precedente successiva

 Santa Maria del Sasso di Bibbiena (pr. Arezzo)

ospizio del convento San Marco di Firenze, e poi convento ■

 

1,     2,   

ë

3,     4

4 luglio 1488

ChrSMarci, f. 94v: «Frater Sebastianus Dominici Nuccii Florentinus, sub eodem priore solemniter est professus iiija iulii 1488 post completorium, eodem nomine in saeculo vocatus. Hic in saeculo presbyter erat, et habitum recepit ante supra tres proxime annotatos; sed quia tempore professionis absens a conventu erat in oratorio Sancte Mariae de Saxo, ideo dilatum est tempus suae professsionis (illis interim professis). Nota: debet tamen precedere quia fuit sibi prolongata professio».

Firenze maggio 1494: i padri consiliari del convento San Marco decidono che l'oratorio Santa Maria del Sasso diventi convento autonomo; ottenuta conferma dal maestro generale, vi assegnano circa 24 frati; costoro eleggono fra Matteo di Marco Quirico da Firenze primo priore del nuovo convento del Sasso

ChrSMarci, f. 15v: «Anno Domini Mccccxciv, maio mense, cum fratres huius conventus numero in dies augerentur, et sublatis senensi et pisano conventibus, habitationum penuria arctarentur, decreverunt patres consiliarii - cui decreto omnes fratres pariter prebuerunt assensum - quod oratorium Sanctę Marię super Saxum in agro casentinati conventus efficeretur, quia devotio magna et concursus populorum et aptitudo loci id maxime videbatur exigere, et copia fratrum ad providendum et ordinandum predictum locum, et sicut conventum regendum et gubernandum suppeteret. Et destinati sunt fratres qui accesserunt ad rev.mum Ordinis magistrum, et ei exposita voluntate omnium fratrum, obtinuerunt ab ipso rev.mo magistro Ordinis litteras super tali negotio; per quas fecit ipsum conventum, et assignavit in eo fratres et dedit facultatem eos sibi priorem eligendi, et fratri Hieronymo de Ferraria - huius conventus priori - autoritatem ipsum electum confirmandi, ut in eius litteris plenius patet.

Qui fratres circiter xxiiij accesserunt, et sibi canonice in primum priorem loci illius elegerunt venerabilem patrem fratrem Mattheum Marci Quirici de Florentia. Qui confirmatus a rev.do patre fratre Hieronymo, accessit ad locum praedictum cum ingenti gaudio fratrum illorum, et non modico maerore fratrum novitiorum huius conventus, quorum per multa tempora magister valde laudabilis fuerat.

Quo etiam anno et iisdem fere diebus quibus supradicta gesta sunt, congregati patres omnes huius conventus, similiter et conventus fesulani, et cum eis omnes sacerdotes utriusque conventus quotquot vocem habere poterant in hospitio huius conventus decreverunt quod eligeretur unus qui esset vicarius generalis huiusmodi conventuum, et etiam aliorum si qui huic novę Congregationi in futurum unirentur; et elegerunt rev.dum in Christo patrem fratrem Hieronymum Savonarolam Ferrariensem, omnes unanimiter, nemine discrepante. Et sic postea alio die, adunato cetu fratrum fere omnium horum duorum conventuum in capitulo consueto, publicaverunt fratribus predictam electionem, et omnes assensum dederunt, et miserunt ad rev.mum ordinis magistrum qui hec omnia confirmaret; et ita fecit, ut in suis litteris patet».

Cf.  R. Creytens, Les actes capitulaires de la Congrégation toscano-romaine O.P. (1496-1530), «Archivum Fratrum Praedicatorum» 40 (1970) 128 n. 14.

Venezia 28 maggio 1495: il maestro generale dell'Ordine domenicano conferma Santa Maria del Sasso convento formale

Registrum litterarum magistri Ioakini Turriani Veneti (1487-1500), Arch. Generale dell’Ordine dei Predicatori (Roma, Conv. Santa Sabina) IV.11, f. 66r (28.V.1495): «Confirmatur frater Hieronymus, vicarius generalis Congregationis que est in Tuscia, cum eadem auctoritate quam habent provinciales in suis provinciis super conventibus habitis et habendis, et confirmatur prior conventus Sancte Marie de Saxo quem positurus est, et fratres assignantur deputandos per ipsum. Die xxviij maii, Venetiis.

Frater Hieronymus de Ferraria confirmatur prior conventus Sancti Marci de Florentia. Die eadem.

