precedente successiva

[24] De lege saracenorum

Porro de lege sarracenorum aliquid vel sub brevitate ponamus. Circa quod sciendum est quod lex sarracenorum est larga, confusa, occulta, mendacissima, irrationabilis et violenta.

Quod est larga

Primo quidem est larga, veniens tam contra regulam philosophorum mundi, qui dicunt quod difficile est operari secundum virtutem sicut attingere centrum in circulo et percutere signum sagitta [Arist., Eth. nicom. II,6: 1106b 29-35], quam contra regulam altissimi et summi philosophy scilicet Christi, qui dicit «Arta est via que ducit ad vitam etc.» [Mt. 7,14]. Nam de necessitate salutis non est eis aliquid nisi quod dicat «Non est Deus nisi Deus et Maccometus nuntius Dei». Tenent enim comuniter sarraceni quod si hoc solum dicat sarracenus salvabitur, etiam si omnia peccata de mundo faceret. Licet enim multa alia ponantur |19va| et mandentur in lege ipsorum scilicet in alcorano, tamen transgressoribus nulla pena in alia vita debetur. Et notandum quod quando ab eis queritur que laus est ista quam Maccomettus ponit in alcorano, credo plus quam centum vicibus, «Non est Deus nisi Deus», certe non est aliqua secta que huic veritati contradicat. Nam de omni re, ista propositio est similiter vera: "non est canis nisi canis, non est equs nisi equs", et cetera. Ipsi tamen sarraceni volunt dicere quod sicut ista est per se vera «Non est Deus nisi Deus», ita ista «Maccometus est nuntius Dei». Sed quantam iniuriam fatiant veritati philosophye qui iuxta propositionem verissimam ponunt propositionem falsissimam, et quantam iniuriam fatiant Deo, qui iuxta veritatem Dei ponunt falsitatem et malitiam Maccometti, quilibet sapiens per semet ipsum potest a<d>vertere. Et hoc dicentes solum, credunt salvari. Est igitur lex larga; et hoc callide providit dyabolus ut illi qui nolunt per viam strictam adscendere ad beatitudinem, per viam largam faciliter descenderent ad gehennam.

Quod est lex confusa

Est etiam lex confusa ita quod nullus est in mundo qui eam ad certum ordinem possit reducere; non ordinem temporis vel loci, ut alii prophete qui prophetaverunt tali tempore sub talibus regibus vel in tali loco; nec ordinem materie, ut alii libri. Nam ita est confusa quod nullus est qui |19vb| possit certam rationem reddere quare istud capitulum precedat alterum vel sequatur; et inde est quod eandem ystoriam per omnia ponit aliquando in decem locis et amplius. Est igitur confusa penitus sine ordine capitulorum. Est etiam confusa in sua expositione, nam in veritate nescitur quid prohibet; simul enim aliquid prohibet et concedit. Dicit enim de aliquo gravi quod prohibet: «Ne faciatis tale quid quia est a Deo prohibitum; quod si feceritis, Deus est misericors et miserator et novit quia estis fragiles».

Quod est lex oculta

Est etiam lex oculta in sua expositione. Nam apud omnes saracenos certissimum et probatissimum dicitur quod nullus est qui sciat expositionem alcorani nisi solus Deus. Sed quomodo est rationabile quod Deus legem dedit hominibus et voluit quod servarent et noluit quod intellegerent? Porro quomodo possunt observare quod non intelligunt? Ipsi per expositionem sic faciunt legem illam confusam quod penitus videtur Deus ille qui dedit illam legem esse deus fatuus. Nam ibi scriptum est quod fomicatio est prohibita et usura. Sed quelibet venditio et emptio non est prohibita, et quod de re sua licet facere quod vult. Vadunt igitur perfectiores ex saracenis ad postribulum et dicunt meretrici «Appetitus quidem est michi sed fomicari non licet. Vende te mihi». Et illa se vendit, et soluto pretio dicit ei |20ra| ille «Es bene mea». Qua concedente quod sic, ille concludit: «De re mea secundum legem nostram licet mihi facere quod volo». Et tunc concumbit secure cum ea. Et hoc idem videtur velle Maccomettus in alcorano quod aperto et turpi verbo profert dicens «Futigate mulieres, et non erit aliquod peccatum dummodo dederitís pretium quod promisisti<s>».

