⌂ |
fra Matteo di Matteo degli Strozzi da Firenze ■ n. 1512, OP 1529, † Perugia 1574 ■ | ||
| |||
⌂ |
■ Pagina nata in relazione a quella su fra Agostino del Riccio da Firenze, il quale ricevette l'abito religioso da fra Matteo degli Strozzi, appartenente per filiazione al convento fiorentino di San Marco, ma allora priore del convento Santa Maria Novella (vedi sotto alla data 7 settembre 1558). ■ Abbreviazione: Chronica conventus Sancti Marci = Chronica conventus Sancti Marci de Florentia ordinis Praedicatorum, Firenze, Bibl. Laurenziana, S. Marco 370 (xvi-xvii). Emilio Panella OP San Domenico di Fiesole, dicembre 2019 |
||
|
|
Chronica conventus Sancti Marci (parte IV: filii huius conventus qui pro tempore morientur), f. 188v: «Cum igitur loquelam pre gravitate infirmitatis beatus pater amisisset, variis multiplicibusque signis peccata sua confitendo et astantes fratres exortando, et imaginem crucifixi et beate Marie et sanctorum reliquias - quas ad collum semper habere voluit - devotissime obsculando, hilari ac fere angelico vultu spiritum Deo reddidit in eodem conventu perusino, die 9 vel xia novembris, ante solis ortum, 1574, ętatis vero suę anno 63, religionis autem 45». Testo integrale alla data "novembre 1574".
1574 meno 63 = 1511. Ma a quel tempo, nel computare usavano contare anche l'unità di partenza (vedi un simpatico caso sotto, alla data 1548!); dunque anno di nascita di fra Matteo degli Strozzi è il 1512.
Chronica conventus Sancti Marci, f. 107v: «Frater Mattheus Matthei de Stroziis, Philippus in seculo vocatus, annorum 17, accepit habitum clericorum a fratre Nicolao Michelozio die ultima maii 1529. Et revoluto anno, scilicet 2a iunii 1530 professus est in manibus fratris Nicolai de Micheloziis. Eius autem renuntiationis rogatus fuit ser Petrus Francisci Macha?? die 29».
Fiesole, Archivio del convento San Domenico, 1, Cronica conventus Sancti Dominici de Fesulis (pars II: priores qui in hoc conventu erunt pro tempore), f. 52r: «Frater Mattheus Matthei de Stroziis de Florentia electus est in priorem hac die 2a ottobris 1541, et eadem die confirmatus a reverendo patre frate Angelo de Iaceto provinciali romano nec non vicario totius Ordinis; et dicta die venit in conventum, assumptus de cenobio Sancti Marci de Florentia».
Dalla lista dei priori immediatamente successivi non si ricava la durata del priorato fiesolano di fra Matteo.
Chronica conventus Sancti Marci, f. 113v: «Frater Sebastianus Thomme Lotti de Florentia, eiusdem nominis in seculo, accepit habitum clericorum die 4 maii 1545, sero hora dimidia noctis, per manus fratris Raphaelis Pappagalli de Pistorio, tunc supprioris, absoluto priore in capitulo saxensi. Professionem vero fecit anno sequenti videlicet 1546, die 9 maii, in manibus fratris Matthei de Stroçis, vicarii tunc conventus».
Chronica conventus Sancti Marci, f. 75v: «Prior 51 frater Mattheus Matthei de Stroçis. Electus est prior huius conventus, et confirmatus per patentes literas reverendi provincialis die 10 iulii 1546. Iste autem accepit prioratum die 14 iulii 1546, feria 4a, in soli occubitu».
Chronica conventus Sancti Marci, f. 34v: «Anno Domini M.D.xlviij, tempore ven.di patris fratris Matthęi Strozzę, prioris huius conventus, prioratus autem sui anno iij constructa fuit quędam porticus testudinata et quadrangularis in angulo horti prędicti conventus a porta dextra ingressus dicti horti versus orientem. (...)».
■ prioratus autem sui anno iij: eletto e confermato priore nel 1546, il terzo anno di priorato era il 1548? Sì, perché allora usavano contare anche l'anno di partenza!
