⌂ |
Registrum litterarum ■ AGOP IV.6 (1481-83): Provincia Romana ff. 60r-81v ■ |
||
ë |
|75r|
Magistris scilicet Petro et Thome de Spoleto mandatur sub precepto quatenus infra tres dies debeant unusquisque ipsorum sibi elegisse unum iudicem, qui habeat videre super facto expensarum que sunt facte per dictum magistrum Petrum super sua infirmitate; quibus datur facultas finem ponendi super dictas expensas, et casu quo infra tres dies dicti iudices sic electi non concordaverint et finem imposuerint, tunc dimictitur hoc regotium domino epyscopo vel eius vicario spoletano et priori dicti conventus; et quod(?) casu etiam ypsy non concordaverint infra dictum terminum, tunc prior conventus solus habet auctoritatem tale<m> qualem haberent alii si determinassent. In contrarium etc. Datum Rome, xv mensis maii 1482.
Frater Bernardus Dominici conventus tudertini potest ordinari completo 22 annis [sic] in sacerdotem, dummodo fuerit repertus ydoneus, et de hoc gravatur prioris conscientia dicti conventus. Datum Rome, xv maii 1482.
Frater Iohannes de Frigia, conventus gronningensis provincie Saxonie, fuit assignatus in studentem theologie in conventu Sancti Dominici in Campo Regio de Senis. Datum Rome, xvij mensis madii 1482.
Fratres scilicet Nicolaus Advocati conventus friburgensis et Iohannes Syfridi conventus pfortzemensis [= Pfortzeim] provincie Theutonie fuerunt assignati in conventu Sancte Marie Novelle, primus in studentem honoris, secundus pro studente theologie pro rata sue provincie. Datum Rome, xvij madii 1482.
Frater Bartholomeus de Puteo de Ast, provincie Lombardie, fuit assignatus in conventu Sancte Marie super Minervam de Urbe in ma<gistr>um studentium cum gratiis etc. Datum Rome, xvij madii 1482.
Frater Salvatus Luce de Mevanea habuit litteras sue absolutionis, que dum ad eius requisitionem fuerint lecte, intelligatur absolutus, et etiam fuit assignatus in suo conventu; et fuit factus prior conventus scilicet calliensis - ubi fuit absolutus ipse frater Salvatus - frater Antoninus de Callio, cum auctoritate talibus dari consueta. Datum Rome, 21 madii 1482.
Frater Augustinus de Roma potest stare extra ordinem et bis in anno plenarie absolvi, cum omnibus gratiis quibus tales fruentur. In contrarium etc. Datum Rome, die xxij mensis madii 1482.
Magister Franciscus de Roma fuit institutus vicarius rev.mi magistri, cun plenaria potestate, in conventu Sancte Marie super Minervam, in capite et membris etc. Datum Rome, 25 mensis madii 1482.
Frater Martinus conversus de Cremona fuit assignatus Prati, et potest Florentie pro quibusdam suis negotiis expediendis per quind?? morari. Datum ut supra.
Frater Nicolaus de Perusio habuit confirmationem concessionis predecessoris generalis, scilicet magistri Leonardi de Perusio, ita quod potest stare extra ordinem ut prius. Datum Rome apud Sanctam Sabinam, ut supra.
Frater Iohannes de Visso habuit concessionem cammere Sancti Vincentii in conventu suo nativo perusino cum omnibus pertinentiis ad dictam cammeram, etiam cum patione orti, et fuit commissum patribus conventus ut extiment expensas quas ipse fererat in cammera Sancti Thome, et medietatem conventus ipse restituat dicto fratri Iohanni, quam omnini sub precepto mandatur ut exponat in dicta cammera sibi nunc concessa de consilio patrum scilicet Sancti Vincentii, et fuit impositum perpetuum silentium quoad pationem orti magistri Valentini itaquod omnino ad cammeram ipsam(?) pertineat. Et nemo inferior etc. Datum Rome, 5 mensis iunii 1482.
■ Giovanni Apollonio di Boncompagno da Visso (pr. Macerata), figlio del convento perugino, fl. 1467-1510.
■ cum patione orti: patio, cortile interno, al centro del quale di solito si trovava il pozzo.
Frater Stephanus de Vio, licentiatus(?), fuit confirmatus in priorem conventus perusini, cum gratiis talibus dari consuetis, et potest duos conversos recipere. Datum Rome, 4 iunii 1482.
|75v|
Frater Bernardus de Ragusio fuit amotus a conventu perusino et assignatus in conventu senensi pro studente theologie, et mandatur sibi quod infra triduum debeat recedere a dicto conventu perusino. Datum Rome, die iiij mensis iunii 1482.
