De Accon vero festinantes versus Iherusalem - viij miliaria - venimus ad torrentem Cison, ubi occidit Elyas per manus mynistrorum ottingentos et quinquaginta prophetas Baal et lucorum [III Reg. 18,15-40]. Quem transeuntes venimus - iij miliaria - ad Cayfam civitatem iuxta mare. Et inde - ij miliaria - ivimus ad pulcerimum monticulum Carmeli, ubi Elyas congregari fecit multitudinem Israel et convicit sacerdotes Baal etc. [III Reg. 18,20 ss].
Inde - x miliaria - ivimus ad Castrum Peregrini, quod est nobile castrum templariorum iuxta mare. Inde - xx miliaria - ad castrum Caco. Inde - xxv miliaria - ad Sanctum Georgium. Inde - xx miliaria - in Betenopolim, qui fuit viculus sacerdotum. Inde - v miliaria - venimus in Ramatha in monte Effraym, qui est tribus miliaribus a Iherusalem, et visitavimus domum Samuelis.
Inde - iij miliaria - venimus ad Iehrusalem civitatem sanctam, que etiam vere potest nominari civitas ruine et destructionis. In qua primo ivimus ad ecclesiam sepulcri domini nostri Iesu Christi, et non potuimus intrare nolentibus saracenis. Inde adscendentes ad montem Syon, civitatem quam expungnavit et edificavit David, |2vb| invenimus turrem David maximis quadris et saxis edificatam ita quod etiam destruentes in destruendo defecerunt et aliquid ad memoriam dimiserunt. Postea invenimus locum ubi fuit decollatus sanctus Iacobus maior, ubi nunc est ecclesia, et in ecclesia locus decollationis et marmor quod ostendunt adhuc rubeum sanguine cruentatum.
Postea invenimus locum ubi fuit cenaculum illud grande stratum ubi fuit edificata maxima ecclesia; que ex una parte continet ce1lam sive mansionem beate Virginis post ascensionem Filii, ex alia parte in longum continet locum ubi cenavit Christus cum discipulis, et alia que fecit eodem sero. Et ibi est altare ubi ordinavit sacramentum eucaristie. Et ibi etiam locus ubi erant discipuli congregati quando factus est repente de celo sonus. Et in eodem loco, subtus, est mansio ubi sero erant discipuli congregati propter metum iudeorum, et locus ubi stetit in medio eorum et dixit «Pax vobis». Ibi est altare ubi celebravimus et predicavimus gementes et flentes, et vehementer timentes occidi a saracenis. Ibi prope, iuxta ecclesiam, est columpna flagellationis Christi adhuc vestigio sanguinis Christi cruentata. Ibi iuxta est domus Anne, socer<i> Cayfe. Ibi prope est locus ubi Petrus postquam negavit |3ra| egressus foras flevit amare, ubi in memoriam negationis vel amari fletus et penitentie Petri edificata est ecclesia [ecclesiam cod.].
Inde descendentes de monte Syon invenimus locum fratrum Predicatorum ubi adhuc manet ortus. Est autem locus quasi inter templum Salomonis et templum Domini. De templo Salomonis vidimus locum <unde> fuit precipitatus sanctus Iacobus frater Domini, ubi est maximum precipitium super vallem Iosaffat. Quem locum replevit Salomon cum edificavit Mello.
Inde exeuntes civitatem, intravimus campum Aceldemac qui usque in hodiernum diem est sepultura peregrinorum. Ibi prope invenimus cellam sancti Eunofrii et aliorum sanctorum patrum.
Inde descendentes ad vallem Iosafat, ubi invenimus mirabile sepulcrum faraonis, quod dicitur edificasse Salomon uxori sue filie faraonis, quam tantum dilexit ut ei ascribantur Cantica canticorum.
Inde de valle Iosaffat - xx miliaria - descendimus in Ierico per viam illam per quam descendit ille qui descendebat a Ierusalem in Ierico, que usque nunc deserta est et dubia et a latronibus frequentata. Descendentes autem - x miliaria - invenimus munitiunculam quam edificavit Ptholomeus filius Abobi, ubi occidit Symonem sacerdotem magnum cum esset ebrius |3rb| cum filiis suis in convivio quod eis fecerat, et usque modo est turris et dicitur usque in hodiernum diem "Turris rubea". Inde descendimus - x miliaria - in Ierico que est quasi deserta. Inde festinantes ad Iordanem - iiij miliaria - invenimus iuxta Iordanem locum ubi habitabat Iohannes Baptista, ubi in memoriam Iohannis Baptiste est pulcrum monasterium.
