Venimus itaque per fluvium recto cursu usque Baldaccum civitatem mirabilem, ubi occurrerunt nobis fratres nostri extra civitatem; quos cum vidimus, tantus fuit fletus et inundantia lacrimarum pre gaudio quod paucis verbis explicari non posset. Est autem Baldaccum amenissima civitas quia per medium eius currit magnus fluvius Tygris. In <h>ac itaque civitate creduntur esse plus quam ducenta milia saracenorum; et licet habitatio sit saracenorum, est tamen dominium tartarorum. Ibi fuit sedes saracenorum, nam ibi califfa, quod interpretatur successor Maccometti. Ibi est sedes nestorinorum.
Sunt autem nestorini heretici sequentes Nestorium et Theodorum. Et licet in multis errent, maxime tamen in Christo, quem dicunt natum esse de virgine Maria purum hominem; postea vero adeptum fuisse filiationem Dei per baptismum et per sancta opera que fecit. Unde dicunt dominum Iesum Christum non filium Dei naturalem sed adoptivum; et dicunt quod Deus in illo homine habitavit sicut in templo. |14va| Unde dicunt misterium incarnationis fuisse per quendam honorem quem adsecutus est homo ille et per voluntatem; unde et plures eorum dicunt in Christo unam solam esse voluntatem. Unde licet concedant Christum esse verum Deum et verum hominem et confiteantur Christum natum de virgine, non tamen volunt confiteri quod Deus sit natus de virgine, vel virginem Dei genitricem, sed hominis genitricem tantum; unde et dicunt quod non est idem qui natus est ex Deo patre ab eterno et ex virgine matre ex tempore. Et ne cogantur eum dividere in duos filios, dicunt esse unum sciacx - arabicum - id est una persona; et ne cogantur dicere Deum esse natum ex virgine, dividunt eum in duo acnum - caldeum - id est in duo supposita. Unde ipsi omnes dicunt Christum esse [est scr.] unum sciacx et duo acnum; quod secundum Nestorium, qui fuit grecus, sonat una persona et duo supposita.
Ipsi tamen nestorini orientales sunt omnes caldei, et in caldeo legunt et orant; unde nullo modo sciunt que est differentia inter acnum et sciacx. Est igitur valde utile querere ab eis que est diffinitio acnum et sciacx, et que est differentia inter acnum et sciacx. Et secundum veritatem nulla penitus est differentia, nisi quia sciacx est nomen arabicum et sonat idem quod persona, et acnum est nomen caldeum et sonat idem quod persona. Et secundum hoc, ipsi dicunt in arabico Christum esse unam personam et in caldeo Christum esse duas personas. Quicquid |14vb| igitur dicunt de sciacx, coguntur secundum veritatem dicere de acnum et e converso. Ipsi vero neutrum concedunt, et per istam viam negant Deum esse natum de virgine, quia dicunt quod non invenitur expressum in tota scriptura. Per eandem rationem negant Deum vel Dei filium verum esse passum et mortuum, et dicunt Iesum Christum esse prophetam et famulum Dei secundum illud Mt. [12,18] et Ys. [42,1] «Ecce puer meus electus». Et ita positio eorum de Christo si suptiliter inspiciatur, totaliter misterium incarnationis evacuat; et de Christo fere idem per omnia sentiunt quod saraceni, qui dicunt Christum esse verbum Dei et natum de virgine et Siritu sancto. Unde et ego inveni per antiquas ystorias et autenticas apud saracenos quod ipsi nestorini fuerunt amici Maccometti et confederati cum eo et quod ipse Maccomettus mandavit suis posteris quod nestorinos maxime conservarent. Quod usque hodie diligenter osservant ipsi saraceni. Iacobinos autem maxime odiunt et persecuntur quia dicunt Deum de muliere natum et in cruce mortuum; ex quo frequenter occiderunt eos tam saraceni quam etiam nestorini.
