Et sciendum quod tartari super alios homines de mundo honorant baxitas, scilicet quosdam pontifices ydolorum; et sunt indiani, homines valde sapientes et valde ordinati et graves in moribus. Hii comuniter sciunt artes magicas, innituntur consilio et auxilio demonum et ostendunt multa prestigia et predicunt quedam futura. Unus maior inter eos dicebatur volare, sed secundum veritatem compertum est quod non volabat sed ambulabat iuxta terram et eam non tangebat; et quando videbatur sedere, nulla re solida sustentabatur. Aliqui eorum dicunt esse ccclxv deos. Aliqui dicunt deos esse centum tumanos deorum - est autem tumanus[1] decem milia. Omnes tamen concordant quod Deus principalis est unus. Ipsi dicunt se esse fratres cristianorum et dicunt se de eodem ritu et secta nobiscum, et Christum nesciunt. Dicunt quod diluvium Noe non fuit in provincia eorum, et quod mundus iam duravit plus quam triginta milibus annis. Nam dicunt quod semper signant in lapide novum ydolum post mille annos et post decem milia. Ipsi sunt nigri et adusti, sed regio eorum est temperatissima.
Ipsi etiam tartari dicunt se esse populum Dei et ad hoc allegant multa miracula que contigerunt in adventu eorum et victorias quas habuerunt. Et dicunt quod Deus vocavit eos |8vb] de montibus et locis desertis, et misit pro eis nuntios suos scilicet bestiam et avem deserti, scilicet leporem et bubonem. Et non est dubium quia quedam miracula contigerunt in adventu eorum. Sed non sunt propter hoc populus Dei ut credunt, sicut nec Alexander nec suus exercitus fuit specialis populus Dei quia miraculo conclusit montes Caspios miraculose, ut legitur in Ystoriis scolasticis; nec Nabucd(on)osor fuit simpliciter servus Dei quia propheta appellat eum servum Dei, d(icens) «servus meus Nabuc(donosor)» [cf. Ier. 25, 9], sed Deo servivit humiliando et puniendo cervicosum et superbum populum Iudeorum. Sic et Deus in fine mundi creditur vocasse populum bestialem et sine Deo ut partes et homines orientales, qui facti erant bestiales et Dei legem dimiserant, puniret et terram desertam faceret.
Et memoria et gratitudine dignum omni populo cristiano, omni populo occidentali, quia eodem tempore quo Dominus misit tartaros ad partes orientales ut occiderent [occiderant cod.] et destruerent, misit ad occidentales servos suos fidelissimos beatum Dominicum et beatum Franciscum ut illuminarent et instruerent et edificarent. Et sicut isti profecerunt edificando, ita et illi invaluerunt in destruendo. Nam tantam cedem et destructionem et ruinam fecerunt in partibus orientis quod nullus sufficeret |9ra] credere qui non vidisset. Et ideo narrandum est aliquid sub brevitate de hiis que fecerunt et que de eis contigerunt admiratione digna.