Inde - j miliarium - venimus ad Iordanem ad locum ubi Iohannes baptiçavit Christum. Ibi in festo Epifanie [6.I.1289] invenimus congregatos cristianos ad baptismum et ad festum ultra decem milia ex omni populo et natione, ubi edificavimus altare iuxta fluvium ubi celebravimus et predicavimus et baptiçavimus gaudentes et flentes. Cum autem omnis populus baptiçaretur et clamaret Kiriel(eison) tantus fuit fletus et ululatus quod putabamus angelos descendisse de celo et voce querula clamantes nobiscum. Et tunc cantavimus evangelium «Factum est autem cum baptiçaretur omnis populus etc.» [Lc. 3,21].
Inde post baptismum a Iordane ascendimus - vj miliaria - ad montem temptationis in deserto ubi ductus est Iesus et in loco ubi ieiunavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus. Est ecclesia et cella; ubi celebrantes et predicantes multis cristianis qui convenerant et heremitis qui morabantur ibidem, didicimus ab eis cuncta loca et mansiones Christi per ordine<m>.
Inde - ij miliaria - duxerunt nos ad locum et montem valde altiorem et valde difficilem ad eundum, ubi «adsumpsit eum |3va| dyabolus in montem excelsum et ostendit ei omnia regna mundi» [Mt. 4,8]. Et vere locus aptus est temptationi et cupiditati quia, cum in se sit desertus et nichil boni habens, tamen sub eo in planitie pulcerima quasi omnia bona sunt; est enim super fluenta Iordanis et planitiem Ierico, in qua rivos, fontes, ortos irriguos sicut paradisus, et campos cannamelle unde faciunt çucherum et plura molendina ubi molunt çucherum, ibi palmas Ierico, ibi «plantatio rose in Ierico» [Eccli. 24,18].
Inde vidimus - x miliaria - loca Sogdome et Gomorre et aliarum civitatum et Mare Mortuum, quod appellant Mare Maledictum. Inde vidimus Ilcracco, quod est «de Petra deserti ad montem filie Syon» [Is. 16,1]. Ibi vero ubi fuit temptatio cantavimus et predicavimus evangelium.
Inde vero - xx miliaria - adscendimus in Iherusalem per viam per quam Christus ascendit ad passionem vadens; et venientes in Bethaniam, que est tertio miliario a Iherusalem, pri mo invenimus locum ubi Martha occurrit Iesu extra Bethaniam, et postea in Bethania domum Laçari et sepulcrum eius, unde vocavit eum Dominus. Et cantavimus evangelium et predicavimus de Laçaro.
Inde venimus in Beffage iuxta montem Oliveti et invenimus locum ficulnee que aruit ad preceptum Domini, et locum unde misit duos discipulos in |3vb| Iherusalem pro asina.
Inde - j miliarium - venimus ad montem Oliveti et invenimus in cacumine montis Oliveti locum et petram adscensionis Christi, et multa alia mirabilia; et ibi prope, alium montem quem appellant Galileam, et dicunt quod ille est mons de quo intelligitur «undecim discipuli abierunt [habierunt cod.] in Galileam in montem etc.» [Mt. 28, 16], non quia mons sit in Galilea set in Iudea, sed quia mons ipse appellatur Galilea. Alii dicunt hoc fuisse montem Tabor, qui est vere in Galilea.
Descendentes autem de monte Oliveti venimus ad locum ubi «videns Iesus civitatem flevit super illam» [Lc. 19,41]. Et ibi accepimus ramos olivarum, benedicentes et dantes omnibus. Et descendimus per viam per quam descendit Christus cum processione in die Olivarum, et venimus ad Portam Auream per quam intravit Dominus cum processione; que porta est ad pedes templi.
Deinde adscendentes in civitatem ut iremus - vj miliaria - in Betlehem, exivimus extra civitatem iuxta montem Syon, et invenimus iuxta civitatem fontem Rogel, ubi fuit ortus regius, ubi Adonyas filius Agit fecit convivium cum vellet regnare [cf. III Reg. 1,5].
