precedente successiva

ASMN  I.C.102 A 77r Sanctificamini (resp. in vig. Nativ. Dni)Cronica fratrum Sancti Dominici in Camporegio de Senis,
Siena, Bibl. comunale B.VII.4

 

386. Eximię indolis ac mirę expectationis adolescens frater Archangelus de Desideriis. Dum in conventu viterbiensi Sanctę Marię de Quercu, dyaconus, theologię |60r| operam dabat ac mirifice proficiebat, lethali morbo correptus, die 4a octobris circa vigesimam horam spiritum Deo reddidit sepultusque fuit die 5a sequenti summo cum męrore omnium qui eius ingenii acumen atque solertiam suspicientes admirabantur, maxime autem fratrum huius nostri conventus, quem sperabant aliquando haud modicum splendoris ipsi conventui nostro fore allaturum. - Anno 1636 [nel marg. sin.].

387. Reverendus pater frater Albertus de Albertis, filius ser Augustini de Albertis tabellionis. Dum in conventu vercellensi assignatus degebat, ac cui optimum specimen morum exhibebat adeo quod cunctę illi civitati magno in honore esset, vi morbi lethalis obrutus cessit, et occubuit die 8a novembris 1636, sepultusque fuit in dicto conventu. Cuius anima requiescat in pace.

388. Reverendus pater frater Angelus de Venturis, predicator generalis. Qui in hoc nostro conventu, et in conventu Briatici provincię Calabrie, extit prior, et refectorium ac etiam calefactorium construendum curavit. Diro morbo vexatus, omnibus ecclesię auxiliis munitus migravit ad Dominum et sepulturę traditur die xj maii anno 1638.


Briatico (pr. Vibo Valentia, Calabria) : cf. Indices generales, AFP 51 (1981) 88a.


389. Reverendus pater frater predicator generalis frater Dominicus de comitibus Ilci. Qui fuit in nostra religione dum vixit omnibus carus, religiosis moribus pręter concionandi gratiam atque peritiam mirifice ornatus adeo ut cunctis se venerabilem exhiberet, et in magna esset existimatione apud omnes. |60v| Tris pręfuit in hoc nostro conventu et fere omnia alia officia ac munera obivit et actu questuram exercebat quando morte fuit correptus. Nam cum asmaticus pectoris angustia laboraret, magno rheumatis descensu a capite vexatus, qui febrem illi sęvam intulit cui succumbere opus fuit. Diem clausit extremum die 13a octobris, sepulturę vero traditus fuit die sequenti scilicet die 14a octobris. Cuius anima requiescat in pace, amen.


Ilcii: Elci, in Val di Cecina, già castello e contea; chiesa/popolo nella pieve di Sorciano, dioc. Volterra. RD Tuscia I, 336a (Ilci, Elci); 220 n° 3418. Vedi anche sotto, n° 391.

Volterra: nota che Volterra non compare in questa cronaca senese.  M. Marchetti, Liturgia e storia della chiesa di Siena nel XII secolo. I calendari medioevali della chiesa senese, Siena 1991, § Kaledarium p. 16: nel 1472, sottomessa dai fiorentini. Un frate volterrano registrato dalla cronaca fiorentina, Cr SMN n° 637 († 1449).


390. A(dmodum) r(everendus) p(ater) frater Thomas Nellius, p(ater) senensis. I.V.D. legumque senensibus Athenis disertissimus interpres. D(ivum) Raymundum vincere minime sperans imitari curavit, dum e cathedra ad cellam veniens almam Prędicatorum religionem professus est. In hoc conventu per varia lustra lectoris munere functus est. Castalidum decus et Apollini carus, inter academicos Phylomathes Spennatus d(ictu)s est, qui sapientię pennis oleargentatis(?) super omnium merita evolavit. Extant poetica varia typis ab ipso gloriose mandata. Iuristarum collegii permansit decanus cum esset senior et antiquior multis annis. Prior una vice sui cenobii senensis. Conversatione dulcis et affabilis, atque argutus responsionibus ita ut doctores gradebant sua consuetudine. 74 annorum etate, sanctissimis sacramentis religiose receptis, ex cęlosya(?) decessit. Ad Deum autem transmigravit 19 septembris 1639 et in monumento sacerdotum positus cadaver.


■ n° 390: nuova mano di cronista.

