3. Capitolo conventuale. Approfondimenti.

redazione
1365-1371

di testamento
9.VIII.1355
di Mico del fu Lapo dei Guidalotti

ASMN I.A.3, Liber recordationum novus ff. 28v-29v (carte dalla scrittura molto evanita, letta con lampada Wood). Scrive mano A, tra gli anni 1365 e 1371. Cf. Necr. II, 443. Libri di ricordanze di SMN..., MD 26 (1995) 356-59.

|28v| Michus olim Lapi de Guidalottis populi Sancte Marie Maioris de Florentia, amicus magnus et dilector fratrum, hedificavit nobis et conventui Sancte Marie Novelle capitulum cum cappella tam pulcrum or sumptuosum hedificium, ac etiam plures testudines que sunt in primo claustro ex parte et ex opposito dicti capituli. In quibus omnibus, capitulo cappella et testudinibus, de pecunia sua florenos vjL [= vjcL] et de pecunia Bran­che germani sui ijc florenos expendit. Qui Michus suum fecit testamentum anno Domini Mccclv, indictione octava, die dominica 2a mensis augusti[1]. <Item?> plura et bona reliquit conventui Sancte Marie Novelle[2]. |29r| Et primo quod predictum capitulum et cappella deberent ornari et pingi, pro quorum ornatura sive pictura reliquit florenos iijcxxv. Sed quia ista pecunia non erat sufficens [sic] ad predicta, <id>circo reliquit, non tamen in testamento, quod per heredes darentur etiam conventui pro predicto opere florenos xCij. Item in suo predicto testamento dimisit quod omni anno in perpetuum fiat[3] per fratres nostri conventus festum pretiosissimi Corporis Christi, et quod dicta die fiat conventui pictantia .v. flor(inorum)[4]. Item quod fiat omni anno anniversarium pro anima sua, quod est iiija die septembris[5]; pro quo anniversario, videlicet pro pictantia et candelis in missa, dimisit libras 16. Item quod fiat anniversarium omni anno pro anima domine Mase olim uxoris sue, de mense iulii die <. .>[6]; pro quo aniversario, videlicet pro pictantia et candelis in missa, dimisit libras 10 dicta die. Item reliquit coventui florenos ijcL, ut ex illis ijcL florenis emantur possessiones per suos executores ut de usufructu earum fiant predicta, scilicet pictantia in festo Corporis Christi, anniversarium predicti testatoris et anniversarium domine Mase predicte. Item voluit ordinavit et reliquit quod .x. fratres, quorum octo ad minus essent sacerdotes, eligantur omni anno in kalendis novembris a priore et lectore conventus et a tribus fratribus anti­quioribus conventus florentini; qui 10 fratres habeant celebrare divina pro anima sua, scilicet unam missam in die, et aliud divinum officium diurnum et nocturnum in predicta cappella predicti capituli cotidie et in perpetuum. Et quod quilibet frater dictorum .x. fratrum habeat pro vestibus tres florenos in anno. Item dimisit conventui duo milia flor(inorum) ut de eis emantur possessiones per suos executores, ut de fructibus et redditibus earum predicti 10 fratres celebrantes divina in dicto capitulo ut dictum est pro anima dicti testatoris, habeant florenos 30 omni anno ita quod quilibet frater dictorum decem fratrum habeat tres florenos. Reliqui vero fructus redditus et proventus dictarum posses­sionum sint in subsid<i>um et in alimen­tum vite predictorum .x. fratrum. Predicta autem legata sive florenos, ab heredibus dicti testatoris qui tunc(?) erant potentes ad solvendum, fratres nostri pluribus annis tardaverunt petere sua(?), pro eo maxime quia heredes predicti dabant pecuniam pro pictantia < * * > erat necessarium <* *>bant honorifice pictantiam et anniversaria. Et pro predictis duobus milibus flor(inorum) dabant annuatim nonaginta vel centum florenos sicut po<***> reddere sive <**> illo tempore possessiones si fuissent empte. Sed postea quando predicti heredes facti sunt impotentes ad solvendum, fratres nostri inceperunt petere predicta legata, que cum multo labore sollicitudine et angustia tandem habuerunt isto modo: quia fratres non valentes habere a Dominico de Guidalottis germano predicti testatoris duas partes vel circa predictorum legatorum ad quem spectabat solvere, propter impotentiam suam habuerunt ab eo duo poderia, quorum unum est in populo Sancte Marie de Quarto pro viiijc florenis, quod valebat viijc fiorenos vel circa, cui a j° < .  .  .  .  .    >[7]. |29v| Fructus autem predicti poderis viiijc flor(inorum) ascendentes annuatim ad xl florenos, deputati sunt per conventum fratribus celebrantibus divina in capitulo pro anima dicti testatoris, ut sic quilibet eorum non solum recipiat tres florenos omni anno ut ordinavit dictus testator sed quilibet eorum celebrantium in capitulo ut dictum est habeat florenos iiijor in anno... Aliud vero podere quod habuimus a predicto Dominico pro vc florenis, quod est ad valorem iiijc florenis, est positum in comuni Montis Lupi loco dicto Petrognano, cui a j° < .  .  .  .  .  >. Huius vero poderis... Et dicte venditiones et emptiones fuerunt facte anno Domini 1359 die 18 vel circa februarii, sicut apparet per ser Nellum Ghetti notarium populi Sancti Laurentii, que cantant? in monasterio de Ripolis sive Sancti Dominici. Patet autem ex premissis quod predicta poderia ascendunt ad valorenm xiiijc flor(inorum). Reliqua vero pecunia sive quantitas pecunie dictorum legatorum, excepta pecunia relicta pro pictura capituli, de voluntate et assensu omnium fratrum posita est sive expensa in hedificatione dormitorii novi, et etiam pecunia que habita est de predicto poderi de Petrognano. Quomodo autem et quando predictam quantitatem pecunie positam in dormitorio habuimus, patet in libro introituum bursarii conventus circa finem libri. Et de predictis require in supradicto libro conventus qui fuit fr. Iohannis de Infangatis car. 34.