Locus Sancte Marie de Saxo acceptatus est in numero conventuum pro conventu sub cura vicarii Congregationis que est in natione Tuscie. Die eadem».

AA.VV., Il santuario p. 78 n. 2: «Il convento-santuario di Santa Maria del Sasso di Bibbiena proprio in quel tempo veniva aggregato alla Congregazione di San Marco di Firenze, costituita per richiesta del Savonarola e del convento di San Marco di Firenze. Fra Girolamo nel 1495 ricevette dal Generale dell'Ordine il mandato di assegnare al convento di Bibbiena alcuni frati di San Marco perché potessero procedere all'elezione di un priore; così si legge nella Cronaca dello stesso convento: "Anno Domini 1495 hic locus Sanctae Mariae super Saxum factus est conventus per literas Re/mi Ceneralis Magistri Ioachini Veneti de consensu Capituli Generalis, et data est authoritas a dicto Magistro Ordinis R/do patri fratri Hieronimo de Feraria ut assignaret in hoc loco fratres qui priorem eligerent, quem ipse confirmaret. Assignavit ergo in hoc circiter viginti duos fratres (...); elegerunt ergo fratres primitus assignati in patrem priorem fratrem Matteum Marci de Florentia, qui tunc erat magister novitiorum in conventu S. Marci, et fuit confirmatus per dictum fratrem Hieronimum de Ferraria vicarium magistri Ordinis"» (Archivio del Convento di Santa Maria del Sasso, Cronicae Conventus S. Mariae super Sarum Bibienae, pp. 3-4).

1496-1497: vestizioni e professioni religiose

ChrSMarci, f. 97v (terza sezione, circa vestizione religiosa e professione):

«Frater Nicolaus Stroza, Laurentii filius, non mutato nomine, a vidua parente honesti nominis muliere religiose educatus, cum utrique iuri operam daret;

Frater Iacobus Antonii Berlingherius, civis florentinus:

hi duo pariter die ij iunii 1497 solemniter professi sunt in manibus reverendi fratris Hieronymi supra memorati, vicarii generalis, hora <  .  .  >.

add. in marg. sin., frater Nicolaus: Accepit habitum die 25 maii 1496. Sed frater Iacobus Berlingherius accepit habitum in conventu Sancte Marie de Saxo».

■ Su fra Iacopo di Antonio Berlinghieri da Firenze cf. Verde-Giaconi, Epistolario p.795b, voce "Berlinghieri"; il giorno 26.VIII.1498 fra Iacopo era già tra i frati capitolari di San Marco (p. 541, n° 18).

Santa Maria del Sasso 23 giugno 1496

«Nel libro dei Contratti segnato A, a pag. 17, si registra uno strumento di procura per fr. Domenico Paoli [= fra Domenico di Paolo da Firenze, † 5.IX.1501], del 23 giugno 1496, nel quale sono flrmati i Padri del Consiglio, cioè:

fr. Matheus Marci de Florentia, prior d(icti) conv(entus)

fr. Dominicus Johannis, supprior

fr. Bernardinus Mariotti

fr. Jacobus Franciscus de Pistis

fr. Alexander de Strozzis Florentinus

fr. Florianus Petri de Colonia

fr. Benedictus Albertani de Florentia

fr. Matheus Jacobi de Florentia

fr. Simon Johannes Strada de Florentia

fr. Dominicus Guiducci de Florentia

fr. Vincentlus Mattei de Florentia

fr. Johannes Mattei de Florentia

fr. Marcus Gotti de Florentia

fr. Johannes de Guidettis de Florentia

fr. Philippus Franciscus Lapucci de Florentia»

G.G. GORETTI, S. Maria del Sasso, «Memorie domenicane» 4 (1924) p. 580. Il priore va identificato con fra Matteo di Marco Quirico da Firenze: «Qui fratres circiter xxiiij accesserunt, et sibi canonice in primum priorem loci illius elegerunt venerabilem patrem fratrem Mattheum Marci Quirici de Florentia» (ChrSMarci, f. 15v).

aprile 1498: professione tacita di Giuliano di Ottaviano dei Petrucci per il convento Santa Maria del Sasso

ChrSMarci, f. 98r:

«Frater Iulianus Maria, antea Iulianus, Octaviani Petruccius, florentinus civis, taciteque professus pro Sancta Maria Saxi, 19 aprilis 1498;

Frater Barptholomeus de Arnivallio, conversus, pro conventu saxensi».

Verde-Giaconi, Epistolario p. 630 (1.I.1502/3).

