■ Cortona 15 agosto 1271 (ASS, Concistoro 1773, inserto 23).
Potenti et magnifico viro Ugonilforti olim domini Renaldi comitis de Monterotundo, sotio et fratri karissimo, Ugolinus Be <??> capitaneus, priores XXIIII et ipsi XXIIII partis ghibelline populi civitatis et comitatus Senarum et eiusdem partis secretum consilium, salutem et felices ad vota successus.
Cum hiis diebus apud Aritium ad locum fratrum Predicatorum factum fuerit ipsorum fratrum capitulum generale et ad ipsum capitulum frater Orlandinus de dicto ordine de civitate <Sen>arum accesserit et ipse frater Orlandinus, dicto capitulo celebrato, Cortonium de Aritio suo sponte advenerit et requisiverit nos de pace facienda, <vestr>a noscat magnificentia per presentes quod eidem responsum dedimus quod pacem volebamus, quia nequimus ei et cuilibet nobis deferenti pacem aliter respon[der]e; nam ab amicis civitatis recepimus et cotidie recipimus quod in prolatione verborum, maxime omnibus nobis apportantibus pacem, habeamus pacem et loquamur pacem ut sub illius[9] verbi specie nostros decipiamus ostes et propter illud verbum pacis gentem ad nos et ad partem nostram reducimus civitatis et comitatus Senarum et ob illam causam eos de ipsis gentibus spoliamus, velud ab amicis nostris de civitate nobis continuo intimatur, et in civitate maxime inter guelfos continuo seminamus errores, ita quod proinde, secundum dicta nostrorum amicorum dictorum, tuam et nostram civitatis intentionem concedente Domino celeriter prosequemur. Quare tuam fraternitatem nobis precipuam ortamur actente et propensius deprecantes quatinus non credas et tua non sit intentio ullo modo quod ad pacem prefatam isto tempore intendamus, maxime pro rumoribus optimis qui nobis undique referuntur, et cum ad ipsam perveniemus te ut maius nostrum et dicte partis membrum specialissimum requiremus et tunc nobiscum ad ipsam faciendam initium medium eris et finís.
Datum Cortonii die XV agosti XIIII indictionis[10].
■
Firenze, Chiesa San Lorenzo 13
luglio 1273 (Arch. della Curia Vescovile di Fiesole, XIV.III.G.2, sezione I, cc. 29v-30r; le parti del testo
illeggibili, a motivo d’inchiostro dilavato da macchia d’umidità a c. 30r, sono
chiuse tra parentesi quadre con punti interrogativi; tra parentesi quadre le
proposte di restauro).
Fra Nepo, già amministratore della chiesa di Ostina (Valdarno superiore),
incorso nella scomunica lanciata da Clemente IV contro Corradino e suoi fautori, presenta al vescovo fiesolano
Manetto dei Rigaletti lettera
testimoniale del penitenziere papale fr. Guglielmo da Moerbeke (rilasciata
in Orvieto
febbraio-marzo 1273) d’assoluzione da scomunica
Item MCCLXXIII, indictione prima, die XIII iulii. Actum Florentie in ecclesia Sancti Laurentii presentibus testibus presbitero Guidone canonico ipsius ecclesie Sancti Laurentii, Guidalocto quondam domini Rigalecti et Cima quondam domini lacopi Morandi.