Primum enim admiratione dignum videtur quis iste populus ita infinitus numero et multitudine de quo nichil aperte in libris divinis vel in antiquis ystoriis invenitur, et quomodo potuit esse ita ocultus tantus populus. Et oppinantur plures quod ipsi fuerunt decem tribus filiorum Israel que captivate fuerunt. Nam Teclafalassar rex Assur primo captivavit tres tribus, et postea Salmanassar qui et Senacherib rex assiriorum captivavit septem tribus et posuit eos iuxta fluvium Gaçan ultra montes medorum et persarum, quos multi dicunt esse montes Caspios. Hii quidem toto tempore quo duravit monarchia caldeorum et assiriorum et medorum et persarum non potuerunt exire prohibente edicto publico. Cum vero translata est monarchia ad grecos per Alexandrum, ipse Alexander miraculose conclusit montes ut nullo modo possent exire. Dicit autem Iosephus et Methodius quod exibunt circa finem mundi et magnam stragem hominum facient. Et ideo multi credunt esse predictos ipsos tartaros, qui subito apparuerunt et exierunt de montibus circa finem mundi, et in partibus orientis |9rb] ceperunt mundum destruere. Ad hoc etiam duo argumenta faciunt. Nam Alexandrum summe odiunt, ut nomen eius non possint pacifice audire. Secundo quia litera eorum valde consimilis est caldee prime, unde exierunt iudei, et caldea lingua et litera valde affinis iudee. Contra vero facit validum argumentum quia de lege vel de Moyse vel de exitu [dexitu cod.] de Egipto vel de sacerdotio nullam notitiam videntur habere; et etiam quia faciem et effigiem distantem et diversam videntur habere et mores ab omnibus nationibus de mundo, et etiam a iudeis. Ipsi vero dicunt se descendisse de Gog et Magog, unde ipsi dicuntur mogoli, quod quasi corrupto vocabulo dicitur magogoli. Methodius autem dicit guod Alixander [sic] conclusit cum filiis captivitatis iudeorum Gog et Magog gentem spurcissimam et multos alios, et quod exituri sunt in novissimis temporibus et facient maximam stragem hominum. Solutionem relinquo potiori.
[ https://www.raiplay.it/video/2016/11/Mongol-dc29f558... ]
Exierunt vero ita. Cum enim ultra montes illos habitarent de quibus videtur dicere Boetius quod ad eos nec fama romanorum pervenit, et essent in desertis locis quasi bestie, erant pastores et intendebant venationi. Ipsi autem montes qui dividebant inter provintiam habitabilem et desertum, erant inaccessibiles nisi per quendam locum ubi erat fortilicium |9va| maximum, et nullus in eo. Cum autem aliquis apropinquaret, tantus audiebatur tumultus quasi equorum et hominum et maxime strepitus tubarum quod omnis audiens territus fugiebat. Hec autem erant artificio venti. Quidam autem ex tartaris intendens venationi secutus est canes persequentes leporem, qui directe fugit ad fortilicium et intravit fugiens canes. Predictus autem aviditate prede et venationis non advertit tumultum. Cum autem valde propinquus timeret intrare, venit bubo et stans super portam incepit cantare. Tartarus autem dixit intra se d(icens) «Non est habitatio hominum locus ad quem lepus confugit et bubo cantat». Et ita fidutialiter intrans neminem invenit; et locum lustrans et fictionem tumultus inveniens, rediit ad suos et petiit fieri princeps si illos cum omni securitate transduceret. Et sic transierunt. Referens autem quomodo intraverat sequens leporem et inditio bubonis, ordinaverunt tartari quod lepus licet necessitate coactus fugeret canes, tamen quia quasi quodam modo indicavit viam, dignus erat honore; et ideo honorant leporem et pingunt eum comuniter in suis armis et tentoriis. Bubonem vero, quia nulla necessitate coactus apparuit et super portam cantavit, dicunt fuisse angelum Dei, et quod Deus vocavit eos ut venirent. Et ideo bubonem dixerunt non mediocriter esse honorandum ut leporem. Ordinavervnt |9vb| autem quod omnes maiores et honorabiliores de tartaris haberent plumam et quasi coronam de pelle bubonis super cappellum quo omnes utuntur; unde quicumque volunt magni reputari et honorari, adsummunt pellem bubonis super cappellum. Unde ita occiderunt omnes bubones, quod vix invenitur aliquis in partibus orientis, sed et mercatores de remotis partibus occidentis occidunt bubones et portant eis pelles. Venditur enim una bona usque ad viginti libras. Et sic tartari reddiderunt amico suo buboni mala pro bonis, quia dum dicunt eum honorare, eum decoriant et occidunt et faciunt sibi coronam de pelle amici. In hoc convenientes cum tartaris infernalibus scilicet demonibus, quia coronam sibi faciunt de animabus et vita peccatorum qui eis serviunt, semper malum pro bono amicis reddentes.