Eodem etiam modo fatiunt illi qui volunt inter eos prestare ad usuram sine peccato. Nam tenet apotecam de pecunia et tenet ibi aliqua venalia vilia, et cum venerit ille qui indiget pecunia ille qui prestat protestatur dicens: «Ego non prestarem ad usuram quia non licet secundum alcoranum, sed prestabo tibi gratis et tu emes aliquid a me». Et tunc prestat ei pecuniam, et ille emit aliquid ab eo et dat ei tantum pretium quod excedat valorem secundum quantitatem pecunie et longitudinem temporis quo prestat ei pecuniam. Et isto modo credunt esse licitum quantumcumque ab eo accipias. O ceci! Putatis quod Deus dedisset talem legem qua decepisset semetipsum et vos? Nam isto modo omnis transgressio poterit fieri licita.

Quod est lex mendacissima

Est etiam lex ipsa mendacissima. Nam ipsi sarraceni preter alcoranum babent quendam alium librum, quem dedit eis Maccomettus, |20rb| in quo talia mendatia sunt et talia incredibilia quod longum et stupendum esset dicere. Et cum admirarentur sarraceni et quererent a Maccometto si omnia illa vera erant, respondit quod in eo erant duodecim milia verba que non continebant veritatem; cetera vero omnia vera erant. Cum igitur aliquis arguit eos et deprehendit ibi expressum mendatium, respondent quod hoc est unum de duodecim mi<li>bus mendatiorum, sicut dixit idem Maccomettus; reliquum vero totum in sua veritate et auctoritate permanet. O ceci! Non sufficit vobis ad credendum Maccomettum mendacem et suum librum, quia non solum dixit mendatium sed et scripsit et dimisit vobis in eodem libro duodecim milia mendatia? Sit vobis solis liber ille auctenticus et verax qui testimonio sui auctoris continet duodecim milia mendacia! Certe dicit magnus doctor Augustinus quod si vel unum solum mendatium in evangelio deprehenderet, totum residuum eodem modo quasi mendatium reputaret.

Sed de alcorano loquamur, de quo iam non sunt contenti sarraceni dicere quod sit liber Maccometti sed vere sermo Dei. Sed quomodo non fuit verecundatus ille Deus qui dixit alcoranum quod tot mendatia manifesta ibi dixit. Nam ibi scriptum est in pluribus locis quod Maria mater Iesu Christi fuit soror Aaron et Mo<y>si. Sed constat |20va| quod Maria virgo peperit Christum tempore Cesaris Augusti qui regnabat Rome et iam habebat monarchiam. Vnde et mandavit quod describeretur universus orbis, et iam erat divisum regnum iudeorum et regnabat ibi Erodes et Filippus frater eius, sub principibus sacerdotum Anna et Cayfa, cuius ystorie tempora nota sunt iudeis, gentibus et cristianis. Maria vero filia Amram, soror Moysi et Aaron, mortua est in deserto antequam iudei intrarent terram promissionis, cuius ystorie tempora nota sunt iudeis et cristianis. Quo tempore certissimum est quod nec Roma erat adhuc fundata nec templum in Ierusalem, cum tamen tempore passionis Christi ministri et pontifices templi testarentur quod non habebant regem nisi Cesarem. Unde fluxerunt inter unam ystoriam et aliam, vel inter unam Mariam et aliam, plus quam mille quingenti anni.

Item ipse Maccometus dicit in capitulo Elkamar, quod interpretatur luna, quod luna scissa fuit tempore suo; et media pars cecidit super unum montem qui appellatur Rubeus et alia medietas super alium montem ex alia parte civitatis. Sed quomodo potuit scindi luna? Et si fuit scissa, quid habet de natura corporis gravis quia cecidit? Si cecidit, quomodo non occupavit magnam partem terre? vel mare et omnia humida non sunt confusa? vel quomodo potuit latere tantum miraculum |20vb| totum mundum? Nec ipsi saraceni hoc exponunt yperbolice aut similitudinarie vel aliquo modo spiritualiter, sicut nos aliqua que in Apocalipsi. Sed omnes expositiones eorum exponunt ad licteram et dicunt quod luna vere scissa est quia Maccomettus innuit ei quod sic faceret, ad confirmandum discipulos suos qui ab eo petebant signum.