Inde procedentes per viam per quam iverunt magi versus Belleem ‑ j miliarium ‑ invenimus locum ubi stella |4ra| reapparuit eis; et ibi est ecclesia in memoriam stelle. Inde venimus ad Quattuor milia martires, ubi transportavit eos leo, et est ibi monasterium pulcrum ubi habitant monaci saracenorum.
Inde invenimus ‑ iij miliaria ‑, in medìa via inter Iherusalem et Betleem, locum Elye. Inde ‑ ij miliaria ‑ venimus ad sepulcrum Rachelis iuxta viam Effrate; quod sepulcrum quam nobile et quam antiquum sit, ipsum opus testatur. Inde venimus ad Campum cicerum, ubi nichil nascitur nec fit nisi lapilli parvuli ad modum cicerum. Dicunt quod dum Christus transiret inde et quereret a laboratore seminante cicera dicens «Quid seminas?», ille ex derisione respondit «Semino lapides»; et Christus dixit «Et lapides recolliges». Ex tunc, ut dicunt, nichil ibi nascitur.
NB/ A distanza di poche righe il copista scrive: |
Betleem, Bellem, Betlehem |
poi si stabilizza su quest'ultimo grafema |
Inde venimus in Betleem civitatem parvulam, ubi natus est parvulus ille magnus, ubi invenimus pulcerimam ecclesiam Domine, et in ecclesia diversorium, quod erat via stricta, ubi ex parte una erat presepe ubi posuerunt Dominum, et ex alia parte vie erat quasi quedam grotta et antrum pauperum ubi habitabant stricte. Et ibi est altare ubi peperit Domina. Ibi celebrantes et predicantes et populum comunicantes, post missarum |4rb| sollemnia invenimus in presepio pulcerimum infantem, filium paupercule cristiane que habitabat iuxta ecclesiam, et in eo letantes adoravimus Christum natum ad modum magorum, et dantes parvulo munera reddidimus matri.
Inde ‑ iij miliaria ‑ descendimus ad locum pastorum, qui erant in regione eadem in tertio miliario ad Betlehem, ubi est memoria pastorum maxima ruina ecclesiarum que fuerunt ibi edificate. Ibi iuxta est viculus vel casale prophetarum qui occurrerunt [occurrent cod.] Elye et Elyseo et dixerunt «Hodie tolletur dominus tuus a te» [cf. IV Reg. 2,3.5]. Unde adscendentes per viam que ducit in Betlehem, per viam per quam venerunt pastores et per quam adscendit Iosep cum Maria uxore pregnante, et invenimus ‑ j miliarium ‑ prope Betlehem locum ubi Maria et Iosep quieverunt fessi et sitibundi; ubi ostenderunt nobis puteum quem dicebant excrevisse aquam usque ad summum et dedisse potum pregnanti Virgini et suo sponso.
Inde readscendentes in Betlehem usque ad locum nativitatis invenimus iuxta ecclesiam Domine palatium ubi Ieronimus transtulit libros et sedem ubi sedebat et locum dormitionis sancte Paule. Inde redeuntes - ij miliaria - ut iremus ad domun Zaccarie, qui habitabat extra Iherusalem per tria miliaria, et invenimus primo locum ubi Elysabet occurrit Marie |4va| et «exultavit infans in utero eius» [Lc. 1,41], postea invenimus domum Çacharie. Et ibi prope, ad tertiam partem miliaris, domum Elysabet; et in me dio currit rivulus a fonte pulcerimo ubi frequenter quiescebant et colloquebantur Maria et Elysabet pregnantes. Ibi etiam invenimus locum nativitatis Iohannis Baptiste.
Inde redeuntes ~ ij miliaria - versus Iherusalem invenimus locum ubi fuit incisa arbor magna [magnum cod.] ex qua factum est lignum crucis. Inde redeuntes in Ierusalem per viam illam unde descendebat eunucus Candacis regine, quem [quam cod.] baptiçavit Filippus, invenimus viam per quam ibat in curru legens Ysaiam [Act. 8,27-38].
Venientes autem in Iherusalem ut completemus desiderium nostrum de visitatione sepulcri, iterum adscendimus in montem Syon, ubi cenavit Christus cum discipulis et lavit pedes eorum. Inde descendimus per viam per quam descendit post cenam ut iret ad ortum [= hortum] et venimus ad aquas Syloe, ubi fuit secatus Ysayas, ad quem locum misit Dominus cecum natum.
