-46v).

II.  Firenze, Santa Maria Novella 31 gennaio 1245

In nomine Domini, amen. Anno millesimo ducentesimo quadragesimo quarto, indictione tertia, die martis ultima mensis ianuarii.

Coadunato capitulo fratrum Predicatorum de Sancta Maria Novella more solito in capitulo dicte ecclesie, fr. Alexander prior fratrum ipsius ecclesie, consensu et parabola fr. Beni, fr. Recuperi, fr. Anbrosii, fr. Ugutionis, fr. Petri Urbevetani, fr. Diotisalvi, fr. Donati, fr. Iacobi, fr. Uguicionis, fr. Andree, fr. Pasqualis, fr. Silvestri, fr. Yordani, fr. Clementis, fr. Iacobi Peruscini et fr. Paganini fratrum, suo [consensu] et ipsi fratres cum eo constituerunt ordinaverunt et fecerunt fr. Niccolaum subpriorem, presentem et recipientem, eorum et dicte ecclesie sindicum ad recipiendas cartas emptium [sic] terrarum platee nunc de novo facte ante ipsam ecclesiam et ad promittendum et solvendum pretium terre sibi vendite et ad obligandum bona dicte ecclesie, promittentes observare et attendere totum id quod ab eo inde factum fuerit.

Actum in capitulo dicte ecclesie prope muros civitatis Florentie in burgo Sancte Marie Novelle. Testes rogati fuerunt Grillus filius olim Anghiolini et Guido filius Martini. 

(ASF, Dipl. S. Maria Novella 31.I.1244, una delle due pergamene sotto la medesima segnatura d’archivio).

III.  Roma, Santa Sabina 1273

Capitolo provinciale di Roma (Santa Sabina) 1273: «Ponimus conventum apud Castellum, ubi ponimus priorem fr. Guarnerium Florentinum, lectorem fr. Iacobum Raynutii, conventuales etc.» (ACP 43 rr. 4-5; il capitolo era stato convocato per il 28 settembre: ib. 40 rr. 14-15).

IV.  Città di Castello 11 maggio 1274

In Iesu Christi nomine, amen. Anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo quarto, indictione secunda, tempore domini Gregorii pape decimi, die veneris undecima mensis mai.

Fratres conventus castellani, videlicet fr. Bendefendi subprior dicti conventus, fr. Mainectus Florentinus, fr. Iohannes Spoletanus, fr. Andreas Perusinus, fr. Guidottus et fr. Adam de Castello, fr. Symon Datus, fr. Iacobus de [? ? ?], fr. Ugolinus Aretinus, fr. Loth de Castro Fiorentino, fr. Iohannes Pysanus et fr. Marcus Lucanus, omnes unanimiter nomine dicti conventus fecerunt constituerunt ac ordinaverunt Rusticum condam Rustici Romani de Luca, absentem tanquam presentem (...), numptium specialem ad petendum (...) quamcumque pecunie quantitatem et quidquid aliter idem fr. Mar[cus] filius condam Caçgnese Villane recipere debet de hereditate paterna (...).

[Act]um est in civitate Castelli in [? ?] dictorum fratrum (...).

(ASL, Dipl. S. Romano 11.V.1274; pergamena di piccolo formato, con lacerazioni al marg. sinistro, inchiostro qua e là evanito).

VFirenze 1281

Capitolo provinciale di Firenze 1281: «Facimus predicatores generales: fratres (...) Iacobum Rainucii» (ACP 57 rr. 20-21).

VI.  Siena, San Domenico in Camporegio 26 ottobre 1282

Anno Domini 1282, indictione 11a, die 7° kalendas novenbris.