Quod est lex irrationabilis

Est etiam doctrina alcoraní irrationabilis. Quis umquam potest rationabilem causam adsignare quod ibi scriptum est de repudio uxoris? Nam íbi scriptum est quod quot vicibus repudiaverít eam, potest eam reconciliare; sed post tertiam repudiationem, si vult eam reconciliare oportet quod primo accipiat eam in uxorem unus alius et congnoscat eam; et ad hoc, etiam postquam cognoverít eam, potest facere duas exceptiones: una est, si congnovit eam menstruosam, oportet quod iterum congnoscat eam síne mestruis; alia exceptio est quia, si congnovit eam veretro non bene erecto, oportet quod congnoscat eam veretro bene rigato; et tunc si vult eam repudíare, primus qui repudiavit eam potest eam sibi reconciliare.

Hec quidem referre verecundum est quidem, sed magis tristandum quod per talem legem dyabolus magnam partem humaní generis fere iam |21ra| septingentis annis decepit.

Non minus autem inratíonabile, imo omnino absonum quod ipse liber, quem dicunt vere verbum Dei, permittit eis sogdomiam tam cum masculo quam cum femina, sicut aperte patet in capitulo de Vacca. Et licet hoc ipsi nítantur palliare pre verecundia per diversas expositiones, tamen Maccomettus hoc dixit ita manífeste et verbo sic infrunito et verecundo quod ipsi hoc negare vel palliare non possunt homíni scienti arabicam literam. Hoc etíam testatur magnus pontifex eorum qui fuit de sarraceno conversus ad cristianitatem; cuius nomen non possum scribere nec exprimere líteris latinis, sed nomen eius in arabico al-fâdih al-wâdih [?, in caratteri arabi approssimativi].

Maxime vero irratíonabile videtur et impossibile quod in pluribus et pluribus locis scriptum est in alcorano quod demon ideo factus est dyabolus quia noluit ad preceptum Dei adorare Adam. Nam ibi scriptum est quod Deus precepit angelis «Adorate Adam», et est in arabico scriptum tali verbo quod oportet intellígí de adoratione latrie, videlicet ‘abdû sajdû [?, in caratteri arabi approssimativi]. Sed quomodo esset Deus oblitus suorum preceptorum quo totiens repetivit dicens «Dominum Deum tuum adorabis et ílli soli servies»?

Non minus autem est inrationabilis lex ipsa in felicitate et beatitudine quam [quem cod.] promittit ut pro |21rb| ultimo fine promittat ortos irriguos, vestes, commestibilia et mulieres pulcras. Erítque pupilla oculorum ipsarum mulierum nigra sicut attramentum, alius autem oculus erit totus sícut ovum structionis. Et erunt mulieres verecunde sub cortinis expectantes. Et hec omnia non exponunt per similitudinem sed accípiunt ad literam. Magnus autem theologus eorum, cuius nomen Elhassen Elbassari, dicit quod ystrumentum mulierís efficietur longum quantum potest in una die ire equus recens usque ad equum fatigatum. Et ad eandem mensuram, ut dicit, elongabitur virga virilis; et quia gravaretur sarracenus portare virgam ita longam, angariabit settuaginta iudeos et septuaginta cristianos qui iuvabunt eum portare. Talia dicunt sarracení et expectant de paradiso. Certe si de paradiso equorum mulorum et asinorum dicerentur, esset ridiculum dicere. [= Contrarietas alpholica, Paris, BN lat. 3394, f. 253r-v].