Inde transivimus torrentem Cedron, qui est in valle Iosaffat et currit inter montem Oliveti et Iherusalem. Inde adscendentes per vallem Iosafat venimus ad locum ubi erat ortus in quem introivit Iesus. Et ibi invenimus locum ubi oravit Iesus et ubi captus fuit iuxta ortum, et nunc dicitur Campus florum. Ibi iuxta |4vb| est sepulcrum Virginis vacuum in vallis Iosafat medio.
Ibi vero in valle Iosaffat considerantes locum iuditii inter montem Oliveti et montem Calvarie sedimus flentes et trementes, expectantes iuditium. Conferentes autem ubi resideret in alto iustissimus iudex et ubi esset ad dexteram et ad sinistram, elegimus mansionem ex tunc ad dexteram, et quilibet signavit ibi lapidem in testimonium. Ego autem extraxi et signavi ibi lapidem et accepi locum ad dexteram pro me et pro omnibus illis qui a me verbum Dei audierant, qui perseverarent in fide et veritate evangelii. Et sic signavi in lapide sub invocatione multorum fidelium testimonium; qui presentes flebant.
Inde intravimus in pulcerimum supulcrum Virginis, quod saraceni cum multis luminaribus et magna reverentia custodiunt. Et ibi cantantes et celebrantes et predicantes et populum comunicantes quievimus.
Inde exeuntes invenimus iuxta locum campum et locum ubi fuit lapidatus Stefanus. Et adscendentes per viam per quam eiecerunt eum extra civitatem cum lapidibus [cf. Act. 7,57], intravimus in Iherusalem per Portam sabatorum et invenimus ecclesiam Sancte Anne matris Domine. Ibi ostendunt locum ubi affirmant vere quod nata fuit beata Virgo; et ibi iuxta, sepulta |5ra| est mater eius sancta Anna. Ibi prope invenimus probaticam piscinam.
Adscendentes autem invenimus domum Herodis, et ibi prope, domum Pilati, ubi vidimus licostratos [sic] et locum ubi fuit iudicatus Dominus, et locum ubi in platea stetit populus ante palatium cum exivit ad eos Pilatus.
Adscendentes autem per viam per quam adscendit Christus baiulans sibi crucem, invenimus locum ubi Christus dixit «Filie Iherusalem, nolite flere super me» [Lc. 23,28]. Ibi ostendunt locum tramortitionis Domine cum sequeretur filium portantem crucem, et ostendunt locum et memoriale ubi corruit. Ibi iuxta viam ostendunt domum Iude et memoriale . Ibi ostendunt locum ubi sustitit Christus cum cruce et fessus quievit paululum. Inde per transversum est via que venit ad civitatem ubi occurrerunt Symoni cireneo venienti de villa ut tolleret crucem Iesu. Ibi iuxta est locus qui fuit fratrum Minorum.
Adscendentes autem per viam in directum ubi ascendit Iesus, invenimus locum ubi dicunt quod Elena probavit et discrevit crucem Domini ab crucibus latronum signo resuscitationis mortui.
Inde procedentes intravimus in ecclesiam sepulcri. Est autem ecclesia maxima, que continet montem Calvarie et locum sepulcri. Adscendentes autem ad montem |5rb| Calvarie, in loco ubi crucifixus est Dominus, invenimus locum ubi in saxo fixum est lignum crucis; et ibi iuxta, ymaginem crucifixi opere mosayco, tenen<ti>s faciem ad occidentem sicut fuit crucifixus Dominus. Et ad pedes saxi ubi erat infixa crux, stactio beate Virginis et beati Iohannis qui stabant iuxta crucem respicientes ad orientem et ad faciem Christi. Ibi est locus tante devotionis quod si quis non fleret compassione Filii clamantis et morientis in cruce, flere cogitur compassione matris flentis ad pedes crucis Christi morientis pro nobis. O anima, o anima peccatoris hominis, quomodo potuisti postea vivificare et gubernare corpus tante corruptionis et tante contradictionis? Quare non factus est michi dolor mortis, dolor compassionis? Si vere fuissem devotus ut credebam, dolore vel gaudio mori potui de completione tanti desiderii. Circumspiciens autem sollicite si vere viderem Dominum meum oculis corporeis pendentem in cruce, non vidi nisi oculis fidei; oculis autem corporis vidi locum crucifixionis et saxum conscissum a summo usque deorsum; et partem columpne subtus [sumptus cod.], ad quam flagellatus est Dominus, que sustentabat lapidem altaris deorsum prope stationem ubi mater et virgo plorabat. Ibi retro et iuxta eam erat locus, et ostendebant lapidem ubi deposuerunt |5va| corpus et ligaverunt linteo et condierunt aromatibus ut sepelirent [cf. Io 19,40].