Semel namque patriarcha vel archiepiscopus iacobinorum licteratus vocavit ad disputationem [disputationum cod.] patriarcham nestorinorum, et cum deberent statuta die convenire coram califfam |15ra| de Baldacco et timeret patriarcha nestorinorum, venit quidam iacobinus qui hodiebat [= odiebat] alios iacobinos quia eum non promoverant ad archiepiscopatum, et dixit nestorinis quod ei secure responsionem committerent quia faceret eos esse victores. Convenientes autem die statuta coram califfa, dixerunt nestorini quod talis clericus iacobinus responderet pro eis. Et requisitus ex parte califfe semel et iterum quod veniret, venire distulit. Tertio vero requisitus quod statim veniret, tandem venit deferens coram califfa et toto clero sarculum et palam et ystrumenta ad fodiendam terram. Cum autem argueretur quare non statim venerat ad dominum mundi califfam et quare portaverat ystrumenta ad fodiend(a)m terram, petiit veniam asserens se maioribus negotiis occupatum, et ait: «<H>eri sero mortuus est Gabriel angelus, et ego modo fodi foveam et sepelivimus eum». Cum autem califfa vellet scindere vestes pre blasfemia et dicerent quod impossibile est angelos mori, ait: «Quid mirum quod angeli moriuntur et sepelliuntur si Deus ipse in sua persona fuit mortuus et sepultus?». Respondit: «Omnes iacobini hoc dicunt». Requisiti autem super hoc, iacobini asseruerunt sic esse, scilicet Deum fuisse mortuum et sepultum. Tunc mandavit |15rb| califfa quod omnes iacobini occiderentur in omnibus partibus occidentis [= orientis?]; et tunc ita occisi sunt quod paucissimi remanserunt. Hec itaque diximus asserentes quod quasi eodem modo pro inconvenienti habent saraceni et nestorini contra iacobinos, scilicet quod Deus fuit natus, mortuus et sepultus.
Herrant [sic] etiam nestorini cum iacobinis et quasi cum omnibus orientalibus in misterio Trinitatis. Dicunt enim quod Pater et Filius et Spiritus s(anctus) thelathe saffat quod interpretatur <tres qualitates, cum tamen in caldeo dicant eos esse thelathe aca>nim et in arabico dicant eos esse thelathe ascicas, quod interpretatur tres persone vel tria supposita. Herrant etiam negantes purgatorium et dicentes etiam quod nec anime dampnatorum descendunt ad infernum, nec anime beatorum recipiuntur in paradisum ante diem iuditii. Baptiçant autem in forma grecorum scilicet «Baptiçatur talis in nomine Patris etc.». Efficaciam et perfectionem baptismi ponunt et credunt consistere in quadam unctione quam faciunt de quodam oleo, de quo dicunt quod oportet baptiçandum totaliter inungi; quod si vel minima pars corporis remaneret non uncta, dicunt quod dyabolus intraret inde. Baptiçandos autem non instruunt de fide nec fidem exigunt.
De fermentato conficiunt commixtam pastam cum oleo. Immiscent autem cum pasta consecranda [consectanda? cod.] quandam aliam pastam quam conservant, semper restaurantes de pasta nova quantum de ea accipiunt. Et dicunt quod est quedam |15va| pars corporis Christi quam acceperunt a sancto Iohanne evangelista, qui accepit a Christo in cena duplicem partem: unam comedit et alteram eis dedit.
Peccata non confitentur nisi Deo nec in vita nec in morte. Ipsi etiam in partibus orientis faciunt circumcisionem; et quod monstruosius est, invenimus in quadam civitate que vocatur Harbe quod ipsi circumcidebant non solum parvulos sed etiam mulieres. Et licet non potuerimus bene intelligere quid incidebant, per veritatem tamen comperimus quia eas scilicet puellas circumcidebant. Eucaristiam illam vel potius panem quem dicunt esse corpus Christi, dant viris et mulieribus et pueris parvulis in manu; dant etiam populo sanguinem sive vinum. In morte nullum comunicant vel inungunt. Res consecratas disconsecrant, puta aquam vel panem benedictum, quando volunt ea prohicere.