Chronica conventus Sancti Marci, f. 75v: «Lij. Prior fuit idem frater Matthęus Stroza. Qui triennio suprascripti prioratus iam expleto, absolutus fuit in capitulo querquensi 15a die maii 1549; et quamvis vigore brevis pontificis - quo in pręsentiarum utitur provincia nostra - rursum in priorem eligi non posset, in gratiam tamen excellentissimi ducis Florentię per novum summum pontificis oraculum - ut iterum eligi et confirmari posset - inpetratum est. Die igitur 2a maii 1549 per communem inspirationem electus, a rev.mo generali ordinis magistro Francisco Romeo Castilionensi, in conventu pręsente, confirmatus fuit».
■ in capitulo querquensi: capitolo tenuto nel convento Santa Maria della Quercia (Viterbo); denominazione vernacolare "della Cerqua"!
■ per communem inspirationem electus: una delle tre forme di elezione nelle nostre antiche costituzioni, II,2; equivaleva a qualcosa di simile a "elezione per acclamazione". Procedure rimaste in vigore fino al decreto tridentino (1563) sess. XXV, de regularibus c. 6, che riduce la procedura elettiva al solo scrutinio di votazione segreta.
P.-Th. Masetti, Monumenta et antiquitates veteris disciplinae Ordinis Praedicatorum, Romae 1864, II, pp. 54-56.
Chronica conventus Sancti Marci, f. 75v: «Liiij. Prior tertia vice rev.dus pater frater Mattheus Strozza. Posteaquam Romanę provincię nostrę per biennium strenue prefuerat, totoque sequenti anno a regiminis labore vacaverat, communi omnium suffragio delectus fuit die 15 maii 1555, circa horam 17 cum dimidio; et mox eadem hora confirmatus a rev.do patre fratre Mauro Arrighetto, sacrę theologię baccalaureo, vice et authoritate rev.di patris prioris provincialis fratris Angeli Ghiacceti. Pręsidentis cępit officium circa horam decimam nonam eiusdem diei, quum illud ante ratione quadam respuisset» (f. 75v).
Arch. Generale dell’Ordine dei Predicatori (Roma, Conv. Santa Sabina) IV.31, f. 66v (17.VII.1556): «Conventus Sancte Marie Novelle de Florentia subtractus est a iurisdictione et cura reverendi vicarii romani et cuiuscumque, et subicitur pleno iure reverendo provinciali romano, cum amplia facultate reformandi in toto et in partibus dictum conventum. Specialiter autem annui census et redditus dicti conventus, et bona immobilia omnia, applicata sunt comunitati. Rev.dus frater Mattheus Strozza apostolica autoritate positus et datus fuit in priorem conventus Sancte Marie Novelle de Florentia, nuper reformati, cum gratiis et autoritate infrascripta, absolutus tamen prius a prioratu Sancti Marci».
Chronica conventus Sancti Marci, f. 75v: «Anno vero sequenti M.D.LVI prędictus rev.dus pater frater Mattheus Strozza ab huiusmodi prioratu propterea fuit absolutus quia electum oportuit confirmari in priorem conventus Sanctę Marię Novellę. Quę nimirum ędes a rev.mo patre generali totius ordinis prędicatorii, magistro fratre Stephano Ususmaris Genuensi, annuente summo pontifice Paulo iiii°, et favente illustrissimo florentinorum duce Cosmo, Romanę provincię nostrę fuerat ascripta; cuius habitationem et possessionem adepti sunt fratres nostri predicto anno, die 24° iulii».
■ Cf. P. Ricozzi, Necrologio di S. Maria Novella (1505-1665),
«Memorie domenicane» 11 (1980) pp. 317-318. R. Lunardi, La ristrutturazione vasariana di Santa Maria Novella. I documenti ritrovati, «Memorie domenicane» 19 (1988) pp. 403-419, in partticolare pp. 412-413 (24.VII.1556; 26.X.1556).Firenze, Biblioteca Moreniana (Via Ginori 10), Ms. Palagi 78, Liber vestitionum et professionum A (1556-1713, convento Santa Maria Novella), f. 8v: «Frater Augustinus, Francisci de Riccio civis florentini filius, Petrus olim vocatus, annum agens sextum decimum, sub reverendissimo patre fratre Vincentio Iustiniano magistro Ordinis, a reverendo patre fratre Matteo Strozza clericorum accepit habitum die vija septembris 1558». Libro avviato nel 1556 da fra Modesto Biliotti da Firenze († 23.VIII.1607). Il frate cronista di turno redigeva in contemporanea gli eventi conventuali.