Inde volentes accedere ad sepulcrum et querere Dominum quem non inveneramus in monte Calvarie - iam enim deposuerant eum - oī [? d'incerto scioglimento] ego miser tarde perveni! - dixi «Eamus et queramus ad monumentum ubi posuerunt ipsum». Et congregans cristianos qui tunc erant ibi ultra centum, ordinavi processionem, quam incepimus ad columpnam quam dicunt esse in medio mundi, et descendimus per viam per quam venerunt Marie cum arotamtibus, et nos plane procedentes per viam et conferentes ad invicem «Quis revolvet nobis lapidem etc.?» [Mc. 16,3]. Et postea cum adpropinquamus alta voce cantantes et repententes «Victime pascali laudes», ad omnem passum, unum versum unus precinebat et omnes respondebant. Et circumdantes et circumeuntes sepulcrum, cum querentes sollicite non inveniremus Dominum, clamavit quispiam tam alta voce «Surrexit Christus spes mea, precedet suos in Galilea»; quod extra totum templum rumor et tumultus insonuit inter saracenos.
Intrantes autem in sepulcro invenimus magnum illum lapidem ad hostium monumenti sed revolutum iuxta hostium. Et exeuntes, cum non inveniremus Dominum, ostenderunt nobis ortum et locum ubi primo apparuit Marie Magdalene; et inde viam, |5vb| non in orto, ubi apparuit aliis Mariis et ubi tenuerunt pedes eius.
In eadem autem ecclesia est alia ecclesia subtus, quam fodit Elena ubi invenit cruces, ad quam descedimus plus quam viginti passus, et est tota fossio in lapide. In ipsa autem ecclesia sepulcri, celebrantes et predicantes pluribus vicibus et populum comunicantes quievimus die et nocte.
Inde exeuntes et redeuntes de Iherusalem venimus - viij miliaria - recto cursu in Emaus. Et conferentes de Christo ut ipse apropinquans iret nobiscum, per prata et loca pulcerima apropinquantes castello venimus ad viam in qua se finxit longius ire, et postea in Emaus ad locum ubi paraverant cenam et congnoverunt eum; ubi est ecclesia pulcra.
Inde redeuntes - x miliaria - venimus iuxta Ramam, civitatem Iosep qui sepellivit Christum, et inde iuxta Cesaream Filippi, que est super mare. Inde - xxv miliaria - ad Caco castellum. Et inde apropinquantes Castro Peregrini venimus ad caveam Virginis. Est autem cavea fovea Virginis iuxta mare, in via que venit de Egipto in Iudea vel in Galileam. Voluit enim Ioseph declinare Iudeam et ire in Galileam, et cum esset iuxta mare in via que venit de Cesarea Filippi et quiesceret super lapidem, lapis quasi liquatus et per semet |6ra| ipsum se lectum et concavum faciens, ocultavit puerum et Mariam et Iosep, ut non viderent eos quidam insequentes et volentes ledere, ut dicunt. Inde - iiij miliaria - venimus in Castrum Peregrini et inde in Accon.
De Accon vero transeuntes per mare iuxta Tirum et Sydon - ducenta miliaria - venimus in Tripolim, iuxta quam - iiij miliaria - est «fons ortorum et puteus aquarum viventium» [Cant. 4,15]. Inde - x miliaria - vidimus montem Pardorum et - xv miliaria - montem Libani, ubi sunt maronite, qui dicunt in Christo unam esse voluntatem; conveniunt tamen nobiscum in omnibus aliis magis quam aliqua secta orientalis. Ibi prope eos - xl miliaria - sunt Adsessini, quos orientales appellant ysmaelitas, natos de Ysmaele; et dum occidunt et occiduntur putant quod statim adsummantur ad quasdam delectationes in quibus credunt esse vitam eternam. Isti quantum ad legem sunt saraceni.