[1] = 9.VIII.1355 seconda domenica d'agosto.

[2] notarius fuit ser Nellus Gotti add. manus D in marg. inf.

[3] fiat iter.?

[4] Nel calendario f. 6r' in calce al mese di maggio, tra le ricorrenze mobili: «Pictantia in festo Corporis Christi Michi del Guidalottis. 29.», vedi cioè a carta 29.». Festa allora celebrata giovedì dopo la festa della Trinità (MOPH IV, 145: 1321-23).

[5] Nel calendario f. 9v', 4 sett.: «Pictantia et anniversarium Michi del Guidalottis. 29.».

[6] Spazio lasciato in bianco. Giorno ignoto anche al calendario f. 7v', luglio in calce, di mano D: «Anniversarium et pictantia de mense iulii domine Mase uxoris Michi. 29.».

[7] Spazio d'un rigo destinato alla confinazione rimasto in bianco.


30.XII.1365
Andrea di Bonaiuto dipinctore
e sua donna monna Francesca

ASMN I.A.3, Liber recordationum novus ff. 40v-41r:

Copia cuiusdam litere in vulgari sigillate sigillo conventus et prioratus concessa Andree pictori.

Sia manifesto a chiunque vedrà questa scritta che io frate Çenobi de' Guasconi, priore de' frati Predicatori del convento di Santa Maria Novella di Firençe, di consentimento e volontà de' frati del detto convento, anno Domini 1365 del mese di dicembre a dì 30, diedi ad Andrea di Bonaiuto dipinctore, a vita sua e de la donna sua, ciò è monna Francesca, una casa ne la quale al presente habita, posta nella nostra piaçça nuova, la quale fu di Buto tavernaio [=Butus filius olim Cambini populi Sancte Marie Novelle, f. 21v], per preçço di fiorini d'oro sexantacinque, li quali danari egli non debbe [debbe lettura incerta] pagare contanti ma debbe scontargli ne la dipintura del nostro capitolo sì veramente ch'egli debbe avere sconti da gennaio che viene a mesi diciotto proximi che verranno, ricevendo dal detto convento in questo tempo del suo lavorio alchuno danaio sì che possa sostenere la vita sua. El detto Andrea debbe avere dipinto tucto il capitolo dal decto kalendi di gennaio a due anni, essendo egli pagato chome sarà ragionevole del detto lavorio, a quella pena che parrà al priore che sarà per lo tempo. E |41r| con ciò sia cosa che nella parte di sotto della detta casa habita una donna col suo marito, la quale  à nome monna Balda, intendiamo vogliamo e dichiariamo ch'el detto Andrea non possa cacciare la detta donna de la detta casa, né lei in veruno modo molestare né la pigione usata crescere, ma lei tenere in quella libertà che infino a qui è stata. E in testimonio de le predette cose io frate Çenobi predetto la presente cedola di consentimento de' detti frati ò scripta di mia propria mano e registrata nel libro del nostro convento e suggellata del suggello del convento predecto e del mio officio. Anno mesi e dì decto di sopra. Et ista habentur in supradicto libro conventus car. 116.