De virtutibus autem et perfectione intellectus nichil omnino dixit Maccomettus. Certe in hoc bene fecit, quia homo totus lubricus et corruptus illud promisit pro beatitudine quod erat precipuum in sua carnalissima mente. Nec permisit eum Spiritus sanctus in hoc mentiri nisi ita patenter ut omnes faciliter possent deprehendere perversitatem doctrine. Et quia sapientes eorum incipiebant notabiliter execrari perversitatem legis, et quia evacuari |21va| poterat tam per libros prophetarum quam per legem Moysi quam etiam per veridicos libros philosophorum, ideo califfe de Baldacco ordinaverunt quod nullum aliud esset studium in Baldacco nisi de alcorano; et ideo invenimus eos valde modicum scire tam de veritate theologie quam de suptilitate philosophye. Nichilominus tamen sapientes eorum nullam fidem adhibent dictis alcorani, sed ipsum derident in secreto; tamen  timore aliorum honorant. Multitudo vero decepta et a Deo oculto sed iustissimo iudicio excecata. Et etiam magistri comunes affirmant quod de veritate theologie et de necessitate salutis nichil in mundo remansit incorruptum et integrum de prophetis et evangelio nisi quantum ponitur in alcorano. Et dicunt quod nos falsificavimus evangelium, et iudei prophetas et legem Moysi, pro eo quod neque in lege neque in prophetis neque in evangelio inveniuntur scripta que in alcorano dicuntur; sed horum contraria, puta quia «Manus eis contra omnes et manus omnium contra eum» [Gen. 16,12]. Maccomettus tamen in alcorano commendat pentateucum et prophetas et maxime psalterium. Super omnia vero commendat Christum et evangelium, et dicit quod Christus dixit in evangelio d(icens) «Annuntio vobis quod legatus Dei veniet post me et nomen eius Maccometus». Sed quia istud non est scriptum |21vb| in evangelio, non recipiunt evangelium quia dicunt quod illud corrumpimus [= corrupimus?].

Sed quomodo potuerunt cristiani et iudei, inter quos est tale et tam antiquum odium, convenire ad corrumpendum pentateucum et prophetas vel evangelium, que scripta erant et divulgata in toto mundo et omnibus linguis? Quomodo latini et greci potuerunt convenire cum caldeis qui sunt nestorini et iacobini, et fuerunt ab eis scismatici et excomunicati ante tempora Maccometti, et etiam ad invicem sunt ita contrarii? Quomodo convenerunt ut mutarent evangelium? Certe nestorini sunt totaliter contrarii iacobinis ante tempora Maccometti, et tam nestorini quam iacobini sunt precisi a latinis et grecis ante tempora Maccometti; et tamen nos invenimus apud eos in caldeo et in arabico eandem translationem et veritatem in evangelio que est apud grecos et latinos. Quare etiam magis elevassent cristiani de evangelio nomen Maccometti qui tantum commendavit Christum et evangelium, cum dimiserint ibi integre scripta nomina Herodis qui eum persecutus est, Pilati et Anne et Cayfe qui crucifixerunt, Iude qui prodidit, Petri qui |22ra| negavit et cetera?

Preterea. Talis mutatio et corruptio evangelii aut fuit oculta, et tunc non potuit esse generalis quin remaneret veritas evangelii in aliqua provintiarum; aut fuit generalis et manifesta, et tunc non potuit esse oculta.

Preterea. Si sciunt sarraceni quod apud cristianos omnes in toto mundo est evangelium corruptum et mutatum ostendant nobis apud ipsos evangelium integrum. Nam in Baldacco et in Mensis[1] fuit studium ab antiquo, ubi in archiviis sarracenorum libri antiquissimi conservantur, quos ostendebant nobis. Et tamen nunquam potuerunt nobis ostendere aliud evangelium nisi sicut est apud nos.

Hoc etiam quod dicunt sarraceni de evangelio et prophetis quod sint corrupta apud cristianos et iudeos, est expresse contra legem ipsorum. Nam Maccomettus dicit sarracenis in alcorano: «Si oriatur aliqua dubitatio apud vos, queratis ab illis qui prius receperunt librum», scilicet a cristianis et iudeis. Et postea dicit quod Deus dixit ei: «Nos veritatem conservavimus apud eos et conservabimus».

Hoc totum inducunt - dicunt - in alcorano ex ore Dei. Ergo Maccomettus mitteret eos ad corrupta exemplaria, et fatiunt etiam Deum mendacem si non servavit veritatem |22rb| suam in libris cristianorum et iudeorum, sicut dixit.

Hec sub brevitate et quasi preter propositum diximus ut daremus occasionem maioribus efficatius impugnandi legem tante perfidie. ÷

÷ Alia sup<t->
ilia requires in <a->
lio opere nostro quod contra Mac<co->
mettum et alcoran<um>
composui. ~~~

 

«Alia scilicet...» aggiunto da mano R (= Riccoldo) al marg. destro;  la rifilatura della carta ha ritagliato 2/3 lettere

Composto (1300 circa) lo specifico trattato Contra legem Sarracenorum [ed. MD 17 (1986) 60-142], lo stesso autore Riccoldo vi rinvia con la sovraggiunta istruzione finale «Alia scilicet...» (f. 23va).