Nos fr. Bartalomeus supprior fratrum Predicatorum de conventu senensi, gerens vicem prioris, de consilio et consensu capituli et fratrum dicti conventus, videlicet fratrum Ambrosii, Celestini, Ildibrandini de Chiuslino, Bindi de Malavoltis, Ugonis, Iacobi Perusini, Iacobi de Sciata, Insegne, Iacobi Florentini, Iohannis de Sciano, Iordani, Christiani, Filippi, Ricuperi, Dati, Beneditti, Ildibrandini de Papa, Ranerii Rubei, Ranerii de Ulterris, Mathei, Laurençii, Boni, Pauli, Iohannis de Bustis, Incontri, Nicholai, Gregorii et Guidonis presentium (...), constituimus (...) te Bindum Pieri, presentem et recipientem, nostrum sindicum et procuratorem et actorem ad omnes lites quas habemus vel habere speramus pro domo Sancti Quirici relicta nobis a Bernardo de Querciagrossa et in omnibus bonis que habemus in Sancto Quirico et Chosona et corum districtibus (...).

Actum Senis apud locum fratrum Predicatorum de Camporegio coram Iacobino lohannis, Grappaldo Ubertini et Picchino Ranerii testibus.

(ASS, Patrimonio resti ecclesiastici, S. Domenico 26.X.1282).

VII.  Onorio IV, Roma, Santa Sabina 28 maggio e 9 giugno 1286

<28 maggio 1286>

[1] Dilecto filio fratri Iacobo de Perusio electo florentino.

Debitum officii nostri continua nos pulsat instantia ut, inter sollicitudines alias quibus assidue premimur, circa ecclesias sollertiam adhibentes ipsarum utilitatibus intendamus, in eo maxime ut viduatis de talium nostre diligentie studio provideatur substitutione pastorum, per quos spiritualiter et temporaliter auctore Deo optatum suscipiant incrementum. Ad hoc enim nostra tendit intentio, circa id cogitatio nostra versatur et ad hoc omnem quam possumus opem et operam adhibemus ut tales in partem sollicitudinis evocemus qui commissum sibi gregem dominicum sciant non solum doctrina verbi sed bonis operibus informare illumque prudenter regere studeant et in viam salubrium dirigere mandatorum, et qui subditis non preesse cupiant sed prodesse ac sibi commissas ecclesias in statu pacifico et tranquillo velint et valeant gubernare.

Sane dudum ecclesia florentina pastoris solatio destituta, capitulum ipsius ecclesie duas electiones, unam videlicet de Sclatta de Ubaldinis bononiensis, leodiensis, reliquam vero de Lotterio de la Tosa, dicte florentine ecclesiarum canonicis, in discordia celebrarunt. Negotio igitur electionum earundem per appellationes ad sedem apostolicam devoluto, post diversos processus apud sedem eandem habitos in eodem, Sclatta et Lotterius predicti omne ius, quod eis ex electionibus huiusmodi competebat, sponte et libere in nostris manibus resignarunt. Nos autem resignationibus ipsis receptis, attendentes quod si predicte ecclesie florentine[11] provvisio differretur multis subiceretur periculis et gravia in spiritualibus et temporalibus detrimenta subiret, ac volentes propter hoc ei de pastore ydoneo celeriter providere, ad personam tuam nostre mentis oculos duximus dirigendos, et considerantes quod cum sis vir licterarum[12] scientia preditus, morum honestate preclarus, consilio providus ac in spiritualibus et temporalibus circumspectus acceptusque nobis ac fratribus nostris tue merito probitatis, predicta ecclesia florentina[13] per te poterit divina cooperante gratia salubriter gubernari, te, tunc priorem fratrum Predicatorum Sancte Sabine de Urbe, predicte ecclesie in episcopum et pastorem preficimus de fratrum eorundem consilio et apostolice plenitudine potestatis, tibique curam et administrationem dicte ecelesie florentine[14] in spiritualibus et temporalibus duximus committendam, sperantes quod, tua circumspectione laudabili et providentia circumspecta, eadem ecclesia florentina tam circa spiritualia quam temporalia huiusmodi, gratis tribuente Domino, proficiet incrementis.