1498 circa: Santa Maria del Sasso tra gli undici conventi della Congregazione riformata di San Marco

ChrSMarci, f. 24r-v: «Erat autem Congregatio haec undecim conventuum, videlicet Sancti Marci in urbe florentina, Sancti Romani in urbe lucensi, |24v| Sancti Spiritus in urbe Senarum, Sancti Dominici in urbe Pistorii, Sanctae Mariae ad Quercum prope Viterbium, Divę Annuntiatę in oppido Geminiano, Sanctae Agnetis Montis Politiani, Sancti Dominici in oppido Prati, Sancti Dominici de Fesulis, Sanctae Marię de Saxo Casentinati, et Sancti Dominici in urbe Cortonio».

Firenze 23 marzo 1499: testamento di fra Giorgo Antonio dei Vespucci da Firenze

Firenze 23.III.1499: fra Giorgo Antonio di ser Americo dei Vespucci (n. 1414, OP 1497, † 17.IV.1514), due giorni prima di fare la professione religiosa (25.III.1499) detta testamento, nel quale include alcune disposizioni a favore dei conventi domenicani di Fiesole e di Bibbiena:

«Item conventui Sancti Dominici de Fesulis legavit quantumcumque pecuniae frater Dominicus de Piscia olim prior eiusdem conventus in aedificando expenderit, sibi fratri Dominico a testatore in depositum traditae; item unum volumen Plinii impressum ligatum et miniatum, et alia volumina ut patri priori Sancti Marci videbitur post illas duas predictas distributiones capitulo Omnium Sanctorum et Capitulo Sancti Marci de Florentia. Item conventui Sanctae Mariae de Saxo legavit horologium unum ex ferro et orichalcho et excitatorium cum capsula et campana et suis pertinentiis. Item unum volumen Sancti Augustini De civitate Dei impressum ligatum et miniatum in corio pagonazo; item volumen Sancti Thomae Super quartum Sententiarum apud dictum locum collocandum: olim tradidit fratri Nicolao suo nepoti; et alia volumina, ut priori Sancti Marci videbitur». AA.VV., Il santuario pp. 78-79.

Chronica conventus Sancti Marci de Florentia OP, Firenze, Bibl. Laurenziana, S. Marco 370, f. 98v: «FrateGeorgius Antonius ser Amerigi de Vespuciis, praepositus cathedralis ecclesiae florentinę. Vir de integritate vitę et morum in urbe florentina semper et a cunctis opinatissimus; litteris latinis ac graecis ornatissimus, a quo bonę litterę et in urbe Florentia et in tota pene Italia exceptę sunt. Hic annorum 64, etsi habitum nostrae religionis assumpserit a fratre Hieronymo 5a iunii 1497, tamen ut sibi et propinquis in suarum rerum dispositione consuleret, ad hanc infrascriptam petiit dilationem professionis»; f. 161v: «Frater Georgius Antonius Vespuccius, sacerdos, qui ecclesię cathedralis florentine canonicus et prepositus fuerat, literis grecis et latinis apprime eruditus, moribus vero ita institutus ut specimen civitatis et diceretur et esset. Cum iam senex et aetate provectus nostrum ordinem introisset, vixissetque quasi puer innocentissimus, tandem migravit e saeculo xvij aprilis 1514, sub ortum solis, in conventu fesulano, ubi plurimos annos fuerat ut quietius viveret. Erudivit autem pater hic iuventutem florentinam, ac praesertim nobiles, non minus moribus quam literis latinis et grecis. Huius sunt in bibliotheca codices tum greci tum latini quamplurimi, quos vel ipse sibi scripserat vel hinc inde conquisierat. Diligentissimus et scrupulosissimus amator ac servator cuiuscumque generis librorum; ut cui vita etiam etiam ipsa, chariores essent codices et literae. Cum vero commendandus sit in omni fere genere virtutum, in eo maxime prestitit et excelluit quod a maledicentia semper alienus, |162r| quoscumque etiam peccatores excusare nitebatur. Receptis tandem omnibus de more sacramentis, in Resurrectione Domini, in 2a feria, diem clausit extremum. Cuius utinam apud Deum precibus in hoc vitę cuniculo sublevemur».