P.-Th. Masetti, Monumenta et antiquitates veteris disciplinae Ordinis Praedicatorum, Romae 1864, II, p. 58: fra Matteo la seconda volta provinciale, «electus Prati die 18 Aprilis» 1562.
Chronica conventus Sancti Marci (parte II: priores et eorum gesta), f. 76r: «Prior illi [= fra Taddeo dei Bartoli da Firenze] succedens fr(e)quentibus electus suffragiis die 10 maii 1563 extitit admodum venerandus pater frater Sanctes Cinus, patria florentinus, egregius ferventisque zeli concionator, ex magistro novitiorum, cui muneri maximi momenti in eodem cęnobio, Deo, patribus, tyrunculis eorumque lectori qui hęc posteritati comendabat, valde dilectus, summa cum laude diu pręfuerat, cum et antea aliquot insignes prioratus strenue administrasset. Confirmatus fuit a rev.do patre fratre Matthęo Strozza, tunc secunda vice provinciali, die 15a eiusdem mensis, Perusiae, quo - ut tantum subtgerfugerat onus humiliter - se contulerat. Inde reversus, obedientie legibus coactus, pręsulatus iugum subiit die 18a mensis predicti, post solis occasum».
■ tyrunculis (tirunculis, diminutivo di tyro -nis) = principianti, novizi!
Chronica conventus Sancti Marci, ff. 39v-40r (parte I: pertinentia ad ecclesiam et conventum): «Anno Domini 1566, mense iunii, monasterium monialium Sancti Dominici huic nostro conventui valde proximum, zelo precipue ill.mi ducis Cosme de Medicis necnon authoritate ac iussu sanct.mi domini nostri pape Pii 5i, a conventualium regimine exemptum, nostre provincie reformandum traditum fuit. Quam reformationem nullo modo audire volentes, totis viribus nitebantur ne fratres nostri huiusmodi curam susciperent. Quo factum est ut per plures menses summi pontificis ac ill.mi ducis pia vota executioni mandari non potuerint, tantum ac tamdiu reluctate fuere. Qua de re piissimus dux, cui omnis potestas hac in re a summo pontifice data erat, coactus fuit vim monasterio inferre, nostreque procincie patres - vellent nollent - introducere, ut rev.do procinciali fratri Angelo Diacceto (qui paucis post |40r| diebus episcopus fesulanus creatus fuit) reverentiam exhiberent; quam rem patres nostri minus libenter fecerunt. Verum summi pontifici, vicariique generalis fratris Eustachii Lucatelli (tunc enim magister Ordinis in Hispaniam visitandi gratia profectus erat) iussa nec non ill.mi ducis pia ac sancta desideria ut id oneris subirent, compulerunt. Ut autem huiusmodi negocium facilius ac melius expleretur, nonnullas monasterii Sanctę Lucię moniales ut observantie semina apud eas iacerent, aduscarunt, eductis quibusdam (que reformationi prędictę validissime se opponebant) et ad alia Ordinis nostri monasteria directis. At pietate ducti, post aliquot dies eas reduxerunt. Id autem die . . mensis octobris 1566 contigit, presedente huic conventui rev.do patre fratre Mattheo Strozza.
■ monasterium monialium Sancti Dominici: San Domenico a Cafaggio (istituito tra 1292 e 1298), poi detto del Maglio (Firenze). Dal 1882 sede della Scuola di Sanità Militare, dopo riadattamento dell’architetto Giuseppe Martelli; attuale accesso da via Venezia n° 5; nel quadrilatero via Cherubini, via Micheli, via La Marmora. G. Cricco, Appunti storico artistici sul chiostro di San Domenico del Maglio, opuscolo fuori commercio a cura della Scuola di Sanità Militare, Il chiostro del Maglio, Firenze 1996, che ristampa originale del 1985, pp. 5-31, con molte riproduzioni. Me ne fecero dono gli ufficiali-custodi, quando visitai l’ex-monastero il 18.II.2004.
■ monasterii Sancte Lucie: monastero Santa Lucia di Comporeggi (Firenze), in Via San Gallo, angolo via Salvestrina; oggi proprietà privata e frazionata.