De Tripoli vero per mare transeuntes - xv miliria - venimus prope Tortosa et inde ostenderunt nobis planitiem inter montem Libani et montem Nigrum, ubi Moyses [sic, intendi Noe] fabricavit archam. Et postea intravimus Armeniam apud Laiatium; et inde xxx miliaria - Mamistriam, ubi fuit episcopus Theodorus maximus hereticus, qui totum evangelium sua expositione fedans dixit Virginem non |6rb| peperisse Deum sed hominem iustum et templum Dei. Huius virulentos libros invenimus in omnes partes orientales apud nestorinos; nam Nestorius fuit eius sectator.
Deinde transivimus iuxta Tarsum Cilicie, unde fuit beatus Paulus apostolus.
Armeniam autem transeuntes intravimusTurchiam et invenimus turchymannos, homines quasi bestiales, qui sunt saraceni et habitant comuniter sub terra ad modum talparum. Isti egrediuntur de cavernis terre quasi mures et subito faciunt exercitum. Isti sunt homines feroces et fortes et maxime mulieres eorum. Et ut de ceteris sileam, hoc unum referam: nam cum iremus cum camelis, mulier turchymanna pregnans pedes sequebatur camelos, et de nocte, cum essemus in deserto, peperit in silentio. Mane autem facto, admirantes invenerunt infantulum vagientem, quem accipiens mater pedes sequebatur camelos ut prius.
Predicti autem turchimanni insidiantur maxime grecis qui habitant iuxta Mare magnum. Qui greci occiderunt ex francis maximam multitudinem, quia in quodam passagio quod faciebant franci contra saracenos, miscuerunt calcem farine; franci autem ab eis secure tamquam a cristianis accipientes et secure commedentes, |6va| multi mortui sunt. Invenimus autem firmiter per fide dignos quod greci illi ita timent turchi<m>anos quod non audent exire de civitate vel de castro nisi portent secum capistrum paratum quo ligentur cum invenerit turchimannum. Dicunt ei quod turchymannus statim occidit eum, non inveniat ei capistrum paratum; si autem portat capistrum, ligat eum et vendit eum sclavum. Et ideo quando exeunt ad seminandum vel ad silvam vel ad aliquod opus, unusquisque portat secum suum capistrum quo ligetur. Et sic vere completur in eis illud Salomonis «Iniquitates sue capiunt impium et funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur» [Prov. 5,22].
Intrantes autem infra Turchiam, invenimus orribilem et monstruosam gentem tartarorum. Differunt autem tartari multum ab omnibus aliis nationibus de mundo, in persona, in moribus et in ritu.
In persona quia habent valde magnas et latas facies, et oculos parvos quasi fixuras quasdam parvas per transversum in media facie, et parvam barbam, ita quod multi eorum sunt valde similes scimie et maxime senes.
In moribus autem sunt dissimiles ab aliis quia nec curialitatem habent nec verecundiam nec gratitudinem nec amorem ad aliquem locum ut alie nationes. Sed videntur odire omnem civitatem et omne edificium habitationis. Nam quasi omnes civitates et castra et omnes |6vb| habitationes et edificia destruunt, et illum magis ledunt qui magis se eis humiliat. Omnem autem reverentiam sibi factam et omne obsequium non gratiam reputant sed debitum. Dicunt enim se esse veros dominos mundi; dicunt etiam quod Deus fecit mundum solum propter eos ut ipsi dominentur et gaudeant. Dicunt etiam quod aves celi nuntiant hominibus de eis quod ipsi sunt domini mundi et quod totus mundus debet eis facere tributum et portare exenia. Dicunt etiam quod aves celi et bestie deserti comedunt et bibunt de gratia imperatoris canis. Cum francus quidam veniret ad unum magnum principem tartarorum, dixit ei princeps: «Quid michi portasti?», dixit: «Nichil portavi quia nesciebam magnificentiam tuam». Et dixit ei princeps: «Sed et aves celi non dixerunt tibi quando intrasti in provinciam?». Et respondit: «Potest esse quod dixerunt, sed ego non intellexi linguam». Et tunc placatus pepercit ei.