Exeuntes autem tartari de montibus, statim fecerunt consilium quomodo possent sibi subiugare totum orbem. Et dixit magnus chan, cuius nomen Cinciscanus: «Duobus solum indigetis, scilicet obedientia ad principem et concordia ad invicem». Et tunc fecit portare coram omnibus centum sagittas bene ligatas in fascem, et fecit dari uni homini forti et mandauit quod frangeret fascem, et non potuit; et fecit dari |10ra| alteri qui nec frangere potuit, et ita probauit centum homines et nullus potuit frangere. Et tunc fecit solvi fascem et dari precepit cuilibet unam sagittam, et eius mandato quilibet fregit suam. Et ait: «Videte quia quamdiu fuerunt sagitte simul, inter omnes centum homines non fregerunt nec unam; quando vero fuerunt separate, nec una quidem remansit. Sic et vos nullus poterit superare concordes; <disconcordes vero> superabit et franget et superabit faciliter».
Tunc uero tartari fecerunt tres turmas. Una turma cum grandi chane occupavit Cataiam provinciam latissimam usque ad ultimam Indiam, et occiderunt il preste Iohannem et occupaverunt eius imperium, et filius magni chan accepit filiam preste Iohannes [sic] in uxorem, que fuit Tachuscatun. Et destruxerunt et exterminaverunt in partibus illis circa duodecim magna regna.
Secunda turma transivit Portas ferreas et giraverunt Mare magnum et depopulaverunt totam Gaçariam et blaccos et russos et albanenses rutenos; et destruxerunt Ungariam et Poloniam, et occupaverunt et destruxerunt a Mari Magno usque ad Cumaniam circa duodecim magna regna.
Tertia turma transivit Gion sive Fison flumen paradisi, et destruxit Coraçanum, medos et persas, |10rb| Baldaccum sedem saracenorum et occiderunt califfam, et occupaverunt Turchyam, et occiderunt corosmyas omnes, et occupaverunt et exterminaverunt Suriam usque Gaçam. Et ceperunt Iherusalem et dederunt eam cristianis. Et occupavenrnt a mari Indie usque ad Mare Magnum, et a Mari Magno usque ad mare mediterraneum usque Gaççam. Ibi prohibuit eos arena ne possent transire in Egiptum. Omnes istas provintias depopulaverunt homines quasi irhermes cum baculis et pelliceis; aliqui tamem eorum habebant arcus, sed et equos parvos equitant quasi capras. Ex hiis tantus horror invasit omnes provintias orientales quod in pluribus civitatibus ex solo timore nominis mulieres pregnantes faciebant abortium.
Quis enarrare posset quantas cedes fecerunt? Nam nulli parcebant nisi cristianis. Venientes autem ad quandam civitatem orientis prope Baldac, ubi erat maxima multitudo cristianorum et multi saraceni, mandavit chan quod nullus intraret domum cristianorum sed solos saracenos occiderent. Cristiani vero recepenrnt quasi omnes saracenos in domibus suis. Quo comperto mandavit chan quod tam cristiani quam saraceni occiderentur.
Venientes autem Baldaccum, invenerunt califfum residentem in mirabili palatio, ubi congregaverat infinitos |10va| tesauros, et Deo ipsum excecante nullo modo poterat credere referentibus quod tartari intrassent. Comprehendentes autem eum, fecerunt cum eo durissimum sed iustum iuditium. Cum per tres dies nichil ei ad commedendum darent, petiit comedere; et posuerunt coram eo aurum et argentum et lapides pretiosos ut comederet. Quo renuente conmedere et dicente quod ista non comedebat sed panem, dixerunt: «Ex quo non comedis aurum sed panem sicut ceteri homines, quare tantum aurum congregasti quod toti mundo sufficeret?». Et dixit: «Ego istud non congregavi sed solum conservavi; nam sic congregatum inveni ab antecessoribus meis». Et dixerunt: «Et quare non dispersisti aurum quando indigebas ut conservares te et populum tuum? Nam pro quarta parte istius auri poteras nos placatos habere». Quo tacente mandaverunt quod liquaretur aurum et colaretur in hos [= os] eius. Et dixerunt ei: «Aurum sitisti, aurum bibe». Populum autem eius per quadraginta dies continuos occiderunt.