Chronica conventus Sancti Marci, f. 39v: «Porro amotum fuit pręsepe Domini, quod in altero angulo ecclesie qui ad orientem respicit, collocatum erat. Anno autem Domini 1566, mense decembris, pręsidente huic conventui fratre Matteo Strozza, reedificatum fuit eodem loco ubi Sancti Michaelis imago depicta in pariete erat. Consumatum autem fuit precio scutorum 50, que nobilis civis Hieronymus Cinus, supradicti fratris Sanctis germanus, hanc ob causam legavit. Opera autem atque expensis nobilis civis Ioannis Baptiste de Servis, in altera ecclesie parte erectum est altare Sancti Raffaelis, eius imagine rursus in tabula depicta; idque anno Domini 1567, mense decembris».
■ supradicti fratris Sanctis = fra Sante di Cino dei Cini da Firenze (OP 1537, † Viterbo 14.III.1569/70), frate figlio del convento San Marco. Per i suoi ricorsi vedi al suo nome nell'indice:
http://www.e-theca.net/emiliopanella/cronica3/mrc.htm
Chronica conventus Sancti Marci, f. 40r-v: «Cum igitur <archiepiscopus florentinus = Antonio Altoviti, 1548-1573> Florentiam venisset die 15a maii 1567, a florentinis honorificentissime susceptus, suę ecclesię reformationi totum se dedit. Dum vero monasteriorum suorum visitationi incumberet, innuit se velle nostra quoque visitare, inspiciendę clausure gratia (quemadmodum sancta synobus tridentina sibi mandabat) ac moniales cunctas singillatim alloqui, easque iuramento astringere ut ad interrogata veritatem responderent. |40v| Id quod a nostris credebatur facere voluisse multorum civium precibus impulsus, qui ob eam reformationem magno nos odio prosequebantur; alii quidem naturali benevolentia erga suos affines permoti; alii vero amore erga suos familiares olim concepto ducti. Quam rem patres nostri, precipue vero rev.dus provincialis frater Genesius Lucensis - qui supradicto fratri Angelo [= Angelo Diacceto] successit - et rev.dus prior Sancti Marci frater Mattheus Strozza et rev.dus prior Sancte Marie Novelle frater Vincentius Herculani, ęquo animo ferre non poterant - verenter ne si id fieret - in magnum Ordinis nostri dedecus vergeretur(?)».
Chronica conventus Sancti Marci (parte III: filii conventus: vestizione e professione), f. 126r: «Frater Thomas Antonii de Acciaiolis, annos natus 17 accepit habitum clericorum a rev.do patre fratre Mattheo Strozza 4 novembris 1569. Verum, cum a suis parentibus unice diligeretur, quippe qui unicus eis erat recnon et unicę spei adolescens, eorum iussu, ordine ac dispositione (velut alter Thomas) raptus fuit dum una cum ceteris fratribus solemnissimę processioni - quę in vigilia Sancti Ioannis Baptiste in hac nostra civitate fieri consuevit - interesset; atque inde ad suos adductus, et(?) sacris vestibus exutus fuit. Tanto autem religionis notrę desiderio flagrabat ut nec pollicitationibus nec minis nec precibus a proposito umquam resilierit; quamobrem plurium dierum spacio diligenter custodierunt ne ad nos (ut volebat) redire posset. Ceterum serenissimus magnus dux noster, pro sua pietate tam miram iuvenis constantiam audiens, iussit ut - si vellet - libere redire posset. Quinto igitur nonas iunii letissimus ad nos rediit, hora noctis fere tertia, sacrasque vestes ingenti omnium letitia reassumpsit. Anno autem revoluto, solemni se voto religioni astrinxit sub rev.do patre fratre Taddeo Bartolo die 8 maii 1570».
■ Nessuna altra notizia su fra Tommaso degli Acciaioli; il suo nome non compare in Chronica conventus Sancti Marci, parte IV: filii huius conventus qui pro tempore morientur, ff. 145r-200v (1437-1612).