In ritu autem d(iffe)runt ab aliis nationibus quia non mentiuntur se habere legem a Deo ut multe alie nationes; credunt autem Deum et quandam legem nature. Instinctu autem quodam naturali vivunt ut bestie et aves mutantes locum in estate et yeme; timent autem multum calorem et frigus. In Turchia et in Gaçaria, ubi est magnus frigus, quando nimis intensatur frigus, conqueruntur |7ra| contra homines provincie saracenos ve1 cristianos, et dicunt pro certo «Aliqui homines fecerunt venire magnum frigus»; et tunc discurrunt per civitatem, et cum inveniunt hominem pelliciatum et foderatum et multum munitum contra frigus, comprehendunt eum et expoliant et accipiunt omnia ab eo dicentes: «Tu fecisti venire frigus provocando ipsum cum multis pellibus et pannis superfluis».
Item quedam peccata reputant et quedam nichil reputant. Nam ebrietatem et vomitum pro ebrietate reputant honorem et dicunt quod est de gratia imperatoris canis. Furtum vero et rapinam reputant quandam bonam astutiam. Mendacium multum odiunt et veritatem amant. Summe diligunt honorem et ipsi nichil volunt honorare nisi suos dominos. Cum scribunt suis maioribus tantam reverentiam habent et servant quod non scribunt nomen maioris sui in suo loco, sed dimittunt spatium vacuum et postea scribunt nomen de foris in margine in alio loco. Quando dominus eorum descendit de equo, quocumque casu descendit, omnes descendunt. Si etiam contingat in bello quod dominus cadat de equo, etiam coram hostibus omnes descendunt. Sed et tantam obedientiam servant ad dominum quod quando contingit quod aliquis condempnatur ad mortem, dominus dicit «Incidatis talem et faciatis eum dormire»; nam |7rb| mortem non mortem sed comuniter dormitionem appellant. Tunc veniunt <ad> illum qui est occidendus et dicunt «Dominus mandat quod incidamus te et faciamus te dormire». Tunc respondet dicens «Dicit ipse et mandat?»; et statim audito quod sic, parat brachia ad ligandum dicens «Ergo ligetis me». Verberare et verberari quasi pro nichilo reputant. Nam cum tartarus verberat aliquem multis verberibus usque ad mortem, reputant optime sibi satisfactum si porrigat ei potum; et cum ipse dure verberatur, valde facile reconciliatur accepto vino.
Homicidium multum reputant et valde cavent ut non occidant sine maxima causa. Unus chan occidit alterum ut ipse dominetur, tamen valde osservat ne effundat eius sanguinem; dicunt enim quod nullo modo est conveniens quod sanguis magni chan fundatur in terra, sed quocumque modo potest esse suffocare procurat. Mortuo magno cane, alius qui surgit loco eius, sive sit filius eius sive alius, accipit omnes uxores eius et efficiuntur ei uxores et mulieres; immo non reputatur chan nisi habeat uxores et mulieres alterius, et mulieres sistunt et confirmant magnum chanem.
Mulieres tartarorum sunt apud eos in magno honore et portant coronas maximas super omnes alias mulieres, et hoc in memoriam triumfi quem habuerunt de hostibus apud quendam magnum fluvium orientis. Nam cum tartari essent ex una parte fluvii |7va| et adversarii fortiores eis ex alia parte, et tartari non auderent ad eos transire, tartari dimiserunt mulieres in campo, et ipsi oculte de nocte equitaverunt longe et venientes ex adverso contra hostes, et dicebant quod erat gens et exercitus qui veniebant ad auxiliandum tartaris. Cum autem hostes tartarorum audirent quod tantus exercitus veniebat contra eos, territi fugerunt. Nam mulieres tartarorum erant parate ad bellum quasi milites; et cum viderent quod hostes parabant se ad fugam, agresse sunt eis et habuerunt de eis plenam victoriam. Ipse enim cedebant ex una parte et mariti earum ex alia. In memoriam itaque huius victorie, tartari concesserunt eis maximas coronas ad longitudinem unius cubiti et amplius.
Tartari tamen ne mulieres eorum nimium superbirent, voluerunt quod ipsa corona haberet desuper formam pedis, et in corona magna a superiori est quasi quidam pes super coronam, quasi contenstans quod non habuerunt ipse sole victoriam sed propter viros qui veniebant eis in auxilium, et quasi d(icens) eis «Licet sitis coronate, sciatis tamen vos esse sub potestate virorum». Et sic quodam inditio naturali videntur sompniasse quod scriptum est in lege divina «Sub viri potestate eris» [Gen. 3,16].