Venientes autem ad quandam civitatem fortissimam atque inexpugnabilem, et cum nullo pacto possent eam capere nec cives vellent eis adquiescere, percussit Deus ulcere pessimo populum civitatis; nam intumescebant horribiliter et subito moriebantur. Cum autem nec sic vellet |10vb| rex civitatis tartaris adquiescere, filius regis civitatis precidit caput patris sui et manus, et posuit in magna tafferia; et accepit claves civitatis et posuit in manibus precisis in tafferia. Et exiens de civitate portavit exenium principi tartarorum. Hoc autem exenium sic acceptavit gens crudelissima quod statim recesserunt de obsidione, et confirmaverunt in regem perpetuum patricidam cum tota sua posteritate, et dederunt eis maxima privilegia. Ac post non fuit fortilitium quod non se eis subiceret. Occiderunt autem saracenos sine numero, maxime viros bellicosos; parvulos autem et mulieres subiecerunt sibi sclavos. Audientes vero ab eis quod erant populus Dei et quod ipsi soli salvabuntur per legem alcorani et preces Maccometti, quesiverunt de lege eorum; et cum invenirent legem largissimam que quasi nullam difficultatem habet nec in credulitate nec in operatione, acceptaverunt legem et facti sunt saraceni, maxime quia ipsi tartari nec legem nec prophetas habebant. Unde modo pro magna parte tartari facti sunt saraceni. Nam et saraceni eos emunt et dant eis maxima donaria ut ipsi efficiantur saraceni. Ipsi vero sic facti saraceni, defendunt saracenos |11ra| et persecuntur cristianos. Plures autem ex tartaris diligunt cristianos, et efficerentur cristiani nisi esset quia cristiani nolunt eis dare exenia ut saraceni, et etiam quia videtur eis quod lex cristianorum sit valde difficilis.
Primus autem chan et inperator tartarorum in Perside et in Baldacco fuit Aahalau, amicus cristianorum et homo iustissimus sine lege et fide. Cui successit filius eius Ahabaga, minus iustus. Cui successit filius eius Argon, homo pessimus in omni scelere, amicus tamen cristianorum. Cum autem predictus Argon multum sanguinem effudisset et multos innocentes parvulos et mulieres peremisset, infirmatus est graviter et apparuit ei in somno quedam domina reverenda et terribilis ei; et fremens in eum cepit eum per pectus dicens «Veni ut respondeas Domino de sanguine quem fudisti». Ille autem dixit «Et quis est Dominus? nonne ego sum dominus mundi?» - ita enim vocabatur comuniter ab omnibus etiam a cristianis, scilicet dominus mundi. Et ait «Alius est Dominus». Tunc valde territus evigilavit et festinato vocavit baxitas et pontifices suos et quesivit quis esset ille dominus qui cum tanto imperio vocabat eum, et quomodo posset liberari ab eo. Et dixerunt ei quod erat quidam qui habebat specialiter vindictam sanguinis, qui volebat inquirere ab eo de multo sanguine |11rb| innocentium quem fuderat, et quod non poterat evadere nisi per multas elemosinas. Et tunc scripsit per omnes eivitates orientis quod omnes captivi dimitterentur, et misit magnos tesauros et fecit fieri maximas elemosinas; et post modicum mortuus est.
Et hec de tartaris dicta sufficiant. Nunc prosequamur de nostra peregrinatione.