Disconsecratur altare eorum, et oportet reconciliari per episcopum, si sacerdos ad ipsum intraret postquam comunicavit; si intraret ad ipsum aliquis qui non esset nestorinus; si intraret ad ipsum quicumque sine serrabulis vel capite cooperto; si lampas frangitur vel cadit; si intraret cata vel quecumque bestiola, excepto mure, nam muri soli concesserunt |15vb| privilegium quod possit intrare ad altare et non disconsecratur. Disconsecratur etiam si una gutta aque vel de plu<v>ia caderet ibi. Et multa talia que longum esset enumerare.
Ipsi etiam contrahunt in gradibus prohibitis. Solvunt matrimonia; et repudians uxorem, de licentia ecclesie accipit aliam. Sacerdos mortua prima uxore accipit aliam.
Habent tres missas, unam Nestorii et aliam Theodori magistri Nestorii; aliam dicunt esse apostolorum, in qua nichil omnino est de forma corporis nec sanguinis. In aliis autem missis licet sit aliquid de forma, non tamen est intentio eorum quod tunc consecrent, sed postea circa finem misse ad quandam invocationem Spiritus sancti. Et alios tot errores habent quod longum esset prosequi. Et ut multa breviter colligam, expresse contradicunt illi verbo quod dixit summus Magister «Arta est via que ducit ad vitam etc.» [Mt. 7,14]. Dicunt enim comuniter quod sufficit cristiano si faciat sibi signum crucis super faciem, et oret ad orientem et comedat cames porcinas.
Alia vero que addunt, sunt quedam perfectiones. Sunt enim magne abstinentie; multum orant et multum ieiunant. Religiosi eorum et episcopi et archiepiscopi et patriarche |16ra| in perpetuum non comedunt carnes nec condimenta carnium nec etiam pro infirmitate mortali. In habitu sive vestitu tam religiosi quam episcopi eorum et supra, mangnam paupertatem et austeritatem et honestatem et humilitatem ostendunt. In quadragesima ieiunant tam in dominica quam in aliis diebus. Simile in quadragesima tam nestorini quam iacobini omnes, tam religiosi quam seculares, nullo modo comederent pisces nec biberent vinum. Alio vero tempore ebrietatem non reputant peccatum sed honorificum quid. Mendatium quasi nichil reputant etc.
Errorem autem suum defendunt ex duobus. Primo quia dicunt quod multi eorum habent spiritum prophetie et de futuris multa vera predicunt; et hoc procul dubio de aliquibus per experientiam verum esse probavimus. Secundo quia quia dicunt quod multi maiores eorum multa miracula faciunt. Nam apud eos certissimum reputatur quod super Nestorium lux de celo visibiliter descendit quando celebrabat missam. Ipsi etiam dicunt quod patriarcha eorum, quem ipsi vocant iaffelit quod interpretatur universalis, in momento in ictu oculi ivit de Baldacco ubi est sedes eius usque in Meccham ubi fuit sepultus |16rb| Macomettus. Distat autem Meccha a Baldacco plus quam triginta dietis. Et multa similia miracula referunt nestorini de suis hereticis patribus.