Magistris scilicet Dominico Barholomei, Stephano Benincasa, Iohanni Caroli et fratri Martino Donati fuit facta plena commissio revidendi computa magistri Antonii Schiates(is), presertim circa illa que concernunt computa fratris Benedicti Doni, qui dicit se non posse perfecte computa sua reddere nisi videantur dicti magistri Antonii computarum raciocinia, cum ipse frater Benedictus dicat se requisisse aliquas pecunias que nunquam devenerunt ad manus eius. Et mandatur dicto magistro Antonio quod omnino pareat dictis commissariis, si ita est quod non possit dicta computa perfecte reddi nisi sua videantur. In contrarium etc. Datum Rome, viij iunii.
■ Tutti frati che convocano (implicitamente) il convento fiorentino di SMNovella.
Magistro Stephano Benincasa fuit facta commissio ut videat si vera sunt que de fratre Alberto, sotio prioris, scripta sunt, scilicet quod iniurias et contumelias usque ad gladii evaginationem intulerit domino Francisco de ??atersibus; et si ita repertum fuerit, tunc dictum fratrem Albertum compellendo censuris mictat ad rev.mum magistrum. Datum ut supra.
■
fratre Alberto = (?) fr. Alberto dei Cigliani, † 27.XII.1499. Cf. CrSMN n° 748.Magister Dyanorus < . . . > conventus viterbiensis fuit, post completam lecturam in universitate senensi, secundum morem ordinis et habita dispensatione iuramenti, etiam interveniente intercessione rev.mi domini rothomagensis, cammerarii S(antitati) domini n(ostri), fuit magistratus per rev.mum magistrum auctoritate apostolica; et mandatur omnibus ut eum gratiis magistrorum gaudere et potiri faciant. In contrarium etc. Datum Rome apud Sanctam Sabinam, die 8 iunii.
Magistro Domi<ni>co Barholomei de Florentia facta fuit commissio super monasterium monialium pratens(e) ut audiat priorissam si vult absolvi, et similter vota monialium, et si potuerit absolutionem secundum consuetudinem monasterii ipsius priorisse quod absolvat, et aliam secundum earum vota preficiat; et referat si quas reperit conversationes inhonestas. Etiam ut videat si conventus fratrum pratens(is) habet fratres superfluos et inutiles, quod illos emictat. Et in hiis habet auctoritatem rev.mi magistri. Datum Rome, xv iunii 1482.
Magister Andreas de Catano, conventus lentini provincie Trinachie, fuit institutus in lectorem per totum annum in conventu reatino, cum gratiis etc. dari talibus consuetis. In contrarium etc. Datum ut supra.
Frater Chrisoforus de Polonio, conventus perusini, habuit concessionem cammere Sancti Thome, sine orti patione, dummodo interveniat patrum conventus consensus, et fuit revocata concessio facta magitro Valentino de Cammerino. Datum Rome, 21 iunii 1482. Patio dicti orti sit semper magistri Valentini.
Conventui perusino mandatur sub excomunicationis late sententie quatenus infra terminum xv dierum debeat eligisse duos ad hoc ydoneos, et Constantinus alios duos, qui viderint ratiocinia seu computa inter dictum Constantinum et conventum circa differentiam que inter eos extitit, et quicquid(?) per illos fuerit iudicatum sit firmum et ratum, nec propter hoc fiat preiudicium venditioni domus facte per viam Palatii, et annullate sunt omnes alie littere tam provisorum |76r| quam iudicum capituli generalis in dicta causa, nec alicui deb?? amplius su??, et positus est finis huic rey et cause cum hoc quod dictus Constantinus re??at debitores dicto conventui. In contrarium etc. Datum Rome, 22 iunii 1482.
Frater Petrus Wyemerschis, conventus gandensis provincie Francie, fuit assignatus in conventu urbevetano et potest ardonari in sacerdotem ibidem vel in propinqua civitate, et missam cantare suam primam; demum potest stare in servitium abatis ordinis cystersiensis, in dyocesy tornacensi [= Tournai], sui fratris carnalis, et omnia ecclesiastica sacramenta ministrare. Et nemo inferior etc. Datum Rome, 24 iunii 1482.
Frater Livino, conventus brugensis provincie Francie, fuit assignatus in conventu spoletano. Datum Rome, 27 iunii 1482.
Magister Vincentius de Narnia fuit institutus et confirmatus in priorem conventus Sancte Sabine de Urbe, cum omnibus gratiis talibus dari consuetis etc. Datum Rome ut supra.