Procendentes autem per Turchiam regionem frigidissimam, inuenimus pulcram civitatem in altissimo loco sitam cuius nomen Arçerrum; ubi est tantum frigus quod invenimus magnam multitudmem hominum truncatorum, ab aliquo ceciderat nasus, ab aliquo pes vel pedes et crura, ab aliquo manus propter frigus. Inde vero procedentes, circa finem Turchie invenimis altissimum montem super quo requievit archa Noe. Nam tota illa provintia cum parte persarum dicebatur olim Armenia maior. Montem autem illum vidimus a remotis. Est autem ita altus, ut experimento probavimus, quod invenimus omnia flumina a loco illo descendunt versus partem orientalem et intrant mare indicum. Et hoc est expressum argumentum contra indos, qui mentiuntur dicentes quod diluvium tempore Noe non pervenit ad eos.
Inde procedentes versus aquilonem intravimus in Persidem, ubi invenimus montes et alpes salis; et ille est sal terre non aque, |11va| qui non de facili liquatur sicut alius sal, nec facile rumpitur. Cavant autem et frangunt salem sicut in partibus nostris lapides, et postea eum frangunt ferreis ystrumentis. In eadem autem provintia sunt olei, maxime in Mogano. Unde omnes ille provintie usque Baldaccum et usque in Indiam utuntur sale terre et oleo fontis. Nam in tota illa regione vix non invenitur oliva propter frigus, et est etiam remota a mari, et ideo creditur ei Dominus providisse de terra salem et oleum. Et licet incole terre sint saraceni et mali homines, tamen sua benefitia non subtrahit eis ille «qui solem suum facit oriri super bonos et malos» [Mt. 5,45]. Inde procedentes per regnum persarum, venimus ad gratissimam et pulcram planitiem que dicitur planities Delatacca, ubi sunt lapides qui habent a Deo virtutem sanandi et consolidandi omnem incisuram, ut non sit eis opus medico nec alia medicina. Inde venimus in Tauritium que est metropolis persarum.
In Taurictio civitate persarum, inter alia monstra invenimus silvestrem asinum Indie, qui ab aliquibus reputatur honager. Qui distinctione et varietate, et distinctione colorum et proportione catabriature, excedit in pulcritudine omnes bestias et animalia mundi. Ibi substitimus per medium annum [1288-1289], et predicabamus eis per turchimannum |11vb| in lingua arabica.
Inde progredientes ad meridiem, venimus ad monstruosam et rabiosam gentem curtorum qui excedunt in malitia et feritate omnes barbaras nationes quas invenimus. Habitant autem in monti<bu>s et preruptis locis sicut capree silvestres. Unde et tartari, qui subiugaverunt omnes alias nationes orientales, illos non potuerunt subicere. Dicuntur autem curti non quia sint brevis stature - sunt enim valde magni in corpore - sed curti in lingua persica sonat lupi. Incedunt autem quasi nudi et discrinati cum longis capillis et longa barba et in capite ferunt quasdam cristas rubeas in signum superbie et dominii; et nisi curtus faciat aliquod magnum malum de aliqua magna proditione vel depredatione vel de magna occisione, non habet inter eos honorem nec audet portare aliquid in capite nec invenit uxorem. Postquam vero fecerit aliquod notabile malum, dant ei uxorem magnam et potentem secundum malum quod fecit: si parvum parvam, si magnum magnam. Isti sunt saraceni et recipiunt alcoranum; et multum odiunt cristianos, magis autem francos, maxime vero religiosos, in quorum occisione maxime crassantur. Horum rabiem convertit Deus nobis |12ra| in mansuetudinem, et multam humanitatem prestiterunt nobis querentes socios nostros per desertum errantes, et extraxerunt eos de nivibus et fecerunt nobis mangnos ignes et presentaverunt nobis mel silvestre et manna celi quod ibi in certo [= deserto?] eorum copiose descendit.
Isti primo fuerunt caldei et secundo fuerunt cristiani, et postea tertio facti sunt saraceni propter largam legem. In eis maxime vigent tria peccata, scilicet omicidium, latrocinium et proditio; nam nullo modo potest homo confidere de promissione et iuramento eorum. Habent insuper predicti curti multas alias bestialitates quas longum esset enarrare. Nam quando aliquis eorum suffocatur in flumine, puniunt ipsum flumen mittentes aquam in utribus et percutientes fortiter super utres, et ipsum fluvium dividentes in multas divisiones, et divertentes eum et prolongantes ei viam ut fatiant eum amplius laborare in cursu.