Cum igitur accederemus ad eos in Baldaccum ubi est sedes eorum, receperunt nos gratanter prima facie, sed audito quod predicabamus virginem Dei genitricem et dicebamus quod beata Virgo peperit Deum et hominem, statim publica eorum predicatione contradixerunt et nos de eorum ecclesia turpiter eiecerunt; et ipsam ecclesiam in qua predicaveramus contra Nestorium, laverunt cum aqua rosacea et celebraverunt sollempnem missam de Nestorio ut eum placarent. Cum vero nos sic eiecissent et excomunicassent de omnibus ecclesiis suis, nec verbum Dei a nobis reciperent et nos conquereremur apud archiepiscopum eorum quod servos Dei viros cristianos et religiosos predicatores qui de regione longinqua iveramus ad eos causa salutis eorum cur sic afflixissent, ipsi moti quadam pietate iniqua ottulerunt nobis bonum locum et ecclesiam et necessaria alia, hoc pacto solum quod a predicatione cessaremus. Nos autem totaliter recusantes pactum facere cum inferno et morte, diximus quod non iveramus ut ab eis reciperemus palatia vel ecclesias sed ut gratis predicaremus |16va| eis verbum Dei. Contestati autem publice fuimus inter eos quod potius eligebamus habitare pauperes in via comuni et sine domo et libere predicare fidei veritatem amore Iesu Christi, qui pro nobis natus est in diversorio pauper, quam quecumque palatia vel quecumque temporalia recipere ab eis et a predicatione cessare.
Post hec veniens patriarcha eorum qui distabat per decem dietas et amplius, dum sederet ipse patriarcha imo heresiarcha in sua sede deaurata et ad pedes eius episcopi et archiepiscopi et religiosi, nos armati spiritu et virtute Dei ita eos confudimus omnes ut ipse patriarcha coram omnibus mentiretur et diceret se non esse nestorinum nec imitatorem Nestorii. Versi sunt omnes in stuporem de taciturnitate et silentio eorum. Post hec vero episcopi et archiepiscopi semetipsos ad invicem arguentes de silentio tante confusionis et ipsum patriarcham verbis asperis increpantes et improperantes quod factus erat francus et adversarius Nestorii, iactaverunt se quod possent nos disputatione publica superare. Et commissa responsione cuidam archiepiscopo, cum conveniremus in loco comuni ubi erant episcopi et archepiscopi et alii plures, taliter privavit eos Dominus responsione quod non solum respondens sed omnes qui aderant verterentur in admirationem et stuporem. Cum autem turpiter et |16vb| totaliter deficerent non solum in respondendo sed etiam in querendo, facti sunt ita formidolosi in loquendo nobiscum quod iam non audebant comparere coram nobis. Plures autem ex eis et maxime maiores et magis intelligentes, videntes quod suam perfidiam non poterant defendere nec nostram fidem aliqualiter impugnare, dixerunt: «Confitemur quia hec est veritas fidei quam predicatis, sed non audemus aliis dicere publice ne ab eorum contubernio repellamur». Dilexerunt enim magis gloriam hominum quam Dei. Patriarcha vero contra voluntatem episcoporum ordinavit quod in ecclesiis eorum verbum Dei libere predicaremus. Et ita inceperunt audire et ad fidem redire, et veniebant ad nos confitentes peccata sua.
In eadem civitate scilicet in Baldacco fuit sedes et principalitas saracenorum quantum ad studium et religionem et quantum ad dominium. Ibi enim regnabat califfa, quod interpretatur successor scilicet Maccometti, et dicunt saraceni quod ipse erat facies Dei in terra. Quem califfam tartari occiderunt, ut superius patuit. In ipsa quidem civitate, licet sit pro maiori parte destructa, est maxima multitudo populi. Nam preter cristianos et iudeos qui sunt ibi multa milia, |17ra| sunt ibi ultra ducenta milia saracenorum, ut probabiliter creditur, omnes quidem sub dominio tartarorum. Ibi habent maxima studia ipsi saraceni et magnos magistros. Ibi sunt multi religiosi saracenorum. Ibi conveniunt diverse secte ipsorum. Ibi sunt magna monasteria illorum sarracenorum qui appellantur megerrede, quod interpretatur contemplativi. Nos igitur cum deside<ra>remus evacuare perfidiam Maccometti, et intendentes eos aggredi in sua sede et in loco generalis studii, necesse habuimus aliquantulum conversari cum eis. Et recipiebant nos sicut angelos Dei in suis scolis et studiis et in monasteriis et in ecclesiis seu sinagogis et domibus eorum. Et attendimus diligenter legem ipsorum et opera, et obstupuimus quomodo cum lege tante perfidie poterant opera magne perfectionis inveniri.