Fratres scilicet Symon, frater Franciscus et frater Vincentius de Tuderto sunt citati sub pena carceris et excomunicationis late sententie quatenus infra diem naturalem a notitia presentium accipiant iter versus rev.mum magistrum, qui tendit Senas deinde Florentiam, et hoc propter eorum scelera. Datum Rome, die prima iulii.
Frater Henricus de Albergalis, conventus Sancte Margarite provincie Hungarie, fuit assignatus in studentem in conventu perusino. Datum Rome, die 4 iulii.
Fratres scilicet Vincentius de Fulgineo et Vincentius Christofori de Mevanea post completo 22 anno ordinari in sacerdotes. Datum Mevanee, 4 iulii.
■ Simpatico esempio della contrazione sintattica e grammaticale operata dallo stile del regestum rispetto alla epistola in extenso.
Frater Iacobus Petri de Mevanea fuit institutus iubilarius, cum gratiis talibus dari consuetis. Datum Mevanee ut supra.
Frater Angelus de Fulgineo est factus iubilarius, cum gratiis talibus dari consuetis. Datum apud Asisium, x iulii.
Frater Petrus Secundus de Fulgineo fuit institutus subprior in conventu fulginate, cum hoc quod frater Angelinus de Fulgineo precedat eum. Datum ut supra.
Frater Petrus Nicolay de Luca potest usque ad capitulum generale stare extra ordinem etc. in ecclesia Sancti Viti apud Ancisam. Datum ybidem xvj iulii 1482.
Omnibus prioribus tam conventuum reformatorum quam non reformatorum mandatur sub precepto ut veniant ad capitulum provinciale, quod celebratur Eugubii in festo Nativitatis beate Virginis [= 8 sett.], cum sotiis et electoribus conventuuum, et similiter omnibus magistris et habentibus vocem in capitulo provinciali. Datum apud Pratum, 19 iulii 1482.
Magister Gullielmus Nicolay de Florentia fuit assignatus in conventu Sancti Romani de Lucha, et mandatur sibi ut infra mensem illuc vaddat [sic] pro sublevamine conventus pratensis, a quo fuit remotus. Datum Prati, 19° iulii 1482.
Frater Valentinus de Ungaria fuit assignatus ad legendum bibliam in sacro palatio. Datum 19 iulii.
|76v|
Priori Sancti Marci de Florentia et vicario substituto conventuum scilicet Sancti Marci, Fesularum et Sancti Geminiani fuit facta commissio ut secundum suam discretionem gratias fratribus concessas possit concedere et eis uti facere. Datum Florentie, 20 iulii 1482.
Frater Iohannes de Lande conventus aquilani fuit translatus a dicto conventu ad conventum Sancti Dominici de Fesulis ac si ibidem habitum suscepisset. Datum ut supra.
Magister Dominicus Bartholomei de Florentia fuit institutus vicarius cum plenaria potestate super monasteriis Sancti Iuliani et Sancti Dominici de Florentia. Datum in castro Sancti Cherii, 22 iulii 1482.
■
in castro Sancti Cherii (sic!): da identificare verosimilmente col castello di San Quirico d'Orcia. Vedi "San Quirico" e sue molteplici varianti volgari in R. Stopani, Guida ai percorsi della via Francigena in Toscana, Firenze 1995, 35; La Via Francigena. Una strada europea nell'Italia del Medioevo, Firenze 1996, 184b.Magister Gullielmus Symonis de Florentia, conventus Sancte Marie Novelle de Florentia, potest tenere sotium et illum mutare, qui intelligitur assignatus in conventu quando ab eo est receptus. Datum supra.
Magister Sebastianus Rubini de Florentia potest comparere pro suis et sue matris negotiis in quocunque iudicio, et procuratores facere pro defensione suorum iurium in rebus ab ordine sibi concessis(?). Datum supra.
Frater Ugolinus potest stare extra ordinem, cum gratiis aliis dari consuetis, per unum annum. Qui est de Cortonio. Datum <ut> supra.
Magister Marcus de Roma, prior conventus Sancte Marie super Minervam, non potest absolvi a dicto prioratu nec aliquo modo impediri ab aliquo inferiori rev.mo magistro. Datum Rome, ultima mensis iulii.
Rev.mus protector dominus Oliverius, tituli Sancti Eusebii, sacrosancte romane ecclesie episcopus albanensis, cardinalis neapolitanus, sua humanitate ac dilectione quam habet erga religionem, in absentia magistri ordinis suscepit curam totius Ytalie, et fuit amotus [ammotus scr.] omnis alius vicarius qui veniret in absentia rev.mi magistri ??? et mandatur omnibus ut eidem pareant cum effectu. Datum Rome, ultimo mensis iulii 1482.