Exinde vero longa spatia terrarum transeuntes, venimus ad «Ninivem civitatem grandem» [Ion. 1,2]. Que grandis fuit longitudine non latitudine, nam sita fuit in longum iuxta fluvium paradisi Tigridem [cf. Gen. 2,10-14]. Ubi ostenderunt nobis montem ubi stetit Ionas et |12rb| fontem de quo bibebat, unde et usque hodie dicitur Fons Ione [cf. Ion. 4,5 ss]. Ipsa vero civitas totaliter subversa est, et apparent insignia et fortilieia. Est autem nunc reedificata ex alia parte fluminis et dicitur Mousal. Rex civitatis homo cristianus nestorinus, qui libenter audivit predicationem et fidem sed non mutavit ritum. Ibi sunt multi iudei, et vicimus eos publica disputatione in sinagoga eorum.
Iusta [= iuxta] eandem civitatem, super fluvium paradisi est nominatissimum et famosissimum monasterium Sancti Mathei ubi est sedes patriarche iacobinorum. Et dicunt esse ibi trecentos monacos. Ad quos accedentes, invenimus homines magne astinentie et magne orationis. Nam omni die, preter aliud offitium comune et valde prolixum, dicebant totum psalterium stando. Sunt vero heretici, dicentes in Christo unam substantiam, unam naturam, unam voluntatem et unam operationem, scilicet divinam tantum. Et neque baptiçant in forma ecclesie sive in forma evangelii, sed dicunt: «Baptiçetur N. in sanctificationem et salvationem et in operationem sine defectu, et in resurrectionem benedictam que est de mortuis, et in vitam eternam, in nomine Patris amen, et Filii amen, et in nomine Spiritus sancti, vite seculi seculorum».
Confitiunt autem de fermentato. Commiscent autem simul farinam, fermentum,|12va| aquam, salem et oleum; et de tali celebrant, nec possunt celebrare nisi de pane calido vel valde recenti. Inungunt autem oleo sancto mortuum quando sepelitur, non autem infirmum. Post tertium autem diem sepulture infundunt super monumentum aquam rosaceam et quasdam potiones ut bibat mortuus et anima recedat ad locum suum, et desperet modo posse redire ad vitam, quam usque tunc dicunt expectare, ut suo corpori coniungatur; postea vero totaliter desperat redire, et recedit. Peccata non confitentur nisi Deo, et hoc in generali. Et alias [= alios?] quasi infinitos errores habent.
Nos autem in suo monasterio iam non receperunt ut homines sed ut angelos, et narrabant nobis multa miracula que patres et monaci eorum in loco illo fecerant. Et maxime unum oculata fide ostenderunt nobis quod non in clanculo sed manifeste contigit. Semel enim congregati curti, de quibus superius fecimus mentionem, fecerunt exercitum et obsederunt monasterium; et cum nichil possent prevalere quia erat inexpugnabile, irati curti ascenderunt super magnum montem qui [quod cod.] est super monasterium, et diruerunt maximum saxum per montem ut veniret recto cursu super monasterium ut ipsum dirueret et monacos occideret. Predictum autem saxum cursu precipiti ruit in monasterii |12vb| murum altum et fortem, et nullum damnum fecit sed fregit de muro quantum erat ipsius saxi magnitudo, et ipsum saxum remansit muratum in muro ut ipse murus fortior esset. Cum autem hoc viderent, ferocissimi homines curti recesserunt nec ausi sunt amplius redire. Nos autem et murum vidimus et saxum in muro, non iam iuxta terram sed altum in muro ut satis oculata fide appareat quod non opere humano sed miraculo divino remanserit ibi. Multa alia miracula narrabant nobis que longum esset narrare.