Volumus itaque ac discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus ad eandem ecclesiam, de predicte sedis et nostro favore confisus, cum divine gratia benedictionis accedas et super gregem dominicum, in illa tibi commissum, noctis vigilias diligens sollicitusque custodi, ut liber invadendi aditus non pateat invarosi. Beatus siquidem eris si Dominus insuspicabili hora venturus te invenerit sic agentem, quia, cursu consumato, qui tuo labori proponitur et horum fide servata que tue sollicitudini committuntur, te immarcescibili corona iustitie decorabit.

Datum Rome apud Sanctam Sabinam v kalendas iunii anno secundo.

Cf. Les registres d’Honorius IV, ed. M. Prou, Paris 1886, n. 500, col. 355, solo regesto. Ed. parziale di VII.1 in F. Ughelli, Italia sacra III, Venezia 1718, col. 128, che trascrive «apud S. Sebastiani» in luogo di «apud Sanctam Sabinam», ripreso da Bullarium OP II, Roma 1730, 13.

 [2] In eodem modo: Dilectis filiis ... preposito et capitulo ecclesie florentine. Debitum officii nostri etcetera uti in proxima superiori, ver(bis) con(grue) mu(tatis) usque incrementis. Ideoque universitari vestre per apostolica scripta mandamus quatinus eundem electum, tamquam patrem et pastorem animarum vestrarum cum ad vos pervenerit devote suscipientes, obedientiam et reverentiam sibi debitam impendatis, ita quod ipse in vobis devotionis filios et vos consequenter in eo patrem invenisse benivolum gaudeatis. Alioquin sententiam quam idem propter hoc rite tulerit in rebelles, ratam habebimus etcetera usque observari. Datum ut supra.

[3] In eodem modo: Dilectis filiis clero florentine civitatis et diocesis.

[4] In eodem modo: Dilectis filiis populo florentine civitatis et diocesis etcetera usque devote suscipere studeatis, ipsius monitis et mandatis salubribus humiliter intendendo, ita quod ipse in vobis devotionis filios etcetera usque gaudeatis. Datum ut supra.

[5] In eodem modo: Dilectis filiis universis vassallis ecclesie florentine usque intendendo. Alioquin sententiam sive penam quam ipse spiritualiter et temporaliter rite tulerit sive statuerit in rebelles etcetera. Datum ut supra.

<9 giugno 1286>

[6] In eodem modo: Dilectis filiis clero civitatis et diocesis florentine. Debitum officii nostri etcetera ut in proxima superiori etcetera usque ad personam venerabilis fratris nostri Iacobi de Perusio episcopi florentini nostre mentis oculos etcetera ver(bis) con(grue) mu(tatis) usque committendam. Per venerabilem fratrem nostrum L(atinum) ostiensem et velletrensem episcopum sibi fecimus munus consecrationis impendi. Sperantes etcetera usque incrementis. Ideoque universitati vestre mandamus quatinus predictum Iacobum episcopum, tamquam patrem et pastorem animarum vestrarum devote suscipientes, ei obedientiam et reverentiam, sibi debitam impendatis, ipsius monitis et mandatis salubribus humiliter intendendo, ita quod ipse in vobis [etcetera]. Alioquin sententiam etcetera.

Datum Rome apud Sanctam Sabinam v idus iunii anno secundo.

(ASV, Reg. Vat. 43, f. 133r-v; n. 6 è al marg. sin. di f. 133v all’altezza di fine n. 1 e inizio n. 2, senza segni di richiamo).


[1] tam ] ta cod.

[2] precipuo] precipio cod.

[3] diversorum ] diverssorum cod.

[4] conversationis] converssationis cod.

[5] cursor ] curssor cod.

[6] generali ] gnali cod.

[7] parlamentum] parllamentum cod.

[8] conversationis] converssationis cod.

[9] sententiam ] sentiam cod.

[10] adversis ] adverssis cod.

[11] florentine add. interl.

[12] licterarum add. interl.

[13] florentina add. interl.

[14] florentine add. mg. d.


precedente successiva