Referemus igitur hic breviter quedam opera perfectionis sarracenorum magis ad confusionem cristianorum quam ad commendationem sarracenorum. Quis non obstupescat si diligenter consideret quanta est ipsis sarracenis sollicitudo ad studium, devotio in oratione, misericordia ad pauperes, reverentia ad nomen Dei |17rb| et prophetas et loca sancta, gravitas in moribus, affabilitas ad extraneos, concordia et amor ad suos.
Et ut multa paucis verbis comprehendam, sciendum est quod ipsi conveniunt in Baldacco ad studium de diversis provintiis. Habent autem in Baldacco plura loca soli studio et contenplationi deputata ad modum magnorum monasteriorum nostrorum; et venientibus providetur in comuni de cella et de pane et aqua, et hiis contenti insistunt contemplationi et studio in maxima et voluntaria paupertate. Scolas autem comunes ubi exponitur alcoranus nunquam intrant nisi pedibus discaltiatis; unde tam magister qui exponit quam discipuli qui audiunt, dimittunt calceos extra, et nudis pedibus scolas intrant. Et ibi cum maxima mansuetudine et modestia et legunt et disputant.
De oratione vero eorum quid dicam [dicant cod.]? Nam tanta est in eis sollicitudo in oratione et tanta devotio quod stupui cum per experientiam et vidi et probavi. Nam et ego ivi tribus mensibus et dimidio continue et fui cum camelariis saracenis in deserto Arabie et persarum, nec unquam propter aliquem laborem nec propter aliqua discrimina |17va| dimiserunt arabes camelarii quin statutis horis orarent et de die et de nocte, et precipue mane et sero. Devotionem autem tantam in oratione pretendunt quod omnia alia totaliter dimictunt; et aliqui eorum pristinum faciei colorem subito in pallorem mutant et videntur rapi, et aliqui cadunt et aliqui saltant et vocem variant et caput demittunt, ut aliqui ex eis videantur rapi et aliqui arreptitii.
In oratione vero maxime osservant quandam munditiam corporalem ut nullo modo audeant orare nisi prius lavent culum et veretrum, postea manus, deinde fatiem, ad ultimum plantas pedum. Et sic orant. Hic qui vocantur henefa - et isti reputantur aliis perfectiores - isti si intrarent in forum et tangeret eos cata vel canis vel asinus vel aliquid immundum, non potest lavari ut oret nisi sint mille quingenti rotuli aque. Unde indigent fluvio. Quando autem volunt orare intrant in fluvium et postquam totus fuerit lotus infigit digitum in anum et ponit ad nares; et si sentit aliquid fetoris, non est aptus ut oret sed in flumen revertitur. Et hoc totiens facit infigendo digitum et ponendo ad nares quousque nichil fetoris sentiat, et tunc est aptus orare.
De misericordia ad pauperes sciendum est quod sarraceni sunt maximi elemosinarii. Habent |17vb| enim in alcorano strictum mandatum quod dent decimam; et de his que acquirunt per violentiam armorum tenentur dare quintam partem. Preter hec autem faciunt magna testamenta et ponunt ea in gaçofilatium; et statuto tempore aperiunt ea et dant ea saraceno fide digno, qui vadit ad diversas provintias et redimit captivos et sclavos saracenos qui detinentur captivi apud cristianos vel alias nationes. Frequenter autem emunt etiam sclavos cristianos qui detinentur captivi apud ipsos saracenos, et ducunt eos ad cimiterium et dicunt «Tot reddimo [sic] pro anima patris mei et tot pro anima matris mee»; et dant eis literas libertatis et dimittunt. Propter pauperes autem qui non possunt redimere sclavum, ipsi saraceni portant per civitatem aves incaveatas et captivas in caveis, et clamant «Quis vult istas aves emere et dimittere liberas pro anima patris sui?». Et pauperes emunt eas et dimittunt eas habire [= abire], ne anima patris sui detineatur captiva.