Raimondo da Capua OP, † 1399: SOPMÆ III, 288-290; IV, 249.


 |61r| 391. Admodum reverendus pater magister frater Ioannes Raynerius de comitibus Ilcii. Vir religiosus utique atque doctus. Ordinem nostrum ingressus satis iuvenili ętate, semper incumbit studiis, et in almo Studio patavino laureatus declaratusque artium lector. Cathedras hic Senis tam de philosophia quam theologia sacra, tam morali quam peculativa, atque in conventu trivisano pluries rexit. Bis pręfuit in officio prioratus huius conventus laudabiliter. Inter patres provinc<i>e Romanę fuit merito numeratus. Connumeratus etiam in collegio theologorum suę patrię senensis, verum etiam consul(??) Sancti Offitii. Methaphisicam in publica universitate predictę suae patriae multis annis summopere operam dedit. Continuo studiis, choro et confessionibus vacabat, etiam in senili aetate, et ob id in ipsis vitam suam fragilem reliquit, munitus tamen sanctis sacramentis ad acquirendam illam perpetuam. Conversatione placidus iucundusque; ętatis 63 annorum, sepultus cum patribus suis 23 agusti 1641, maxima funerali pompa, ut decebat.


■ n° 391: nuova mano di cronista.

trivisano = di Treviso. Cf. Indices generales, AFP 51 (1981) 403a. AFP 42 (1972) 152-53.

summopere: ero rimasto a lungo perplesso nella lettura di questo lessema, ma il suo più leggibile ricorso in n° 394 sciogle i dubbi!


392. Pater frater Vincentius Lapi. Conversatione benignus. Fuit quęstor et sacrista maior in hoc suo conventu. Exercuit curam granciarum nostrarum Casanovolę. Et 48 ann(orum) obdormivit in Domino, ut pie creditur, omnibus sacramentis receptis devote, sepultus fuit cum aliis patribus sacerdotibus 19 octobris 1642.

393. Reverendus pater frater Philippus Ghinigi de Ianua, lector, filius provinciae Utriusque Lombardiae. Cum esset hic Senis ex itinere ad patriam terrenam, hic illam reliquit ad cęlestem, ut creditur, profectus est gravi morbo aggressus. Omnibus sacramentis hornatus, humatus fuit in sepulcro sacerdotum 22 octobris 1643.


■ Palese caso d'un frate non filius del convento senese, e tuttavia inserito nella cronica fratrum del convento; almeno in un periodo tardivo della cronica stessa.


394. Frater Marcus Baccinetti de castro Buonconventi, status senensis, conversus. In officio sacristę minoris summopere diligens, in cuoquina etiam assiduus multo tempore. Cumulavit industrię multa pro usu ecclesię, nempe crucem argenteam, |61v| calicem, paramenta serica acupicta. Difficultate urinę obiit septuagenarius, omnibus sacramentis ecclesię devote acceptis migravit ad Dominum, collocatus cum confratribus suis 2 ianuarii 1644.


acupicta: cf. Uguccione da Pisa [1210], Derivationes II, 22 §A57: «vestis quedam acu texta vel ornata et picta».


395. Reverendus pater frater Thomas Vaii. Vir et sacerdos ingeniosus et in agibilibus prudens, competentisque licteraturę. Bonus cantor atque diligens in offitiisque exercuit tam sindicariae pluries quam sacristę maioris. Operam dedit confessionibus fidelium utriusque sexus, omnibus nota sua religio, ob quam ab omnibus diligebatur. Praecipue a nobis cognita fuit in fine vitę suae, qui supergressus a maxima infirmitate, parvi tamen temporis, defletus ab omnibus noscentibus max(ime) lacrimis, collocatus inter patres antiquos 6 iunii 1644, etat(is) 44 ann(orum).

396. Frater Ambrosius Ma Nobili, de civitate lucensi, novitius pro isto conventu. Post paucos menses suę professionis maximę expectationis, improba febre cum dissenteria infirmatus, sacramentis susceptis diem suum clausit 16 annorum, 20 septembris 1644, in sepulcro iuvenum et???.


■ ma l'incipit potrebbe esser risolto anche con interpunzione diversa dall'originale: Ambrosius M.a, nobili de civitate lucensi...


397. Reverendus pater frater Hyacinthus Marescotti, lector. Vir bonę conversationis, affabilis, benignus et hilaris. Gratus equidem in concionando non solum hic Senis sua patria ter per annum, sed al<iis> in multis civitatibus, oppidis et castris merito nominandis. Fuit pluries supprior et quęstor conventus. Permansit in granciis Casanovolę, in quibus secunda vice infirmatus gravi morbo deductus fuit per lecticam Senas, et acceptis devote s(anctissi)mis sacramentis, etatis 63 annorum requievit in Domino, ut pie creditur. Conventus noster hęreditavit multa bona ob ipsum per legatum suę matris, domine Margaritę de Marescottis memorandę. Sepulturę traditur sacerdotum, 17 martii 1645 stilo ecclesiastico.


stilo ecclesiastico: preziosa informazione. Qui (ma controlla anche gli immediati contesti!) il cronista segue lo stile cronologico della curia romana, non quello senese/fiorentino! Dunque: 17.III.1645, non 1646. Cf. anche n° 403, 404, 429 (a nativitate Domini).