Santa Maria del Sasso 15 febbraio 1500

Sette fratri  del convento Santa Maria del Sasso presenti ad atti testamentari:

1) fre Iohanne olim Iuvenci de Medicis

2) fre Bartholomaeo de Cavalcantibus

3) fre Roberto de Gagliano

4) fre Benedicto de Mazinghis

5) fre Matthia  de Salviatis

6) fre Thadeo del Zacheria

7) fre Benedicto Pauli

Tra le donazioni di messer Francesco di Cesare Petrucci da Firenze, talune destinate alla fabbrica del convento Santa Maria del Sasso: «Item... quantitas fl. quadringentorum et triginta de sig. a fratre Michaele del Caccia de Florentia ordinis Sancti Dominici... expendere in fabricatione conventus Sanctae Mariae del Saxo de Casentino ordinis Praedicatorum...; casu quo dicta quantitas et seu bona praedicta non fuerint tempore mortis dicti testatoris distributa et conversa in fabricationem... dicti conventus, quod tunc frater Dominicus de Mugello ordinis Praedicatorum et Dominicus de Mazinghis et Iohachinus de Guasconibus... exigant dictam quantitatem..., et seu quod restant exigendum ab Angelo et Honofrio del Caccia... fratribus carnalibus dicti fratris Michaelis... et id totum convertant... in fabricatione praedicta..., hoc tamen intellecto quod dicta fabrica et aedificium muretur et aedificetur sccundum convenientiam et paupertatem et honorem dicti conventus... quare honor religionis est paupertas...». Verde-Giaconi, Epistolario 628-629.

AA.VV., Il santuario p. 79: messer Francesco di Cesare Petrucci da Firenze fece testamento (15.II.1499/1500) nel convento di Santa Maria del Sasso e lasciò allo stesso convento «omnes libros et codices (...) quos voluit servire ad usum fratrum et pro libraria dicti conventus»; inoltre assegnò allo stesso convento 430 fiorini che doveva avere da fra Michele del Caccia da Firenze OP, fiorini da destinare ad opere di muratura «secundum convenientiam et paupertatem et honorem dicti conventus, quare honor religionis est paupertas».

Santa Maria del Sasso 1501-1502: residenza e priorato di fra Roberto degli Ubaldini da Firenze

Roberto degli Ubaldini da Gagliano da Firenze OP: residenza e priorato (un anno e 4 mesi) nel convento Santa Maria del Sasso di Bibbiena. Creytens, Il Direttorio pp. 135-136, e nota 32.

Firenze 13.I.1502, lettera di fra Francesco di Bernardo Salviati (OP 1461, † 9.III.1507) priore di San Marco, a fra Roberto priore di Santa Maria del Sasso. Arch. di Stato di Firenze, Carte Strozziane, ser. I, Fllza 134, n. 10. Sul dorso: «Venerabili patri fratri Roberto Antonii ordinis Predicatorum priori conventus Sancte Marie de Saxo, patribus eiusdem conventus in Christo charissimis».

«Reverendi patres in Christo charissimi. Litteras vestras accepit hodie pater noster reverendus vicarius generalis prope portam Sancti Petri capitolini cum iam Senas versus iter arripuisset. Deprehensus itaque in angusto temporis articulo eas ad me misit, atque inde mihi per syngrapham autoriratem tradidit suam, ut ipse decernerem quod oportunum ducerem pro implendo desiderio burgensium oppidanorum quia a nobis predicatorem expetunt. Egi hac de re cum patre fratre Antonino, si forte is hanc provinciam subire voluisset. Qui exposita mihi gravi sua egritudine, qua nares et fauces illi precluse sunt, excusatione et venia mihi dignus visus est. Egi demum cum patre priore pratensis conventus. Hic quamquam suam presentiam conventui, quem nunc regit, necessariam esse cognoscat propter incumbentem fabricam, tamen ob meritum obedientie se subiturum hoc onus non recusat. Reliquum est ut vos his meis acceptis litteris statim scribatis ad oppidanos burgenses, significantes illis quod hic decretum est per ordinationem et mandatum mihi iniunctum a patre vicario, et exprimentes illis nomen et personam decreti iam predicatoris. Et accepto ab illis responso statim et festinanter mihi illorum mentem significate ut ipse possim certiorem facere patrem vicarium de toto rei eventu ne sit diu suspensus. Quicquid ego me superius dixi egisse cum patribus fratre Antonino et fratre Synibaldo, ipse mihi pater vicarius nominatim commisit. Valete in Domino et pro nobis orate. - Florentie die 13 ianuarii 1501. - Frater Franciscus Salviatus ordinis Predicatorum, prior Sancti Marci de Florentia».