Ipsi etiam faciunt testamenta pro canibus nutriendis; et in civitatibus ubi sunt multi canes sicut in Turchia et Perside et etiam in Baldacco, invenimus quod ipsi canes habebant quosdam |18ra| procuratores qui requirunt testamenta relicta pro canibus; et quando deficiunt testamenta, querunt elemosinam per civitatem et dividunt inter canes. Mittunt etiam bonam elemosinam de pane avibus fluvialibus que certa hora congregantur ad certum sonum; et ipsi<s> congregatis prohitiunt elemosynam. Et hoc maxime invenimus in Baldacco et in Ninive civitate grandi.
In Baldacco ubi infatuantur multi propter maximum calorem, habent iuxta civitatem pulcerimum locum pro ipsis fatuis et providetur eis optime in comuni de cibo et servitoribus et optimo medico; quibus omnibus solvitur a comuni.
Reverentiam vero maximam habent ad nomen Dei et prophetas et sanctos et loca sancta. Nam hoc maxime osservant quod nichil notabile faciunt vel dicunt vel scribunt quod non incipiant a nomine Domini; unde in suis literis omnibus quas sibi invicem mittunt, reverenter nomen Domini prius scribunt. Et ideo diligenter osservant quod nullum scriptum dilanient vel in terram prohiciant. Si autem in terra inveniunt aliquid de carta scriptum, reverenter recolligunt et ponunt in loco alto in fixuris murorum ne nomen Domini conculcetur. Quando autem eis occurrit nomen |18rb| Domini vel legendo vel loquendo, nunquam esset ausus ipsum nominare solum sed semper cum certa laude scilicet «Deus laudetur ipse» vel aliquid tale. Si quis autem sarracenus Deum vel aliquem de prophetis eius blasfemaret, nunquam eum vivere paterentur. Loca vero sancta sicut suas ecclesias semper mundissima servant, nec ibi intrant nisi pedibus discalciatis et nunquam ibi expuunt. Et cum ibi sedent, osservant diligenter ne cum natibus tangant pavimentum sed sedent cum natibus super calcaneos suos; ita adsuescunt sedere parvulos suos scilicet super calcanea, ne postea fatigentur sic multum sedere in ecclesia.
Tanta est eis gravitas in moribus quod numquam videas ibi hominem saracenum incedentem capite elevato vel oculis sublimibus vel collo erecto vel pectore tenso vel navigando braciis; sed incessu maturo sicut perfecti religiosi et graves moribus, etiam pueri parvi. In pluribus annis quibus cum eis conversatus sum cum eis in Perside et in Baldacco, non recolo me audisse nec semel cantum vanitatis sed semper cantum de laude Dei et de commendatione sue legis et sui prophete. Nullus unquam deridet alium vel ei detrahit vel increpat.
Affabilitatem et urbanitatem |18va| tantam servant ad extraneos quod nos recipiebant ut angelos quando volebamus intrare ad domos nobilium et sapientium. Nam cum tanta letitia recipiebant quod videbatur nobis frequenter quod vere invenissemus hospites ordinis et illos qui libentissime fratres recipiunt in domibus suis. Frequenter enim quadam urbanitate et familiaritate petebant quod diceremus aliquid de Deo vel aliquid ad commendationem Christi. Et quando coram nobis nominabant Christum, nunquam nominabant eum nisi cum digna laude, scilicet «Christus laudetur ipse» vel aliquid tale. Unum vero valde graviter ferebant quod nolebamus cum eis comedere. Ipsi enim sarraceni statim parant aliquid ad comedendum cum ab extraneo visitantur. Et maxime arabes, qui sunt inter alios sarracenos nobiles, nunquam lederent hominem extraneum qui secure ponit se ad comedendum cum eis non invitatus; sed dicunt quod est frater eius quia comedit cum eo panem et salem, et postea defendit eum ab omnibus aliis, etiam si occidisset patrem suum.