Frater Nepos presentavit venerabili patri domino Man(etto) Dei gratia episcopo fesulano litteras sigillatas cum sigillo pendenti[11] de cera rubea, quarum litterarum forma talis est:
Venerabili in Christo patri Dei gratia episcopo fesulano frater Guillelmus domini pape penitentiarius salutem in Domino. - Frater Nepos lator presentium nobis humiliter est confessus quod ipse olim existens in castro Ostine administrator ecclesie illius castri, precibus et mandato quorundam gibellinorum in ipso castro et Plano[12] Medio existentium, ivit eorum expensis usque ad introitum Alamannie ad locum qui dicitur Dulçanum ad sciendum si olim Corradinus venire deberet ad partes ytalicas necne, participando eisdem gibellinis cibo potu loquelis et aliis omnibus actibus, preter quam in crimine, propter quod sententiam excomunicationis incurrit in tales per sedem apostolicam generaliter promulgatam. In quendam fratrem Hospitalis Sancti Galli, ut aiunt quidam fratres ipsius Hospitalis, licet ipse frater N. non confiteatur, manus violentas iniecit. Super quo sedem apostolicam adiens, supplicavit humiliter sibi per sedem eandem salutari consilio provideri. Nos igitur ipsum fratrem N. a sententia canonis in qua pro huiusmodi manuum iniectione in conversum predictum incurrit et ab excomunicationis sententia in dictum C(orradinum) et adherentes eidem per sedem predíctam generaliter promulgata, <auctoritate> domini pape iuxta formam ecclesie absolvimus et ad vos remittimus absolutum <? ? ? ?>dem sub debito prestati iuramenti ut passo si satisfacere tenetur <? ? ?> competenter[13], et quod de cetero ulli viventi contra romanam ecclesiam non de<? ? ? ?> consilium vel iuvamen publicum vel occultum. Cum quo dispensavimus super irregularitate, si quam ex premissis contraxit, et iniunximus ei penitentiam pro<ut secundum> Deum anime sue saluti vidimus expedire. - Datum apud Urbemveterem <? ? ?> martii, pontificatus domini Gregorii pape X anno primo.
Quas litteras supradictus dominus e<piscopus ? ? ?> apud Nepum predictum.
■ Orvieto, Convento San Domenico 15 luglio 1276 (ASL, Dipl. S. Romano 15.VII.1276).
In nomine Domini, amen. Anno eius 1276, indictione 4a tempore domini Adriani pape quinti die XV iulii.
Religiosus vir fr. Bartholomeus, subprior conventus fratrum Predicatorum loci urbevetani et vices prioris gerens cum dictus conventus vacaret priore, cum consensu et auctoritate fr. Laurentii de Tuderto vicarii prioris provintialis in conventibus ciusdem ordinis in Patrimonio constitutis, et etiam cum consensu et auctoritate conventus dicti loci, videlicet fr. Iordanis de Balneoregio, fr. Bendefendis de Castro Plebis, fr. Ildebrandini de Clusio, fr. Monaldi, fr. Petri, fr. Pauli, fr. Rogerii de Urbeveteri, fr. Berradini de eodem loco, fr. Andree de Viterbio, fr. Florentii Florentini, fr. Leonardi de Vico Pisano, fr. Iordanis et fr. Ambrosii de Urbeveteri, fr. Bonaiuti Florentini, fr. Iohannis Tudertini, fr. Venture de Castro Plebis, fr. Angeli, fr. Ricci, fr. Ugolini, fr. Nicholay, fr. Dominici et fr. Filippi de Urbeveteri, fr. Petri Bonaguide, fr. Egidii de Fulgineo et fr. Petri Amannati et ipsi fratres cum consensu et auctoritate dicti vicarii provintialis et subprioris gerentis vicem prioris... titulo donationis inter vivos pure libere simpliciter et inrevocabiliter donaverunt dederunt... religiosis viris fratribus Riçardo et Uberto lucanis eiusdem ordinis, presentibus recipientibus et stipulantibus pro conventu et nomine conventus lucani eiusdem ordinis, omnia et singula iura omnesque actiones et rationes... quas dictus conventus urbevetanus habet et habere potest et sperat in bonis et rebus mobilibus et immobilibus, iuribus et actionibus, et in universa hereditate quondam Iacobi Rapette notarii de civitate lucana ex persona fr. Benedicti, filii et heredis dicti Iacobi, qui decessit frater conventualis <* * * * * * * *>[14] predictus de Luca nomine et occasione bonorum rerum et hereditatis condam dicti Iacobi Rapette notarii possit agere... replicare seque tueri et omnia et singula facere et exercere que dictus conventus urbevetanus... facere vel exercere posset, et dictos fratres Riçardum et Ubertum nomine dicti conventus lucani et ipsum conventum lucanum tamquam in rem suam propriam procuratores constituerunt, ponentes eos et dictum conventum lucanum in locum et ius dicti conventus urbevetani. Quam donationem... promiserunt dicti subprior et fratres conventus urbevetani... firmam habere... sub obligatione bonorum omnium dicti conventus urbevetani.