[Quod est lex violenta]

Sexto et ultimo sciendum est quod lex sarracenorum est violenta, et per violentiam introducta. Unde apud ipsos certissimum est quod lex ipsa tantum durabit solum quantum durabit apud eos victoria ensis. Nam ipsi omni sexta feria, hora nona, congregantur ad orationem et expositionem legis; sed antequam predicator incipiat, exerit ensem et ponit evaginatum in loco eminenti ut ab omnibus videatur in signum quod per ensem incepit lex illa et per ensem terminabitur.

Sane ipsi falso et suo prophete arrogant multa et mangna miracula, scilicet quod ipse fregit lunam et reintegravit, et quod luna intravit ei per manicam, et quod camela ei locuta est, et quod ipse ascendit super quandam bestiam minorem mulo et maiorem asino et nomen bestie elberak, et ivit super bestiam usque ad ultimum celum in minori spatio quam ictu oculi, et ibi in celo impetravit veniam cuidam angelo qui flebat peccata sua, qui angelus est maior quam sit totum universum centum mille vicibus. Et multa talia, que omnia sunt contra ipsum |22va| alcoranum eorum, qui dicit quod Deus dixit Maccometto: «Ideo non perrnitto te facere miracula quia scio quod tibi non crederent, sed dabo tibi ensem ut per violentiam cogas eos credere». Sed quomodo ei non crederent si faceret miraculum qui ei sine aliquo miraculo crediderunt et legem tante perfidie receperunt? Ipse etiam Maccomettus in alcorano prohibet quod nisi de eo credatur nisi quod scriptum est in alcorano, et in alcorano illa miracula non sunt scripta.

Scribit tamen duo signa vel argumenta que ipse et saraceni reputant sufficientissima ad probandum quod alcoranus sit opus Dei et non hominis. Unum est quia ipse dicit quod talem librum non possent facere nec angeli nec demones. Aliud est quod ipse dicit quod si alcoranus non esset a Deo, essent in eo contrarietates. Sed certe multe sunt in eo contrarietates [contrarietatis cod.] et contradicit sibi. Nam ipse in pluribus locis prohibet sarracenis quod non debeant altercari nec aspera verba dicere cum hominibus alterius secte; sed debeant eos libere dimittere Deo, qui dirigit quem vult et facit errare quos vult; et quod ipsi non habent Deo reddere rationem de illis qui errant, quia unusquisque sibimetipsi errat et sibi proficit. Et prius et post in pluribus locis precipit in alcorano dicens: «Occidite illos qui non credunt donec credant etc.».

Primum argumentum concedo, scilicet quod angeli nullo modo |22vb| scirent vel vellent facere librum tot mendatiis et blasfemiis et obscenitatibus plenum. Demones vero bene sciverunt; credo tamen quod cum magno conatu [conata cod.] et sollicitudine tot facinora et scelera composuerunt. Unde etiam in alcorano scriptum est quod alcolanum [sic] placet demonibus; et quando ipsum audiverunt, elgen - quod interpretatur demones minores - admirati sunt valde et commendaverunt librum, et quod multi ex ipsis demonibus facti sunt sarraceni.

Possunt igitur convinci sarraceni de faciliter confutari per libros sanctos et auctoritatem sancte scripture, per libros philosophorum et viam rationis; sed facilius omnium per ipsum alcoranum qui suam ipsius falsitatem abhominabilem se legentibus manifestat. Possunt et faciliter confutari per nefariam vitam sui prophete Maccometti, qui in luxuriis et adulteriis et rapinis execrabilem vitam duxit usque ad finem. Nec valet aliquid responsio sarracenorum qui dicunt quod Moyses occidit, et Davit et adulteravit, et tamen uterque Dei nuntius et propheta, quia in talibus sceleribus non finierunt vitam, sed invenitur contritio et penitentia. De Maccometto autem nec penitentia nec contritio invenitur, sed semper in omnibus suis sceleribus addebat blasfemiam, dicens quod «Deus mandavit michi quod tale adulterium committerem»; |23ra| sicut legitur in alcorano quando accepit uxorem cuiusdam sui amici nomine Zeyth, cum argueretur dixit: «Ve tibi, Zeyth, quia Deus maritavit uxorem tuam michi, et testes sunt Micchahel et Gabriel»; et fecit inde legem et capitulum in alcorano. Simile fecit quando concubuit cum quadam iacobina nomine Maria; et cum reprehenderetur - nam iuraverat suis uxoribus quod non concumberet cum predicta Maria - respondit dicens: «Deus mandavit michi quod non servarem iuramentum»; et fecit inde capitulum in alcorano.