Concordiam vero et amorem ita nutriunt ad invicem ut vere videantur esse fratres. Nam etiam loquendo ad invicem, maxime ad extraneos, dicit unus alteri: «O fili matris mee!». Ipsi etiam nec occidunt |18vb| se invicem nec expoliant, sed homo sarracenus securissimus transit inter quoscumque extraneos et barbaros sarracenos [quanto corsivo integrato nel marg. superiore da mano R = Riccoldo]. Semel soldanus Babilonie misit de Egipto militem sibi fidelem in Suriam ut ibi esset vicarius eius et gubemaret provi<n>tiam et mitteret ei tributa provintie; qui statim in superbiam elatus rebellavit adversus dominum suum soldanum et tota provintia cum eo. Turbatus soldanus misit contra eum maximum exercitum, et milex infidelis ex parte sua etiam congregavit magnum exercitum. Et cum essent in campo altrinsecus i<m>minente pugna, dixerunt ad invicem: «Nonne sumus omnes sar<a>ceni? Pugnare ad invicem et occidere non licet. Accipite illum solum qui rebellavit domino suo, et nos omnes simus in pace». Et sic statim facta pace et summa tranquilitate, de tanto exercitu occisus moritur unus solus.
Vide quia illi qui habent legem occisionis et mortis, nolunt se ad invicem occidere; et miseri cristiani, qui legem vite et mandata pacis et dilectionis, se invicem sine aliqua miseratione occidunt. Si etiam sarracenus occidat aliquando sarracenum casu aut ex certa malitia, filius vel frater occisi raro expetit vindictam. Sed sunt amici comunes et componunt et accipiunt occisorem et ducunt eum captivum ad filium vel fratrem occisi, qui apprehendens eum ducit ad cimiterium et dicit ei «Filius quidem mortis es quia occidisti patrem |19ra| meum. Sed si te occidero, non rehabebo propter hoc eum». Et addit «Si malum fuit quod occisus est unus sarracenus, peius erit quod occidantur duo». Et dicit «iecun lelle», quod interpretatur «sit Dei»; et precidit occisori capillos et dimictit eum in pace. Quid igitur ad excusationem suam dicturi sunt cristiani, qui cotidie dicunt «Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus etc.», quando in remissionem iniurie tantum eos sarraceni excedunt?
Occisionem vero multi eorum sic horrent quod non occiderent gallinam nec pulicem. Sed quando volunt comedere gallinam, tenet eam in manibus vivam in via et rogat aliquem de viatoribus quod eam ei occidat. Hec faciunt sarraceni. Qui tamen habent legem occisionis; propter quam ut duret, omnibus periculis securissime se exponunt, et ideo sic strenue pugnant, sic fideliter in pugna se invicem adiuvant scilicet ut lex eorum duret. Habent enim quod tam diu lex eorum durabit quam diu virtus et victoria eorum durabit per ensem. Est enim lex violenta, ut infra patebit. Quidam sarracenus nomine Monchor in quodam duro bello quod fuit inter sarracenos et cristianos, vidit quendam alium sarracenum probiorem se depositum de equo, et instabat ei mors vel captivatio a cristianis, et statim descendit de suo equo et ait |19rb| «Ascende equum meum et fuge, quia maius damnum esset si occidereris vel captivareris quam de me». Quod et fecit et evasit; et ipse pro eo fuit captus in bello. Alius autem qui in equo eius evaserat, fuit factus soldanus et liberavit eum de carcere et reddit pro eo cristianis regem Armenie quem sarraceni tenebant in carcere. Ecce quanta concordia inter filios iniquitatis, et qualia faciunt ut duret lex perditionis eorum, ut possint ipsi sarraceni dicere Christianis «Erubesce Sydon, ait mare» [Is. 23,4].
Nota. Supradicta narravimus tam ad commendationem sarracenorum quam ad confusionem aliquorum cristianorum, qui nolunt facere pro lege vite quod dampnati faciunt pro lege mortis.