Chronica conventus Sancti Marci (parte IV: filii huius conventus qui pro tempore morientur), f. 188r-v:
«Frater Matteus Strozza, vere provintię nostrę pater et huius conventus filius, ab ingressu religionis usque ad vitę terminum humilissimus atque observantissimus extitit, et verus Dei ac beate Marie virginis cultor. Cum enim e<ss>et adhuc thirunculus, ita humilitati et secularis nobilitatis conte<m>ptui studebat ut se vilissimum omnium existimaret, et vilissima officia per que libentissime perageret, unde ut verę humilitatis exemplar a suis maioribus aliis proponebatur. Favore igitur Dei ac beate Marie, cuius curę omnia sibi imposita religionis onera commendabat, et merito suę humilitatis ad pro(pri)os nostrę provintię honores - licet invitus - evictus est. Semel enim et iterum prior provincialis creatus est, quod munus sicut et alia peregregie gessit. Fuit etiam magister novitiorum in conventu Sancte Marie super Saxum. Pręfuit cęnobiarca Fesulis, Pistorio, huic conventui Divi Marci quatuor vicibus, et ter ad minus conventui Divę Marię Novellę; cuius conventus, cum ad nostram provintiam ex vicaria romana reformandi gratia, favente Paulo 4° pontifice maximo et rev.mo generali fratre Stephano Ususmaris Genuensi, et serenissimo Cosmo, magno Hetrurię duce, dilatus esset, a rev.do provinciali fratre Angelo Bettino primus reformator constitutus fuit. Et quidem in illo conventu, hius reverendi patris opera non solum optimi mores, ladabiles consuetudines, observantia, devotio, fervor spiritus et sudia floruerunt, sed etiam multę habitationes seu fratrum cellulę, precipue dormitorii inferioris, ad formam habitationum nostrę provintię redactę sunt.
Ultimo vero prefuit conventui perusino. Cuius prioratus anno 2°, devotionis gratia ad visitandum sacellum seu ędes Divę Marię que vulgo dicitur Loretum, profectus est. Quo itinere cum maxima devotione et consolatione spiritus et ciborum abstinentia peracto, conventum perusinum rediit; statimque pestifera ac venenosa ęgritudine arreptus, lecto decubuit. In cuius ęgritudinis initio, omnium totius vitę |188v| confessionem emisit; et que circa ipsum agenda erant in ultimis vitę horis, ac etiam post mortem, optimo ordine disposuit. Cogebat fratres sibi quam cito secramenta ministrarent; que omnia, precipue eucharistiam, cum tali ac tanta co??na devotione suscepit ut patres a lachrimis abstinere minime possent. Omnibus fratribus ac monialibus nostrę provintię veniam petiit, suoque nomine efflagitare fecit; ac ut pro sua anima millies sacra fierent, a rev.mo magistro totius Ordinis fratre Seraphino Caballi Brixiensi impetravit. Tanto etiam amore ac desiderio extuabat moriendi ac esse cum Christo, ut verba iocunda spemque recuperandę sanitatis significantia, que a fratribus seu a medicis quandoque consolandi gratia dicebantur, ęgre ferebat nolebatque audire. Qua de re, huius ultimę ęgritudinis tempore, in eius cęllula in qua et mortuus est, nonnisi lectiones sacrę, colloquia spiritualia, sanctorum exempla, exortationem ad bene vivendum et sancte moriendum, orationum postulationes ab ipso rev.do patre et ab aliis circumstantibus dicebantur audiebaturque. Et quis corporis sui dissolutionem non sine maximo dolore in dies magis ac magis sentiret, mens tamen eius expeditissima optimeque disposita ac in Deum elevata semper fuit; quod fortassis uti initium premii quod in cęlo pro bonitate, sinceritate ac simplicitate mentis, quam in rebus omnibus a se actis erga omnes habuit seque habuisse in ultimo vitę termino palam dixit, habiturus erat, a divina bonitate ei donatum fuit.
Cum igitur loquelam pre gravitate infirmitatis beatus pater amisisset, variis multiplicibusque signis peccata sua confitendo et astantes fratres exortando, et imaginem crucifixi et beate Marie et sanctorum reliquias - quas ad collum semper habere voluit - devotissime obsculando, hilari ac fere angelico vultu spiritum Deo reddidit in eodem conventu perusino die 9 vel xia novembris, ante solis ortum, 1574, ętatis vero suę anno 63, religionis autem 45. Super cuius obitum tota fere civitas perusina doluit; sed multo maiori dolore ac merore affecti sunt omnes fratres qui timorem Dei et religionis observantiam habebant, eo quod tanto patre sint privati».
■ Chiostro di San Domenico di Perugia, oggi... sede dell'Archivio di Stato! ■