Tartari etiam quando acccipiunt uxores emunt eas a suis parentibus, quasi |7vb| sclavam quandam; et quando traducunt eas ad nuptias, parentes et consanguinei viri qui accipit eam, deducunt eam cum timpanis et cantu; sed parentes et consanguinei mulieris, secuntur eam cum planctu et luctu quasi mortuam. Mortuo vero viro eius, non habet amplius potestatem revertendi ad domum parentum, sed consanguinei viri mortui maritant eam ut volunt, vel manet perpetuo in domo viri quasi sclava. Et licet ipsi accipiant plures uxores simul, tamen prima est maior et reputatur legiptima, et filii eius reputantur legiptimi, alie vero sunt quasi concubine. Sed et tartari honorant multum omnes mulieres de mundo et maxime suas, et ipse sunt que gubemant regnum vel domum et emunt et vendunt et sunt feroces et bellicose. Equitant autem ut viri, et frequenter vidi eas intrantes civitatem cum arcu et sagittis accinte [= accintas] ut viri. Sunt autem fidelissime suis viris. Cum exercitus Abaga terga verteret saracenis in Suria, deprehensus est magnus baro tartanorum quod seditionem fuerat machinatus; cum autem imperator chan comprehensum eum vellet occidere, obstiterunt domine et mulieres tartarorum petentes eum sibi donari; quo accepto, coxerunt |8ra| eum ita vivum et dederunt eum commedere per partes minimas toti exercitui in exemplum aliorum.
Tartari etiam credunt et expectant quandam resurrectionem fatuam ad istam eandem vitam, et ideo suis mortuis provident unusquisque secundum facultatem suam. Nam pauperes cocunt multas carnes et sepeliunt cum mortuo circumdantes ei undique carnes coctas, et etiam vestes novas preter vestes quibus induitur mortuus; et etiam dant ei aliquam pecuniam. Divites vero carnibus et pecunie addunt etiam mutatorias vestes et ponunt sub capite mortui vel mortue vestem pretiosam involutam; et dicunt ei: «Si veniret aliquis et vellet tibi auferre de dorso, non permittas sed da ei istam que est sub capite. Et si faceret tibi aliquis aliquam questionem de Deo, osserva bene quod nichil respondeas sed dicas solum "Scio quod Deus est Deus"». Et ita sepeliunt eum.
Magni vero barones his omnibus addunt equum bonum. Nam armiger eius adscendit super equum cum ipsi parant se ad sepelliendum mortuum, et fatigat equum currendo et revolvendo usque ad lassitudinem, et postea lavat equo caput cum vino puro et forti; et equus |8rb| cadit, et ipse exenterat eum et ev<a>cuat omnia de ventre equi et implet erba viridi, et postea infigit palum magnum per posteriora et facit exire usque ad os. Et ita dimittit equum impalatum et suspendit eum, et mandat ei quod sit paratus quandocumque dominus vult surgere. Et tunc cooperiunt mortuum in sepultura. Cum vero moritur imperator, addit predictis omnibus lapides pretiosos et etiam magnos tesauros; et consueverunt etiam sepellire cum domino mortuo usque viginti sclavos et servos vivos ut sint parati servire domino cum voluerit surgere. Sed postquam conversati sunt cum cristianis, cristiani hoc facinus horrentes reprehenderunt, dicentes non esse licitum ut vivus sepeliatur cum mortuo. Unde dimiserunt de sclavis solum.
Ipsi vero tartari multum murmurant contra cristianos et dicunt eos esse homines crudeles et avaros quia suis mortuis non provident in expensis, nec in cibo nec in vestibus. Nam ipsi tartari expectant quandam resurrectionem fatuam ad istam eandem vitam corruptibilem, et quando possunt suos mortuos sepelire apud ecclesias et in cimiteriis cristianorum multum pretium emunt sepulturas ab episcopis et sacerdotibus ut sui mortui resurgant cum cristianis. Positio autem tartarorum de resurrectione valde similis est et |8va| propinqua errori saracenorum et iudeorum de resurrectione quam expectant, de qua infra dicetur cum de saracenis agetur.