In cuius rei testimonium et memoriam futurorum venerabilis pater fr. Aldebrandinus de ordine Predicatorum, Dei et apostolice sedis gratia urbevetanus episcopus, coram quo dicta donatio facta fuit, sui sigilli appehensione presens instrumentum muni<vit>.
Acta sunt h<ec in loco fratrum> Predicatorum de Urbeveteri presentibus domino Mohigano canonico urbevetano, presbitero Iohanne ecclesie Sancti Laurentii de Ficullis, presbitero Stefano ecclesie Sanctorum Apostolorum, Plebano domini Lapi de Florentia et Beclinio(?) domicello dicti domini episcopi testibus ad hec vocatis et rogatis.
Et ego Petrus Ildebrandini Accomandi de Urbeveteri auctoritate sedis apostolice et nunc dicti domini episcopi notarius...
■ Viterbo, 20 novembre 1276. Fr. Guglielmo da Moerbeke, penitenziere e cappellano del papa, dà licenza al priore dei fratri Predicatori di Lucca d’assolvere quanti avessero violato il diritto d’immunità nel catturare un prigioniero pisano evaso dal carcere lucchese e rifugiatosi nei recinti del convento domenicano (ASL, Dipl. S. Romano 20.XI.I276). La pergamena è lacera in più punti, qui segnalati con asterischi tra parentesi quadre.
Frater Guillelmus de Morbeka, domini pape penitentiarius et capellanus, religioso viro priori fratrum Predicatorum lucanorum salutem in Domino.
Ex parte vestra fuit propositum coram nobis quod cum olim quidam de captivis pisanorum, per commune lucanum carcerali custodie mancipatus, die quadam de carcere auffugiens ad vestram domum refugium habuisset, custodes carceris et alii eorum complices ac populi lucani non modica multitudo, fugitivum insequentes eundem, in vestra domo fecerunt insultum et eam armata manu intrantes dictum fugitivum extraxerunt exinde et ad carcerem reduxerunt, nulla alias vestris fratribus illata iniuria seu lesione personarum secuta. Licet autem in premissis videantur vos et locum graviter offendisse, pro salute tamen eorum interceditis supplicantes humilíter vobis ab apostolica sede concedi ut eis possitis super hiis absolutionis beneficium impertiri.
Auctoritate igitur <* * * * * *>ni[15] vestre committimus quatinus postquam prefati custodes complices et alii quos in premissis <* * * * *> vobis, fratribus vestris et ecclesie ac domui quarum immunitatem violarunt satisfecerint com<* * * * *>cessis adeo difficilis vel enormis non fuerit quod propter hoc sint merito ad se<* * * * * *>nandi[16], eos a sententia canonis et excessu, quos ex hiis incurrerunt, iuxta formam e<* * * * *>[17], iniungentes eis super hiis salutarem penitentiam et alia que talibus [con]sueverunt iniungi.
Datum Viterbii xii kalendas decembris pontificatus domini Iohannis pape xxi anno primo.
■ Articolo biografico di fr. Bartolomeo di donna Sparviera da Perugia OP († 1330) dalla Cronica di San Domenico di Perugia (Cr Pg ff. 47r-48r). Come si ricava per critica interna della Cronica, la mano che scrive l’articolo di fr. Bartolomeo - e che scrive la maggior parte del testo trecentesco della Cr Pg ff. 1r-20r, 25r-50r, 82r-89v - lavora tra 1327 e 1331; nelle note sarà indicata con la lettera A. Una mano diversa corregge il testo di A e scrive a f. 51v due notizie biografiche, di cui la seconda d’un frate deceduto nel 1337; sarà indicata con la lettera C.