Nos autem instabamus humiliter et importune ut verbum Dei audirent, cum autem renuerent timentes ne illos deciperemus per suptilitatem scripture - videbant enim nos esse homines litteratos et dicebant de nobis «Si audierimus trahent nos ad suam heresim». Contigit autem de nocte tantus terremotus ut timeremus non solum monasterium sed et totum saxum et montem dirui. Post hoc vero, audiverunt pacifice predicationem; et cum audiverunt quod intendebamus destruere errores eorum, arbitrati sunt quod possent nos publica disputatione superare. Convenientes autem ex condicto ad disputationem, ostenderunt se esse alienos a veritate qui multitudine se armaverunt. Et statuerunt |13ra| unum super omnes episcopos que<m reputabant magis literatum et ydoneum ad respondendum; et accensis cereis multis de nocte et luminaribus copiosis in maximo cenaculo sederunt omnes et dixerunt quod diceremus eis qua de causa iveramus ad eos. Nos autem respondimus quod iveramus causa salutis eorum. Et adsumpto verbo commendavimus in eis opera perfectionis que ostendebant, scilicet tam strictum et longum ieiunum et maximam abstinentiam, et prolixitatem et devotionem orationis; et adiuravimus eos per sanguinem crucifixi quem maxime venerantur ne cum tot laboribus ex sua infidelitate descenderent ad infernum, et quomodo maxime in Christo errabant. Cum enim dicant eum esse verum Deum et verum hominem, dicunt eum habere unam naturam, unam voluntatem et unam operationem. Et audientes pacifice rationes et auctoritates contra se, ita stupefacti sunt et ita privavit eos Spiritus sanctus responsione et verbo ut silentium eorum esset omnibus presentibus in stuporem et nobis ipsis. Et ipse quem statuerant respondentem, prior omnibus conversus est. Suis autem increpantibus eum quare non responderet, dixit suis clara voce in caldeo: «Fratres, significo vobis quod ad ista nequaquam possumus respondere». Exurgens autem |13rb| unus ex eis antiqus et honorabilis inter eos, quem de sanctitatis prerogativa inter omnes alios maxime commendabant, dixit coram omnibus alta voce cum lacrimis: «Adnuntio uobis fratres quod iste religiosus, qui venit ad nos de partibus occidentis ut dicit, et modo inter nos proposuit verbum Dei, quod ipse non est homo sed vel est angelus Dei quem Deus misit ad nos vel est unus de apostolis qui fuerunt cum Christo, quem Deus misit ad nos ut non dampnemur». Et conuersus ad fratrem Predicatorem qui proposuerat verbum, dixit: «Dic quicquid vis, quia quicquid dixeris recipiemus a te sicut esset unus de apostolis». Et maiores quidem eorum susceperunt in mansuetudine uerbum, et promiserunt nobis quod fidem quam a nobis audierant inconcussam et integram conservarent usque ad mortem.
Turba vero aliorum monacorum «turbati sunt insipientes corde» [Ps. 75,6], et excitaverunt sedictionem non modicam. Et factus est tantus clamor et tantus tumultus inter eos ut timeremus ne se mutuo interficerent. Et cum omnes rationes et scripture deficerent eis, dixerunt quod erat eis ad ignominiam et oprobrium ut fidem quam patres eorum inconcussam tenuerant ottingentis annis, modo mutarent propter quosdam occidentales qui cum logicalibus et suptilitate argumentorum |13va| seducebant eos. Cum autem in paucis diebus cresceret numerus fidelium quia plures ex eis convertebantur, crevit pariter et sevitia infidelium in tantum quod fideles rogaverunt quod cito exiremus de monasterio ne nos discerperent. Patriarcha tamen eorum primo publica disputatione a nobis, imo a Deo, totaliter superatus, tandem nobiscum plene in omnibus concordavit et fidem suam manu scriptam nobis tradidit, in qua aperte confessus est in Christo duas esse integras et perfectas naturas, divinam videlicet et humanam. Et convocato clero et magno populo in Ninive civita<te> grandi, in platea propter multitudinem populi, predicavimus fidem catholicam arabice et ostendimus errores iacobinorum coram clero et populo iacobino, ipso patriarcha et clero asserente quia vere sic erat ut dicebamus.