Cronaca dei priori del venerabil convento e santuario di Santa Maria del Sasso dei Predicatori presso Bìbbiena; Roma, convento di Santa Maria sopra Minerva, Archivio provinciale, ms. senza quota: «P. fr. Roberto Antoni di Garliano [sic], nell'anno 1501 governò per uno anno e 4 mesi. - In questo tempo fu distrutta la vecchia cucina, che era ove ora è il granaio, e vi fu fatto il capitolo, fu fatto il refettorio per i garzoni, che era ove ora è la dispensa, fu atterrata la vecchia scala che conduceva di sopra, fu fatta la casa vicina all'ingresso del convento e furono fatte alcune celle. In questo tempo fu ceÌebrato in questo convento il capitolo generale della Congregazione nel quale fu eletto vicario generale il P. F. Francesco Salviati».

1501-1502: fra Roberto degli Ubaldini compone il Direttorio del modo di vivere delle suore del terzo Ordine della Penitentia in Santa Maria del Sasso

London, British Museum, Add. 22.777, ff. 2-43 (membr., sec. XVI): Direttorio composto (1501-1502) in lingua volgare da fra Roberto degli Ubaldini, priore di Santa Maria del Sasso, per le suore di Santa Caterina da Siena in Firenze. Il 14.X.1509 il maestro generale Tommaso da Vio Caetano approva il testo e sottoscrive di propria mano.

Creytens, Il Direttorio pp. 142-145; edizione integrale del testo in pp. 145-171.

Santa Maria del Sasso 11 giugno 1501

Verde-Giaconi, Epistolario 630. Atto capitolare (11.VI.1501) del convento Santa Maria del Sasso; 16 i frati capitolari:

1) fr Robertus Antonii de Gagliano de Florentia, prior

2) fr Iohannes Iacobi Yob dc Florentia

3) fr Iohannes Iuvenci de Medicis de Florentia

4) fr lohannes ser Bartholomaei dc Piscia

5) fr Gherarclus Pieri de Florentia

6) fr Mactias Locti de Salviatis

7) fr Angelus Iohannis de Perinis de Florentia

8) fr Mactias Andreae della Robbia de Florentia

9) fr Taddeus Reynaldi de Pistorio

10) fr Dominicus Dominici de Florentia

11) fr Iohannes Blasii de Pistorio

12) fr Daniel Antonii de Florentia

13) fr Eugenius Lodovici de Guidectis de Florentia

14) fr Laurentius Lucae de Macagnis de Florentia

15) fr Arcengelus Lucae de Seravezza

16) fr Lucas de Guidectis de Florentia

■ I 16 frati capitolari del convento Santa Maria del Sasso (tra i 14 e i 17, estremi quantitativi di capitolari in questi documenti) non equivalgono a "16 era il totale dei frati del convento". Ai capitolari infatti andranno aggiunti i frati novizi (Constit. I, 14) e i frati conversi, non sempre abilitati a membri legali del capitolo conventuale, secondo le costituzioni allora in vigore. Per tale questione vedi E.P., Quel che la cronaca conventuale non dice. Santa Maria Novella 1280-1330, «Memorie domenicane» 18 (1987) 227-325, in particolare §5 Le liste capitolari pp. 254 ss.

Santa Maria del Sasso 25 agosto 1501

Atto legale (25.VIII.1501) nel convento Santa Maria del Sasso; 2 i frati testimoni.

... actum in conventu S. Mariae del Saxo, praesentibus

1) fre Mathia olim Lotti de Salviatis

2) fre Daniele olim Antonii Francisci, ambobus de Florentia...

... petiit licentiam a fratre Dominico olim Iohannis Antonii de Vichio de Mugiello, in praesentiarum priore conventus Sancti Dominici de Faesulis et sindico et procuratore conventus S. Mariae dei Saxo,...

Verde-Giaconi, Epistolario p. 630.

Santa Maria del Sasso 31 agosto 1501

Atto legale (31.VIII.1501) nel convento Santa Maria del Sasso; 2 i frati testimoni.

... praesentibus...

1) fre Gherardo Petri Antonii de Sancta Maria Impruneta et

2) fre Taddeo Rainaldi Iohannis de Calameccha ordinis Praedicatorum, testibus...

Luca olim Mariotti Lucae de Podiolo constituit... procuratorem... fratrem Robertum Antonii de Gagliano de Florentia..., ad praesens priorem conventus S. Mariae del Saxo de Bibiena, licet absentem...

Verde-Giaconi, Epistolario p. 630.

 

→bibbiena3.htm

precedente successiva