398. Frater Stephanus Nuti de Ghivizzano, status lucensis, filius conventus, conversus. Multum laboravit sequendo professionem suam et continuo in aliquo exercitio pro utilitate conventus occupatus. Peractis officiis quoquinę et refectorii, et in serviendo |62r| caritative patribus et fratribus in permanendo etiam in granciis Casanovolę, Senas reversus, 63 annorum supergressus a doloribus cęliacis, receptis sacramentis ecclesię devote, decessit ex hac vita et ivit ad Dominum, ut creditur. Sepultus fuit in illo confratrum suorum 16 iulii 1646.


■ Ghivizzano: nella pieve di Loppa, area nord dell'allora dioc. di Lucca: RD Tuscia II, 272b.

doloribus cęliacis: Uguccione da Pisa [1210], Derivationes II, 231 § C170: «Cilia venter, unde ciliacus qui in ventre habet passionem». Originale greco: κοιλíα, κοιλιακός.

in illo: sottintendi sepulcro.


399. Pater frater Ioannes Thomas Tei. Lector sacrę scripturę, pulsator organorum et aliorum instrumentorum musicalium satis optimi. Manibus conficiebat id quod volebat ob perspicaciam ingenii. Fuit supprior in pluribus locis. Curator Casanovolę. Et cum esset assignatus hic Senis in conventu Sancti Spiritus, peragravit Florentiam ob sua negotia; et in conventu Sancti Dominici de Fesolis infirmatus, spatio duorum mensium reliquit animam Deo, ut pie credimus, et corpus in illo conventu omnibus sacramentis sumptis s(?) 2 iulii 1647.

400. Reverendus pater frater Pius Lombardelli, ex oppido Sancti Cassiani ad Balnea. Vir fuit maximę religionis, commoravit in Aprutina provincia et Lombardię. Titulum et gradum lectoratus s(acrę) t(heologię) obtinuit in studio Sancti Eustorgii mediolani, ubi ibi studuit. Moderator novitiorum in multis conventibus extitit honorifice. In casibus conscientię summopere eruditus, et in confessionibus suo tempore assiduus. Zelator religionis et pręcipue huius conventus. Tandem observantia que de facultatibus et propter suam sedulitatem, multa a multis benefactoribus desistita est nobis. Amatus ab omnibus, et apud seculares erat in magna veneratione. Diem suum clausit quasi nonagenarius, receptis devote et cum lacrimis sanctissimis sacramentis ad Deum ivit, ut speramus, die 17 octobris 1647. Cum patribus sacerdotibus quiescit.

|62v| 401. Admodum reverendus pater frater Benedictus de Venturiis. In ętate satis tenera ordinem intravit, licterarum studiis sollicite dedit; quapropeter in almo bononiensi studio Sancti Dominici diluculo tempore suę ętatis stemmate lectoris artium fuit consertus. In Germania missus a superioribus maioribus, vicarius generalis illorum extitit conventuum; prior ac lector Novi Claustri, prior et Pettovię. Regressus, hic Senis lector maior electus, ubi prelegit totum cursum philosophię et theologię. A rev.mo patre magistro generali Sicco totius ordinis, magistralem lauream recepit, cognitis suis meritis. Prior sui conventus Senis bis, et semel Sancti Spiritus; in quibus officiis et gradibus ob suum bonum regimen summopere applausus. In hac sua civitate etiam conciones habuit duplicatis quadragesimis, verum etiam aliis civitatibus, terris atque castris verbum Dei dissiminavit pure(?) tempore vitę suę maximo ossequio populorum. In collegio theologorum fuit incorporatus, inter patres provincię Romanę suum locum tenuit. Confessor gratus plurium conventuum monialium. Mores habuit affabiles, placidos atque liberales, verum etiam lepidos. In aetatem 75 perventus, a morbo articulari supergressus, proxime associato a maxima dissenteria absque salute petitis istanter sanctissimis sacramentis religioseque acceptis, animam Deo reddidit 9 mensis octobris; in tumulo sacerdotum, spectante toto collegio theologorum, fuit possitus [sic] 1647.


Novum Claustrum = ? (a meno che non intendesse scrivere Novum Castrum = Neuburg); Pettovia = Pettau?

Sicco = Serafino Secchi, maestro generale dell'ordine domenicano 1612-1628.


precedente successiva