Frater Bartholomeus domine Sparverie dum esset provecte etatis in seculo et in sua iuventute fioreret ut homo venustus et facie decorus, extitit nichilominus fame preclare et honestissime[18] vite. Quem Deus pater misericordiarum, qui universa cospicit, intuitus ipsum sedentem in thelonio curis et lucris temporalibus inhyantem, eius miseratus vocavit, et de thelonario sacro sacerdocio fungi voluit in nostro ordine, et factus predicator et graciosus confexor apud mares et mulieres. Et eius proficientibus gratie incrementis[19] factus est cappellanus et individuus socius reverendi patris et domini fratris Guilielmi ordinis nostri archiepiscopi de Corinto, ab eo constitutus super familiam suam, quam ipse ut servus fidelis[20] et prudens laudabiliter rexit, necnon eius vicarius generalis[21] in spiritualibus, istud officium continuando usque ad obitum prefati reverendi patris. Et quia prenominatus dominus eum fuit expertus fidelissimum et virum probum, ipsum reliquit suum executorem in ultimo testamento quod fecit; et que habebat in auro et argento et aliis iocalibus eclesiasticis, simpliciter sibi dispensanda legavit. Et quia preditus[22] erat pluribus bonitatibus et gratiis, meruit commorari aliquando[23] cum clare memorie reverendo patre domino Latino ostiensi et velletrensi episcopo cardinali, quam etiam cum pluribus aliis prelatis de nostro ordine adsumtis. In nostro vero conventu fuit pluries supprior et prior etiam narniensis[24]. Et quia testimonium habuit sincerissime castitatis, curam habuit sanctimonialium nostri cenobii de Fulgino, quas istruxit et informavit secundum Deum et ordinis instituta. Ad nostrum vero conventum singularem habuit affectum; nam de libris et rebus sibi apropriatis de nostri[25] prioris licentia venditis, pecuniam scilicet librarum ccc dedit pro subsidio nostre campane[26] conventus fiende, et multa etiam bona sua procuratione sollicita nostro conventui evenerunt. Claruit[27] etiam in consiliis exibendis pro animarum salute et pacificando peccatores quam plures qui inter se habebant[28] inimicicias capitales de suis occisis, quos ipse reduxit ad unitatem dilectionis et pacis cum osculo sancto. Qui ad beatum apostolum Bartholomeum singulari afficiebatur affectu, ob eius devocionem et reverentiam fratribus in conventu faciens pictantiam bonam in suo festo. Cui Dominus notum fecit finem suum, et in hora sui exitus de hoc mortali corpore vocavit nostrum priorem, et petendo ab eo eclesiastica sacramenta et ab ipso generaliter[29] absolutus paululum supervixit. Qui migravit ad Dominum[30] centesimo vite sue anno vel circa, nostre vero religionis lxovo; suum domino Iesu Christo commendavit spiritum infra octavas adsumtionis genitricis Dei Marie, et sub annis Domini mocccoxxxo.
[9] illius: deception sequ. del.
[10] nel retro della missiva: Potenti et magnifico viro Ugonilforti domini Renaldi comitis de Monterotundo sotio et fratri karissimo.
[14] lacerazione per più d’una riga; bisogna congetturare almeno un supradicti conventus urbevetani. [15] domini pape paternitati (?) [16] ad sedem apostolicam ... (?) [17] ecclesie absolvatis fort. [18] honestissime ] honessie scr. A et corr. C [19] incrementis] inclementis cod. [20] fidelis add. C interl. [21] generalis ] -ralis scr. C sup. ras. |
[24] narniensis ] narriesis cod. [25] nostri ] nostris scr. A et exp. s2 [26] campane ] capane cod. [27] Claruit ] Caruit scr. A, -l- add. C [29] generaliter ] gnliter cod. titulo omisso [30] Dominum: sibi sequ. exp. |