Hec autem diximus et scripsimus non nosmet ipsos commendantes, sed solum Deum cuius virtute hec acta sunt glorificantes, qui renovare novit sua miracula quando sibi placuerit, qui non solum per apostolos homines galileos et sinplices piscatores confudit et superavit sapientiam mundi, sed etiam per asine rudimenta corripuit prophete insipientiam [cf. Num. 22,21-30]. Notandum est autem quod preter errores supradictos, |13vb| in multis aliis periculosissime errant. Nam tam iacobini quam nestorini contra evangelium separant [seperant cod.] matrimonia quacumque ex causa, et repudiata mulier accipit alium virum ut vult, et vir repudians accipit aliam mulierem ut placet.
De misterio sancte Trinitatis dicunt tam iacobini quam nestorini quod Pater et Filius et sanctus Spiritus sunt tres persone idest tres qualitates; unde ipsi arabice dicunt thelathe saffat, quod interpretatur tres qualitates. Iacobini autem et omnes orientales nec sciunt purgatorium nec credunt animas beatorum premiari in vita eterna nisi post resurrectionem corporum tantum, nec animas damnatorum torqueri in inferno nisi post diem iudicii. Ponunt autem preter infernum et paradisum [ponunt iter.] quedam receptacula animarum; et illud de cruciatu divitis epulonis [Luc. 16,19-31] dicunt esse parabolam. Et multi alii sunt herrores [sic] eorum quos longum esset enumerare.
Nos autem ulterius procedentes de Ninive civitate grandi intravimus fluvium paradisi qui est Tigris, et super utres continue ivimus per ducenta miliaria et amplius usque Baldaccum. In medio tamen invenimus mangnam civitatem ubi erant multi maranite et archiepiscopus maran<it>orum. Sunt autem maranite |14ra| heretici de monte Libani, qui dicunt in Christo unam tantum esse voluntatem. Archiepiscopus tamen audivit a nobis [uobis cod.] fidem in arabico et manu propria scripsit pape de fide ut uoluimus, de obedientia ad papam et ad sanctam romanam ecclesiam. In eadem civitate sunt multi iacobini, qui nos receperunt fere ut angelos Dei, et ecclesias et monasteria sua pulcerima offerebant nobis. Sed et iacobini eiusdem civitatis quodam tempore edificaverunt quandam ecclesiam canis extra civitatem in casali iuxta fluvium paradisi, et omni anno semel fatiunt festum canis. Dicunt enim quod ad licteram habuerunt canem magne virtutis. Est autem nomen predicte civitatis Techerith.
Invenimus etiam quandam aliam civitatem mangnam in longum iuxta fluvium que fuit antiqua Baldac sive Babilonia, et in magnis ruinis videtur fere altera Roma. Est autem destructa fere totaliter et pauci habitantes in ea, et illi sunt saraceni sequentes Ahaly. Intelleximus autem in veritate quod incole civitatis expectant quendam filium Ahaly qui mortuus est ante sexcentos annos, et nutriunt ei semper unam pulcram mulam ut eum honorifice recipiant; et mulam ipsam representant |14rb| pontifices eorum populo sellatam et faleratam omni die veneris, quando congregantur ad predicandum legem suam. Dicunt autem quod predictus filius Ahaly omnino redibit ad eos, et in diebus ipsius dicunt quod apparebit Christus et efficietur saracenus.
[1] tumanus: cf. Guillaume de Rubrouck, Voyage dans l’empire mongol, par C. et R. Kappler, Paris 1985, p. 185. MD 17 (1986) 304.
■ → a proposito di cap. 20, leggi le drammatiche notizie circa i cristiani in Iràq (19.VII.2014).