■ Oliviero Carafa, vescovo di Napoli dal 1458, cardinale dal 1467, † 1511 (HC II, pp. 14 n° 3, 200).
Antonio Laurentii de Calistano civi lucensi fuit concessum ut eidem a conventu luchano, scilicet Sancti Romani, locetur ad olivellum domum quam inhabitat, dummodo maior par conventus interveniat, et hoc tantum durante linea masculina cum hac conditione quod solvat annuatim florenos 15 pro?? 36 pro 1 libra flo(rentina), et quinquaginta per reparatione dicte domus. Datum Rome, di ultima iulii 1482.
Magister Iohannes de Narnia, prior conventus tyburtini, potest de fratrbius conventus disponere et removere etc., nec absolvi ab aliquo inferiore rev.mo magistro. Datum supra.
Frater Iohannes Zaynus de Teracena potest usque ad capitulum generale stare extra ordinem ut alii stant etc. Datum Narnie, 3 augusti 1482.
Conventui narniensi fuit factum preceptum ut compromictat nobili viro Anzillotto de Cardalfis civi narniensi factum et litem que est inter dictum conventum et Petrum Paulum Tata super hereditate sue uxoris, et hoc de iure |77r| tantum. Datum Narnie, 2 augusti 1482.
Frater Iohannes Franciscus, conventus Sancte Marie Novelle de Florentia, usque ad sequens capitulum generale potest stare extra ordinem uti alii stant, cum gratiis etc. Datum apud Castrum Floris, die octava augusti 1482.
Provincie Romane fuit declaratum quatenus capitulum provinciale quod fuit assignatum Eugubii de mense septembris, scilicet indie Nativitatis beate Virginis [= 8 sett.], fuit prolongatum ad beneplacitum rev.mi magistri quia intendit interesse, etiam quia sunt guerre et pestis urget ubique in partibus illis et fratres non haberent ingressum ad dictum capitulum; non fuit tamen amotum de loco ut supra. Datum Fulginei, 4 augusti 1482.
Frater Georgius Valerianus de Viterbio potest stare extra ordinem et cum uno sotio artem organorum exercere. Datum supra.
Frater Symon de Fulgineo, prior conventus, potest ire ad monasterium Sancte Marie de Populo pro necessitate monasterii et assignare in conventu duos fratres. Datum supra.
Frater Vincentius de Fulgineo, si fuerit repertus ydoneus, completo 22 anno potest ordinari in sacerdotem. Datum supra.
Frater Thommas de Fulgineo in proprio conventu gaudet gratiis iubilariorum. Datum supra.
Frater Iacobus de Ancisa fuit assignatus in conventu Sancte Marie Novelle de Florentia in studentem theologie, cum gratiis talibus dari consuetis. Datum Venetiis, 26 augusti 1482.
Frater Benedictus de Florentia, bachalarius, potest recipere fructus sue hereditatis et illos pro suis necessitatibus exponere, salva proprietate ordini. Datum supra, 29 augusti.
Magister Mathias Angeli de Viterbio fuit absolutus ab officio provincialatus provincie Romane propter labores quos diu substinuit in dicto officio et propter causas merito moventes animum rev.mi magistri. Datum in oppido Inspruc, vij mensis septembris 1482. Et ne provincia remaneat sine capite, fuit institutus vicarius magister Marianus de Roma, sotius rev.mi magistri. Datum supra.
■ Inspruc: da interpretare verosimilmente Innsbruck (Tirolo Settentrionale, Austria). Percorso coerente: dopo Venezia (ag. 1482) il maestro generale fa tappa ad Innsbruck
(sett. 1482), poi (nov. 1482) ad Argentina (= Strasbourg, capoluogo dell'Alsazia, dipartimento del Basso Reno, Francia orientale).Magister Marianus de Roma fuit institutus vicarius cum plenaria auctoritate in provincia Romana post absolutionem magistri Mathie de Viterbio ab officio provincialatus, et potest capitulum quoad locum et tempus mutare et alibi assignare prout expediens fuerit; et mandatur eidem ut dicum officium acceptet, et similiter omnibus patribus dicte provincie in virtute Spiritus Sancti ut eidem tanquam legitimo vicario in omnibus pareant cum effectu. Datum supra.
Vicario ac prioribus conventuum reformatorum dicte provincie mandatur ut vaddant [sic] ad capitulum provinciale cum sotiis et electoribus, et sunt omnes littere priorum super eorum absolutione relicte arbitrio futuri provincialis. Datum supra.