Quia vero predictus nefarius Maccomettus se esse prophetam et nuntium Dei missum cum miraculo virtutis generative ut multos filios generaret, ut sarracenorum populus augeretur, comprehenditur in mendatio patenter; quia cum multas uxores habuerit et concubinas et ancillas, non tamen habuit nisi unam filiam, cum tamen, ut se iactabat, habebat virtutem luxuriandi quantam habent quadraginta homines.

Ipsi etiam sarraceni inducunt pro efficaci argumento quod Maccomettus, homo ydiota, sine Deo non potuisset facere alcoranum ubi sunt tam multa de novo et veteri testamento. Sed solutio est in promptu, quia licet ibi sint multa de novo et veteri testamento tamen multo sunt ibi plura contra testamentum novum et vetus. |23rb| Verumtamen certissimum est in omnibus partibus orientis quod Maccomettus habuit tres pedagogos; scilicet duos iudeos, scilicet nomen unius Salon persa, et nomen alterius Aabdalla, quod interpretatur servus Dei, filius Sela. Et isti facti sunt saraceni, et docuerunt ei multa de veteri testamento et multa de thalmud. Alius autem fuit monacus cristianus et nomen eius Bahheyra, iacobinus; qui dixit ei multa de novo testamento et quedam de quodam libro de infantia salvatoris et de septem dormientibus. Et ista scripsit in alcorano. Sed maior magister ipsius credo quod fuit dyabolus.

Miracula sarracenorum

Sciendum est autem quod sarraceni affirmant quod multi eorum habent spiritum prophetie, et quedam vera de futuris dicunt et multa falsa. Dicunt etiam quod usque hodie vigent in eis miracula; sed potius sunt quedam prestigia et signa mendatia. Habent enim quosdam religiosos in Turchia et Perside, ubi est maximum frigus et ubi multi moriuntur frigore etiam cum multis vestibus; ipsi vadunt totaliter nudi, et ipsi inungunt se quodam oleo quod valet multum contra frigus, et consuetudine etiam non timent fiigus. Habent etiam in Baldacco quosdam alios religiosos filios perditionis, qui desperantes semetipsos extingunt ignem mangnum calcantes cum pedibus discalciatis ut homines admirentur. Et etiam coram hominibus comedunt scorpiones et serpentes non solum crudos sed etiam [23va] vivos. Sed signum aliquod utile, puta de liberatione infirmi vel aliquid tale, nullo modo possunt facere; sed sola Antichristi signa precursores Antichristi faciunt.

Notandum tamen quod licet Maccomettus non fuit universaliter propheta, ut dicunt sarraceni, duas tamen prophetias dimisit sarracenis, quas credo esse satis veras et convenientes populo sarracenorum. Una est quia ipse dixit eis: «Vos dividemini post me in septuaginta tres sectas sive divisiones, ex quibus una tantum salvabitur; totum vero residuum igni deputabitur». Unde ipsi vere sunt divisi in multas sectas, et quelibet dicit de se «Ego sum illa que salvabitur». Alia vero prophetia est quam credo adhuc magis veram; nam ipse dixit sarracenis omnibus in aIcorano: «Nullus vestrum est qui non vadat ad ignem inferni».

Quod certissime credo quod eis prestare dignabitur qui vivit et rengnat per omnia secula seculorum[2].

[25] De mostris

|23vb| In Baldacco etiam vidimus plura mostra et admiratione digna. Nam ibi vidimus pigmeos qui sunt cubitales homines, qui a cinculo et sursum per omnia videntur homines satis formosi licet parvissimi. Crura vero eorum videntur galline vel alie aves. Et portant eos de insulis Indie et de remotis desertis. De ipsis videtur dicere Aristotiles quod in tertio anno generant et vivunt septem annis. In Baldacco etiam vidimus monstruosum serpentem qui habebat quattuor pedes sicut canis, retro vero trahebat serpentinam et orribilem caudam; et erat valde mansuetus suo domino, aliis vero hominibus motu et ostensione lingue orribiliter minabatur. Ibi etiam apparuit serpens magis monstruosus qui in facie et capillis videbatur mulier, reliqum vero totum erat oribilis serpens.