Divisio scientie

Prova a leggere Divisio scientie di fra Remigio dei Girolami OP († 1319). Un commento più pertinete alle discipline qui figurate da Andrea di Bonaiuto? Tramite spoglio di simili introduzioni alla filosofia (genere scolastico molto diffuso) individua quello cronologicamente più prossimo agli affreschi (1365-1367); potrebbe offrirti soddisfacente riscontro.

  Compagnia del Corpus Christi (1374)

10.II.1374
festività del Corpus Domini
e omonima confraternita

ASMN I.A.3, Liber recordationum novus, f. 44v (10.II.1373/4).

ASMN I.A.102 A 191 Valde honorandus (resp. s. Ioh. Evang.)Copia cuiusdam litere sigillate et date cuidam Sotietati venerabilis Corporis Yesu Christi. - Noverint universi presentem cedulam seu literam inspecturi quod nos fr. Leonardus de Castro Florentino prior fratrum Predicatorum conventus Sancte Marie Novelle… et ipsi fratres omnes… in vigore presentis cedule seu litere damus assignamus atque in perpetuum concedimus Sotietati de novo create et facte ad honorem et reverentiam et sub titulo sacrosancti corporis domini nostri Yesu Christi festum, quod celebrari consuevit in capitulo dicti conventus ob reverentiam eiusdem sacratissimi corporis eiusdem Dei et domini nostri Yesu Christi, ut videlicet dicta Sotietas seu eius capitanei et consiliarii predictum gloriosum ac iocundissimum festum possint modis omnibus honestis decentibus atque rationabilibus quibus eis visum fuerit et placebit, cun consilio tamen fratris dicte Sotietatis curam habentis, celebrare decorare solempniçare ac omnia facere que ut predictum est honesto modo ad solempnitatem dicti festi videbuntur quomodolibet pertinere, promictentes dicte Sotietati seu hominibus dicte Sotietatis quod quamdiu dicta Sotietas duraverit et predictum festum prout dictum est facere voluerint, nos vel successores nostri festum predictum ab eis non auferemus nec alicui alteri persone seu collegio quomodolibet dabimus vel concedemus. Et ad hoc ut capitanei et alii homines dicte societatis melius possint sua negotia ordinare et de hiis que agenda sunt commodius disponere, nos fratres predicti consensu consilii assignamus predicte Sotietati locum et cappellam Sanctorum Philippi et Iacobi, que est in nostro cimiterio interiori sub domo armarii, ut ipsi capitanei cum suo consilio et aliis in dicta cappella quando eis opportunum fuerit se possint et valeant adunare et in ea sua negotia disponere et tractare, proviso tamen quod horis olim in predicta cappella non congregentur in quibus illi de disciplina Sanctorum Symonis et Iude in sua domo fuerint actualiter congregati vel essent actualiter congregandi. (…). Facta fuerunt omnia predicta in capitulo nostri conventus fratribus congregatis anno Domini 1373 die 10 mensis februarii, prout etiam patet in libro fr. Iohannis de Infangatis carta ultima.
Cf. e correggi
Necr. II, 469-70.

La compagnia del Corpus Christi si fuse nel 1544 con quella della Purità (della Pura e del Santissimo Sacramento).

LC3 f. 18r (24.XI.1571): «Tertium, ut societas Corporis Christi societati Peregrini nullatenus detur, sed suo cuique loco utraque maneat, et ambe inter se de precedentia vel subsequentia ut libet(?) disceptent etc.».