[26] De sabbeis qui interpretantur batiste

Gens quedam valde monstruosa et singularis quantum ad ritum habitat in deserto prope Baldaccum, qui dicuntur sabbei; et venerunt ad nos in Baldaccum plures ex eis rogantes suppliciter quod iremus ad eos. Sunt homines valde simplices et dicunt quod legem Dei habent |24ra| occultam, quam conservant scriptam in pulcris libris et litera quasi media inter caldeam et arabicam. Detestantur Habraam propter circumcisionem. Super omnes venerantur Iohannem Baptistam. Non habitant nisi iuxta fluvium in <de>serto. Die et nocte se lavant ne reprobentur a Deo in tantum quod quando mulier conspargit manu farinam ut fatiat panem, aliam manum tenet in aqua que fluit ne contingat ipsam mori et sic a Deo reprobari quia manum habebat impastatam. Baptiçant non solum et parvulos sed etiam animalia; et cum vacca peperit, baptiçant vitulum et vaccam. Dicunt quasdam missas et sacrificant panem et uvas passas, et cum celebrant induunt septem paramenta. Non comunicant aliquo modo cum aliqua natione nisi vendendo et emendo solum. Tactum panem ab homine alterius ritus non commedunt; quando veniebant Baldaccum vel ad aliam civitatem, emit farinam in foro et aurit [= haurit] aquam de fluvio et facit ipse panem et ipse coquit ut comedat. Multum orant et matrimonia diligenter osservant. Hos multum |24rb| comme<n>dat Maccomettus in suo alcorano.


[1] Taluni emendano "Menfis" e rinviano alla vecchia Cairo, nota invece ai medievali sotto il nome "Babilonia", "Babilonia d'Egitto" (cf. G. Bartolini - F. Cardini, Nel nome di Dio facemmo vela, Bari 1991, pp. 139, 141 ss, 199; racconto del viaggio in Egitto e Terrasanta di Lionardo dei Frescobaldi 1384-85).
I
n miei antichi appunti di ricerca, trovo un rinvio a «Encycl. of Islam», 1a ed., alla voce Muktaba.
L'orientalista
J.-M. Fiey, lettera/note da Beyrouth 28.XI.1987, mi scriveva: «J'ai noté à Rome à la p. 52 [della mia trascrizione dattiloscritta del Liber peregrinationis] l'existense d'une grande bibliothèque a Bagdad, que R(iccoldo) appelle "Mensis". Le nom a peut-être été tronqué par le copiste, ne gardant que la finale. Ce pourrait être la Nizamiyya, dont on sait qu'elle fut restaurée après le sac de la ville en 1258». Se così, Mensis  = <Niza>mensis.

[2] Qui terminava la primitiva redazione del Liber peregrinationis. Passato poi a comporre il Contra legem Sarracenorum (Firenze 1300 ca.), Riccoldo fa aggiungere al copista i due capitoli De mostris e De sabbeis.


[fra Matteo di Fidanza da Barletta OP, 1333]

Dopo il testo riccoldiano, nota di mano trecentesca aggiunta sempre in f. 24rb:

Anno Domini m°ccc°xxxiij° die xxviiij° octubris ij° indictionis apud Neapolim, frater Matheus de Fidantia de Barolo, ordinis fratrum Predicatorum, dixit quod iste frater Riccholdus, qui composuit hunc librum, fuit tante abstinentie quod triginta annis stans in partibus orientis et predicans ibi verbum Dei, continue comedebat panem et aquam, et multos infideles ad fidem Christi convertit. Qui et factus est episcopus civitatis Taurisii et demum, cum quodam die predicaret de Christo et blasfemaret Maccomectum, captus fuit et occisus per ipsos sarracenos iam sunt anni duo elapsi.

Baghdàd, al-Mustansiriyya (moschea+madresa: Riccoldo, CLS 13,99)
finis

precedente successiva